תמונות בעמוד
PDF
ePub

atque senatores, ad persecutiones horum fratrum vestrorum serio considerandas, excitavistis; et ut suam authoritatem interponerent ad sedandas eorum oppressiones enixissime obsecrastis.

Denique, nequid vel minimi ponderis desideretur quo studium vestrum in hoc tam insigni charitatis opere exequendo ostendatis, etiam mea qualicunque opera uti voluistis, animum Augustissimi Regis nostri commovendum, ne in hac tam gravi sua necessitate alllictis Christi servis deesset.

O amorem vere Christianum! et qualem deceat ejusdem corporis membra erga se invicem habere! Dignum profecto et vobis, et eximio illo vestro congressu, opus; ut quo præcipue tempore convenistis ad laudes Dei celebrandas, qui per duo jam secula Religionem Reformatam vobis incolumem servaverit; eodem etiam illam ipsam Religionem Evangelicam in aliis regionibus oppressam, concussam, ac tantum non extremum quasi spiritum trahentem, sublevetis, et, si fieri possit, in integrum restituatis.

Ego vero, fratres charissimi, et propria voluntate motus, et vestro tam illustri exemplo impulsus, adeo eodem vobiscum ardore accendor, ut nihil non tentandum putem, quo vestris tam piis, tam justis, tamque benignis conatibus optatum successum compararem.

'Imprimis igitur nobilem virum Comitem Sunderlandiæ Primarium Regis Ministrum sedulo adivi. Literas vestras illi communicavi; petii, oravi, ut in hac re suam mihi operam atque auxilium concedere vellet ; utque simul Regiam Majestatem adiremus ; non quod de ipsius prompta voluntate dubitarem, sed ut quæ in hac causa facienda essent, eo majori vigore atque promptitudine perficerentur. Successit, fere ultra spem, conatus noster. Utriusque Ecclesiæ tum Hungaricæ tum vicinæ Vallensis, oppressiones Regi, eo quo par erat effectu, exposuimus. Favorem ejus atque authoritatem apud Cæsarem Regemque Sardiniæ obnixe imploravimus, ut ab his tam injustis vexationibus, eorum jussu et mandatis, liberentur. Et præcipue quod ad Pedemontanas Ecclesias attinet, etiam adhortati sumus, ut jure suo a Rege Sardinia postularet, ut pacta in his quæ Religionis exercitium concernent, eárum gratia inita meliori fide in posterum observentur. Annuit votis nostris Rex Serenissimus. Neque dubito quin legatis suis jamdudum præceperit, ut omnem

quam possunt operam suo nomine impendant, quo ab istis adeo iniquis oppressionibus utriusque Ecclesiæ membra liberentur. Orandus Deus ut tantis Principis conatibus, in hac tam justa, tam pia, tam religioni Christianæ proficua interpellatione aspirare dignetur; et oppressis suis servis exoptatam réquiem tandem concedere, pro immensa sua misericordia velit.

Interim, dum hæc feliciter, uti spero, peraguntur, ignoscite, fratres dilectissimi, si majoris quidem laboris atque difficultatis, sed longe maximi omnibus commodi, inceptum, vobis proponam; in quo et sæpe alias et hoc tempore complures primariæ dignitatis viri summo studio allabo. rant; et quod ab omnibus, quibus puritas Evangelii re ipsa cordi sit, una secum allaborandum sperant. Jamdudum sentitis quo mea tendit adhortatio; ad unionem nimirum inter omnes quæ ubique sunt Ecclesias, quæ his ultimis seculis a communione, seu verius tyrannide, Pontificis Romani sese subduxerunt, sedulo promovendam. Quin hoc fieri possit, si quidem animum ad concordiam promptum omnes attulerimus, nullatenus dubitandum est. Quin fieri debeat, nemo prudens negaverit, &c. &c..

