תמונות בעמוד
PDF
ePub

illi pro libertate, hi pro dominatione pugnabant : 9 Lacedæmoniis dux, Macedonibus locus deerat. Diei quoque unius tam multiplex casus modo spem, modo metum utriusque partis augebat, velut de industria inter fortissimos viros certamen æquante fortuna. 10 Ceterum angustiæ loci, in quo hæserat pugna, non patiebantur totis ingredi viribus; spectabant ergo plures, quam inierant prælium, et, qui extra teli jactum erant, clamore invicem suos accendebant. Tandem Laconum acies languescere, lubrica arma sudore vix sustinens; pedem deinde referre cœpit, urgente hoste, 12 ac apertius fugere. Insequebatur dissipatos victor, et emensus cursu omne spatium, quod acies Laconum 13 obtinuerat, ipsum Agim persequebatur. Ille, ut fugam suorum et proximos hostium conspexit, deponi se 14 jussit: expertusque membra an impetum animi sequi possent, postquam deficere [se] sensit, poplitibus semet excepit; galeaque strenue sumpta, clypeo protegens corpus, hastam dextra vibrabat, ultro vocans 15 hostem, si quis jacenti spolia demere auderet. Nec quisquam fuit, qui sustineret cominus congredi : pro

Ann. II, 46, 4: «His vocibus instinctos exercitus propriæ quoque caussæ stimulabant; quum a Cheruscis Langobardisque, pro antiquo decore, aut recenti libertate; et contra augendæ dominationi certaretur.» Sed, ut notavit Freinshemius, libertas fortiores stimulos habere debet.

10. Ingredi. Hoc verbum ex omnium fere codicum consensu restitui. Edd. plerique congredi. Sed non video caussam, cur ingredi non hic exhibeatur, quum possit tam ad locum angustum quam ad pugnam referri, et hoc verbo sæpius utatur Curtius. Vid. V, 1, 19; VI, 5, 5. Eadem censet Snakenburgius.

11. Urgente hoste, ac..... Modii emendatio est. Nostri et cæteri Codd., sed inepte, ut, urgente hoste, apertius fugeret.

13. Deponi se jussit. Milites, a quibus portabatur, abire jussit, et meliori se usui patriæ servare; ipse extremam pugnam experturus. Ex Diodor. Sic. lib. XVII, cap. 63.

14. [Se] sensit. Vox prior, ex prima syllaba vocabuli subsequentis nata, in quibusdam Codd. deficiens, monente Scheffero, abjicienda est. Agis experiebatur membra, non se. — - Poplitibus. In genua se sustinuit. 'Avros de καθοπλισθεὶς καὶ εἰς γόνυ διαναστάς, ἠμύνατο τοὺς πολεμίους, Diod. 1. 1.

cul missilibus appetebatur, ea ipsa in hostem retorquens, donec lancea nudo pectori infixa est: qua ex vulnere evulsa, inclinatum ac deficiens caput clypeo paulisper excepit; deinde, linquente spiritu pariter ac sanguine, moribundus in arma procubuit. Cecidere 16 Lacedæmoniorum v millia et ccc, ex Macedonibus haud amplius mille; ceterum vix quisquam nisi saucius revertit in castra. Hæc victoria non Spartam modo sociosque ejus, sed etiam omnes, qui fortunam belli spectaverant, fregit. Nec fallebat Antipatrum, dissen- 17 tire ab animis gratulantium vultus; sed bellum finire cupienti opus erat decipi: et quamquam fortuna rerum placebat, invidiam tamen, quia majores res erant,

