תמונות בעמוד
PDF
ePub

temporibus hæ decretis divinis altercationes ubique fere alibi ad exitum sint perductæ. Quæ mea sit de iis sententia, nec adhuc cuiquam aperte declaravi, neque, ut deinceps patefaciam, facile me patiar induci.' Hoc apud nos, tum ex mandatis regiis, tum ex diu servata, utinam semper servanda, consuetudine fixum est atque stabilitum, neque a quoquam exquirere quid de his rebus sentiat, modo articulis religionis, publica auctoritate constitutis, subscribat; neque in concionibus aut etiam disputationibus theologicis, aliquid amplius de iis determinare, quam quod illi articuli expresse statuant et ab omnibus ad Ministerii munus admittendis profitendum requirant.

Then follows an historical narrative of the rise, and occasion, and

censure, of the Lambeth articles; as also of the rise and progress of Arminianism under the reign of James I. and Charles I. and of the subsiding of all disputes of that kind under Charles II. He then subjoins :

Et quidem illud imprimis obseryatu dignum æstimo, quam moderate, quam prudenter, in hac tam difficili disquisitione, optimi illi viri, martyres ac confessores Christi constantissimi, quos Divina Providentia ad Reformandam hanc nostram Ecclesiam seligere dignatus est, se gesserunt. Non illi curiositati cujusvis aliquid indulgendum putarunt; non sed incertis hominum hypothesibus de decretis divinis alicujus fidem alligare fas esse censuerunt. Sciebant quam inscrutabilia sint consiliæ Dei; et quanto intervallo omnes nostras cogitationes exuperent. Ideoque non religiose minus quam sapienter inter justos terminos sese continuerunt; neque in necessariis ad fidem nostram de hisce mysteriis stabiliendam deficientes ; neque in non-necessariis determinandis officiosi ; unde forte pro vera fide errorem, pro pace discordiam, pro fraterna unione ac charitate divisionem, odia, inimicitias in Ecclesiam Christi inducere poterant.

Hæc fuit eorum simplicitas vere evangelica; pietate non minus quam sapientia commendabilis ; eoque magis suspicienda, ac fere pro divina habenda, quod tot annorum experientia reperta sit non solum optimam fuisse pacis ac concordiæ regulam, verum etiam unicum contra schismata et divisiones remedium.

Speaking afterward of the Consensus, he adds ;

Sunt igitur horum articulorum pars maxima illius generis, in quibus ab invicem dissentire nobis omnibus liceat, absque dispendio veritatis. Quia sunt ejusmodi de quibus Deus consilium suum non adeo clare aut præcise revelaverit, quin etiam eruditissimi atque perspicacissimi viri in suis de iis determinationibus errare possint, aut potius nunquain certi esse possunt se non errasse. Quid vero imprudentius, quid arrogantius, quid denique humilitate, non jam dico Christianorum, sed et hominum non nimium sibi blandientium indignius esset, quam de rebus adeo obscuris, adeo incertis, adeo inter ipsos ejusdem Communionis Symmystas adhuc litigatis, distincte aliquid definire; et ab aliis auferre eam quam nos nobis quasi jure nostro asserimus sentiendi libertateni, O quantum potuit insana pisauria! Et in aliorum conscientias, quam omnes verbis rejicimus, plerique re exserere cupimus, dominandi libido! Benedictus Deus, qui alium plerumque, in hoc nostro orbe, animum indiderit!

[ocr errors]

ARCHBISHOP WAKE'S LETTER TO MR. JABLONSKI, IN ANSWER TO THE TWO

FOLLOWING QUESTIONS ;
An de Unione Evangelicorum cum Ecclesia Romana agendum sit?

Velo
An omnis ea de Re Tractatio tanquam periculosa et fallax omnino sit evitanda ?

Quod de fædere nescio quo cum Pontificiis ineundo scribis somniare temeriaros quosdam apud vos homines suæ tranquillitatis magis quam veritatis amatores; non possum non mirari ecquod inde commodi Ecclesiis Reformatis proponunt. Adeone ulli e nostris aut incognita aut inexperta est Romanensium superbia atque tyrannis, ut credatur vel illos a suo fastigio potestatis, ac infallibilitatis, nostri gratia, sese dimissuros, yel nos eorum causa ad servitutem tam diu rejectam ultro iterum redituros ? Hoc tam perniciosum, tam infame facinus, ab animis omnium nostrorum longe averiat Deus! Imo potius bona, patriam, parentes, omnia relinquamus quam ut sic inveniamur ŠTEPOSUZ BYTES emisos; quidni enim ipsis hic Apostoli vocibus utar ?