Vos interim, F. C. hoc agite, ut saltem inter vos ipsos pax atque concordia inviolabiliter conservetur. Summo quippe dolore, anno præterito, accepi dissentiones inter vos ortas fuisse, de capitulis aliquot circa doctrinam de Gratia Universali, aliisque quæstionibus longe difficillimis; in quibus optimi viri et doctissimi 'l heologi idem per omnia haudquaquam sentiunt. Angit hoc sane, idque non mediocriter, animum meum. Et quamvis nollem vobis - videri érdot piosT LOXOTEīv, aut in alienani, quod aiunt, messem falcem meam immittere ; permittite tamen ut in spiritu charitatis, eoque quo erga vos feror amore fraterno, vos obsecren, et in Domino obtester, ut in hujusmodi rebus quatenus id fieri possit, idem sentiatis omnes; quod si id non assequi valeatis, ut saltem sic alii alios feratis, ut nullum sit inter vos schisma, nullus querimoniæ aliquorum adversus alios locus; ut non nimium curiosi sitis in iis determinandis, quæ Deus non admodum clare revelaverit, quæque absque salutis dispendio tuto nesciri poterint. Quæ sapientissim.i prædecessores nostri, in omnibus suis confessionibus, caute tractanda censuerant, eaque moderatione, ut universi in iis subscribendis consentirent; et a quorum prudenti cautela sicubi postea discessum fuerit ;

contentiones, lites, inimicitiæ aliaque infinita incommoda, protinus subsequuta sunt. . In his disquisitionibus Lutherani a reformatis dissident; nec reformati ipsi prorsus inter se conveniunt. Ecclesia Anglicana optimo concilio, exemplo ab omnibus imitando, nullius conscientiæ, his in rebus, jugum imponit. Quæ de illis in articulis suis statuerit, talia sunt, ut ab omnibus ex æquo admittantur. His contenta, nec ipsa aliquid amplius requirit curiosius statuere. Hinc summa inter nos pax cum sobria sentiendi libertate conjuncta. Utinam et vobis iisdem conditionibus, concordia stabiliatur! Utque veteri confessione vestra Helvetica contenti; neque alicui permitteretis aliter docere; neque ab aliquo quidpiam profitendum requireretis, ultra id quod ab initio requisitum fuerit. Cum tamen summi illi viri Calvinus et Beza, ut de aliis taceatur, secus de his articulis sentirent, quam alii plures ; quos tamen non solum tolerandos, sed et pro fratribus habendos rite ac sapienter judicarunt.

Hoc vobis non modo pacem inter vos ipsos conciliabit, verum etiam concordiam cum aliis Ecclesiis Reformatis sartam tectam tuebitur. Absque hujusmodi temperamine, unio illa cum Protestantibus, tantopere desiderata, nullo modo iniri poterit; vos igitur, serio hæc, ut par est, considerate; nec a nobis, a plerisque aliis Reformatis, etiam a vestris antecessoribus novis ac durioribus impositionibus secedite, &c. &c. N. B. The former part of this letter, which relates to the intercession

of Archbishop Wake in behalf of the Hungarian and Piedmontese
churches has never been hitherto published. The latter part, begin-
ning with these words : “ Interim dum hæc feliciter peraguntur,
ignoscite," &c. was inserted by Professor Turretin of Geneva, in his .
work, entitled, Nubes Testium. The words, “Interim dum hæc,'*
&c. were, from an ignorance of their connexion with what gocs before,
supposed by some learned men to relate to the projected union between
the English and Gallican churches; and Kiorningius, who says in his
Dissertation De Consecrationibus Episcoporum Anglorum, that Dr.
Wake communicated this project to the divines of Geneva, felt into this
mistake, and probably drezo Dr. Mosheim after him.

NO. XXI.
EXTRACT FROM ARCHBISHOP WAKE'S LETTER TO PROFESSOR SCHURER
AT BERNE.

July, 1718. DE Anglia nostra te peramanter et sentire et scribere plurimum gaudeo. Quanquam enim non adeò cæcus sim

patriæ meæ amator, ut non plurima hic videam quæ vel penitus sublata vel in melius mutata quovis pretio vellem, tamen aliqua etiam in hac temporum fæce occurrere, optimis etiam seculis digna, et quæ ipsa primæva Erclesia Christiana probare, ne dicam et laudare, potuisset, et tu, æquissime, agnoscis et nos nobis gratulamur.

NO. XXII.