16. Lacedæmoniorum V millia et CCC, ex Macedonibus haud amplius mille, etc. Numerorum varietas in Codd. maxima est, ut, qui veri fuerint, non facile quis eruat. Ego vero persuasum habeo germanam Curtii sententiam apud nostros Regg. Codd. reperiri, qui totum locum scribunt, ut ipse in textu admisi. Sic Curtius, in eo saltem quod ad Lacedæmonios pertinet, cum Diodoro consentit, XVII, 63. Qui vero CCCLX pro CCC ex Lacedæmoniis occisos retulerunt, manifesto errore legerunt LX pro EX, præpositione nempe quæ ad verbum Macedonibus, referenda est. De Macedonibus 3,500 cecidisse refert Diodorus; sed si hunc numerum admiseris, cruenta sane fuit Macedonum victoria. Verbum mille quod a nostris datur plane cum verbis haud amplius congruit; ex his enim indicat noster non sane cruentam fuisse Macedonum victoriam. Et hoc loco errat sane, ut sæpius, in æstimanda Curtii fide historica, vir cæteroquin doctissimus, De Ste-Croix, Examen critique, p. 30g. Amplius mille legisse videtur antiquis

[merged small][ocr errors]

17. Dissentire ab animis gratulantium vultus. Quædam hic deesse existimabat Raderus, quia nulla mentio est de missis e Græcia legatis, qui victoriam Antipatro gratularentur; sed, ut notavit Freinshemius, ipse intelligere per te potes, eos (gratulantes Antipatro victoriam, quamvis ipsum vinci maluissent) et coram ipso stetisse, et, ut ipsum convenirent, profectos esse, ex eorum civitatibus et ædibus: ista vero omnia commemorare putidum et puerile foret. Nam « brevitati narrationis inservimus, si exitus rerum ita exponimus, ut ante quoque quæ facta sint, sciri possint, tametsi nos reticuerimus. Quod genus, si dicam me ex provincia rediisse, profectum quoque in provinciam intelligatur. » Hæc, et merito quidem, auctor Rhetoricor. ad Herenn. I, 9.

18 quam quas præfecti modus caperet, metuebat. Quippe Alexander hostes vinci voluerat; Antipatrum vicisse, ne tacitus quidem indignabatur : suæ demptum gloriæ 19 existimans, quidquid cessisset alienæ. Itaque Antipater, qui probe nosset spiritus ejus, non est ausus ipse agere arbitria victoriæ; sed concilium Græcorum, quid 20 fieri placeret, consuluit. A quo Lacedæmonii, nihil aliud quam ut oratores mittere ad regem liceret precati, veniam defectionis, præter auctores, impetraverunt. Megalopolitani, quorum urbs erat obsessa a 21 defectione, Achæis et Ætolis cxx talenta dare jussi sunt. Hic fuit exitus belli, quod repente ortum, prius tamen finitum est, quam Darium Alexander apud Arbela superaret.

III. Sed ut primum instantibus curis laxatus est

18. Ne tacitus quidem indignabatur. Ne dissimulare quidem potuit invidiam, sed palam etiam in voces erupit. Hanc Antipatri pugnam μvoμaxiav, murium pugnam appellavit. Plut. Agesil., et Freinsh. suppl.

19. Spiritus. Sic dedi e nostris et tribus aliis Codd. pro spiritum. Conf. V, 8, 16; VI, 2, 21. Agere arbitria victoriæ. Hoc est, esse arbitrum victoriæ, sive suo arbitrio consilioque victoria uti.

20. Precati, veniam defectonis, etc. Hæc et sqq. in Codd. et editis corruptissima multorum hominum doctorum ingenia exercuerunt. Tellier et Schmieder, quibus ego quoque assentio, putant vero proxime accessisse J. Fr. Gronovium, qui sic scribendum existimat : precati, gratis veniam defectionis, præter auctores, impetraverunt. Megalopolitanis, quorum urbs erat obsessa, defectionis rei Achæi et Elei CXX talenta dare jussi. Achæi nempe et Elei conjuncti Lacedæmoniis

fuerunt, et Megalopolitanos desciscere nolentes obsederunt, agro haud dubie vastato et direpto. Pro quibus detrimentis illa exacta est pecunia. Lacedæmonios gratis ait impetrasse veniam, dicturus contrarium de ceteris. In Codice Theocreno legitur; precati ægre veniam defectionis, præterquam auctoribus. Nostri nihil lucis affe

runt.