Neque tamen sic intelligi vellem quasi omnem omnino de pace tractatum etiam cum Pontificiis refugiendum pu

tarem. Tractemus, si libet; sed ut decet, cum æqualibus. Neque aut nos in illos potestatem indebitam nobis arrogemus, neque illis in nos concedamus. Christiani sunt illi ? et nos Christiani. Catholici ? et nos Catholici. Errare nos possumus? etiam illi possunt errare. Liberi sunt illi a dominio nostro? neque nos illis ulla in re subditi sumus. Si igitur cum illis omnino sit agendum, ante omnia necesse fuerit in prævias conditiones tractandi convenire ; utque mutuo statuatur, nullam esse inter eos vel inter nos infallibilitatis prærogativam, alterutri nostrum a Christo concessam. Posse utrinque errari, forte et utrinque erratum esse. Utrorumque ergo dogmata libere examinanda, et ad amussim verbi Dei exigenda. Renuntiandum insuper pretensæ auctoritati tum summi quem vocant Pontificis, tum Ecclesiæ Romanæ in alias Christi Ecclesias ; ut sic, ab eorum dominatione tuti, ex æquo cum illis agere possimus. De pluribus atque præcipuis Doctrinæ Christianæ capitibus, in quibus utrinque consentimus, nulla lis erit. De cæteris consideretur imprimis quousque invicem concordari valeat ; et in quibus nondum in eandem sententiam concurri potest, quæratur porro, an talia sint, quæ salva pace mutuo tolerari nequeant. Si hoc conveniatur, quæratur denique de Liturgia Publica, an talem nobis exhiberi curabunt, ut omnes simul ad eundem Dei cultum amice accedere valeamus. Si qui sint Romanæ Ecclesiæ Symmystæ adeo æqui, ut his conditionibus sincere nobiscum agere velint, non video cur ab eorum colloquio abstineamus. Absque hujusmodi stipulatione præmissa frustra cum iis tractabimus; nisi sub pacis conciliandæ prætextu veritatem renuntiare decreverimus. · Habes, vir clarissime, meam qualemcunque hac de re

sententiam. Extemporaneam quidem illam, nec pro materiæ dignitate satis ponderatam ; sed tamen justam, et, nisi ego plurimum fallor, talem a qua absque extremo periculo nunquam a nostris discedi possit. Faxit Deus, ut in hisce considerandis non tam nostra quæramus quam ea quæ sint Jesu Christi! Necadeo hujus seculi pacem amemus, ut futuri præmia amittamus. Tibi, vir præstantissime, sapientiam, prudentiam, eruditionem non vulgarem concessit Deus; etiam constantiam in veritate tuenda, pro qua tanta et huc usque passus fueris, et deinceps pati te paratum ostendis. Tuo itaque exemplo alios instruas, neque concordiam atque unionem cum illis Christi discipulis,

VOL. IV,

[ocr errors]

ubi justis conditionibus iniri possit, pertinaciter refugere; neque iniquis conditionibus stolide timideve, admittere; aut vana spe pacis deliniti, ad servitutis Papalis jugum colla submittere, quod neque nos, neque patres nostri ferre potuere. Hoc tam grave scandalum, tam perniciosam prævaricationem ab Ecclesiis Reformatis ut semper avertat Deus, summo ardore precatur,

Spectatissime Vir,
Frater tuus in Christo colendissimus, &c.

Maii 22, 1719.

CAUTIONARY NOTES

TO

THE READERS OF DR. MOSHEIM'S ECCLESIASTICAL HISTORY.

BY SAMUEL JONES, D.D.

ALTHOUGH I hold Dr. Mosheim in high esteem for historical abilities, erudition, and candour, generally speaking, yet think it might be of use for the reader to bear in mind the following particulars.

1. He seems to consider the church of Rome as the true church, or the church of Christ, at least until the Reformation, although she had become, for centuries, Mystery Babylon, and the Man of Sin, &c.

2. All that deviated from her and bore testimony against her corruptions, before Luther, and many of those after, he brands with the most hateful names, such as heretics, schismatics, sectaries, fanatics, faction, pests, holders of pestilential errors, motley tribe, detestable fanatics, &c. &c.

3. At the same time many of these sectaries, according to his own account, carried the reformation much farther than Luther, and from better motives, though not with equal success.

4. The account we have of these sectaries is chiefly from their enemies, which abates much of its credit.

5. Many of these sectaries were Baptists, for hundreds of years back, though they were known by various other names.

6. Although he allows that dipping was the ancient and primitive mode of Baptism, yet he inveighs more bitterly against the Baptists than any other sect.

7. The Arminians, Arians, and Socinians, he treats with considerable respect.

8. He often speaks of the bishops and other prelates as pious and learned, while in other places he inveighs against them for ignorance, and every species of wickedness.

9. The conversion of the heathen he considers as a pious work, though it was often effected by fraud, intrigue, fire, and sword; and the converts, such as they were, deprived of their liberty, and subjected to the tyranny of the church.

10. He intimates that the Baptists were unfavourable to magistrates and penal laws, but gives no authority.

11. That the Baptists require no explicit or circumstantial declaration of their religious sentiments, from those that enter into their communion, as he says, is equally unfounded.

12. That our author is not perfectly candid, consistent, and accurate on all occasions, has been observed by his translator.

« הקודםהמשך »