TO PROFESSOR TURRETIN,
Speaking of Bishop Davenant's opinion as agreeable to his own.

July, 1718. Utinam sic sentiremus omnes ! Et, fundamentalibus religionis articulis semper salvis, nihil ultra ab aliquo subscribendum requireremus, quod bonorum hominum conscientiis oneri esse potest, certe Ecclesiæ utilitatem parum promovebit. Ut enim de hac Ecclesiarum Reformatarum utilitate paucis dicam. Primum earum stabilimentum in hoc consistere ut omnes sese, quantum fieri possit, contra Papalem potentiam ac tyrannidem tueantur, nemini, credo, dubium esse possit. Ut in hunc finem quam arctissime inter se uniantur, et in idein corpus coalescant; adeo ut siquid aliqua ex iis Eccl siæ daini aut detrimenti a communi hoste fuerit illatum, id ab omnibus tanquam suum haberetur, concedi etiam necesse est.

Ut denique pax et concordia cujuslibet Ecclesiæ Reformatæ inter suos, ac cum aliis omnibus ejusmodi Ecclesiis conservetur; unicuique viro bono, sed præsertim Ecclesiarum illarum magistratibus atque ministris totis viribus enitendum esse, adeo clare apparet, ut nulla probatione firmiori indigeat. .

' Afterward.

Quid in hac re aliud faciendum restat, nisi ut tua et amicorum tuorum auctoritate primo facultas vestra Theologica, Magistratus, Ministri, Cives Genevenses; deinde eorum exemplo atque hortatu reliqua etiam fiederis Helvetici membra Reformata omnem lapidem imoveant, ut pacem Ecclesiis Bernensibus restituant ? Neque id ego sic fieri vellem, ut non simul et religionis veritati et doctrinæ puritati consulatur. Subscribant Ministri, Professores, Theologi, Confessioni vestræ veteri, anno

editæ. Prohibeantur, sub quavislibet pæna, ne ullam in concionibus, scriptis, thesibus, prælectionibus sententiam publice tueantur illi confessioni quovis modo contrariam. Id solum caveatur, ne multiplicentur hujusmodi subscriptiones absque necessitate; neque stricte nimis inquiratur in privatas hominum eruditorum sententias; modo suis opinionibus frui pacifice velint; et neque docendo, neque disputando, neque scribendo, a publica confessione secedere, aut errores suos, si tamen errores revera fuerint, in scandalum cujusvis, multo magis Ecclesiæ aut Reipublicæ divulgare. Habes, vir spectatissime, sententiam meam.

NO. XXIII.

EXTRACT FROM A LETTER OF ARCHBISHOP WAKE TO PROFESSOR
SCHURER AT BERNE.

July, 1719. Quæ de formula Consensus mihi narras, abunde placent; qui uti nolim laqueum absque causa injici conscientiis bonorum atque eruditorum hominum; ita neque fræna laxanda censeo quibuscunque novatoribus ad pacem publice turbandam ; eaque vel scribenda vel docenda, quæ viris piis jure scandalum praebeant, quæque Confessioni vestræ olim stabilitæ falsitates notam injuria inurere videantur. Intra hos igitur limites si steterint Magistratus vestri, neque aliquid amplius a Lausannensibus requirant, nisi ut hoc demum fine formulæ Consensus subscribant; sperandum est nullum schisma, ea de causa, inter vos exoriturum. Pacem publicam tueri, etiam in rebus ad fidem spectantibus, Magistratus Christianus et potest et debet. Conscientiis hominum credenda imponere, nisi in rebus claris et perspicuis, et ad salutem omnino necessariis nec potest, nec debet. Quod si contra faciat, subditis tamen semper licebit ad Apostolorum exemplar, si quidem aliquid falsi, aut incertæ veritatis iis subscribendum injunxerint, obedire Deo potius quam hominibus.

[ocr errors]

EXTRACTS FROM ARCHBISHOP WAKE'S LETTER TO PROFESSOR TURRETIN, IN ANSWER TO ONE FROM HIM, DATED

December 1, 1718. Res Bernensium Ecclesiasticas nondum penitus tranquillas esse et doleo et miror; eoque magis, quod hisce

« הקודםהמשך »