21. Exitus belli. Vid. supra ad IV, 1, 38, ubi ex Diodoro hoc prælium non ante sed post pugnam apud Arbela commissum esse monuimus. Confer etiam VII, 4, 32 et 39. Nam si principia tumultus Lacedæmoniorum Alexandro, quum Bactris esset, nunciabantur, hoc est, supra annum et sex menses post prælium apud Arbela, quis eum finitum credet ante id prælium? Si Justinum, lib. XII, 1 et 2, audis, Alexander de illo motu et orto, et in ipso ortu oppresso non multo post obitum Darii in Parthis ex literis Antipatri certior factus est.

animus, militarium rerum quam quietis otiique patientior, excepere eum voluptates: et quem arma Persarum non fregerant, vitia vicerunt; intempestiva convivia, et perpotandi pervigilandique insana dulcedo, ludique, et greges pellicum, omnia in externum lapsa [sunt] morem; quem æmulatus quasi potiorem suo, ita popularium animos oculosque pariter offendit, ut a plerisque amicorum pro hoste haberetur.

1. Vitia vicerunt. Non subito, sed paullatim.

2. Intempestiva convivia. Nulla in veterum libris intempestiva convivia exstare, nisi vitio librariorum, et ubique tempestiva legendum esse, Salmasius ad Vopisci Florian. extr. argumentis probat, suffragantibus non minoris auctoritatis viris Gronovio ad Quintil. Declam. CCLX, et Grævio ad Sueton. Calig. c. 45. Tempestiva enim, hoc est, de medio die inita, in vitiis posita erant, ut opus non sit intempestiva illis opponi. Adde Lips. in Tacit. Ann. XIV, 2 : qui vero intempestiva admittit, sed nocturna, tempestivis, quamquam diurnis, opposita : cui noster obstat infra, conviviis, sive tempestivis legas, sive intempestivis, dies noctesque consumptas tradens. Freinshemio sunt intempestiva, quæ temporibus non conveniunt, instituta, quando aliud agendum erat: sed et hoc invitis puto, quos laudavi, triumviris. Hæc Cellarius. Unus Codex nostro quoque loco et § 5, tempestiva exhibet. Perpotandi. Ad multam noctem et per totos dies. Cod. Theocr. præpotandi. — Ludique. Ludi convivales. Vid. ad § 5. — Greges pellicum. De quibus apud Arrianum nihil invenitur; quo auctore, Alexander, post Asiam bello captam, vini quidem intemperantissimus, Veneris vero admo

[ocr errors]
[ocr errors]

dum potens erat, cujus rei, præter Darii nxorem et filias, posteris quoque temporibus Roxane egregium exemplum est. Alii ignavum ad Venerem fuisse tradiderunt; exemp. c. Athenæus, X, 10, et Plutarchus pluribus locis. Fuerunt vero, qui etiam pellicum gregem post Darii mortem secum duxisse traderent, mihi non magna fide digni. Vid. ad c. 6, 8. Lapsa [sunt] morem. Mediam vocem cum bonis Codd. expunxi. — Pro hoste haberetur. Ut plerisque vel præfectorum vel Macedonum eorum, qui ἑπαῖροι vocabantur (vid. notam ad IV, 13, 26 et 28), inimicus Macedonum videretur, cujus conatibus obnitendum esset. Equidem Alexandrum vitiis Persarum cessisse non nego, sed si talia, qualia hoc loco Curtius scripsit, in veteribus de Alexandro inveniuntur, ista ex Græcorum Macedonumque Alexandrum comitantium scriptis manasse memineris, qui sibi, Asiæ domitoribus, aliquid dignitatis detrahi arbitrabantur, si regem, ut animos quoque Asiaticorum sibi conciliaret, ex moribus eorum aliquid recipere, atque cum Macedonicis miscere videbant. Non omnia, quæ Macedonibus in rege suo displicebant, nobis quoque reprehendenda sunt. Hæc Schmieder. Eodem sensu de Alexandro disseruerat celeberrimus nostras Montesquieu,

2

3 Tenaces quippe disciplinæ suæ, solitosque parco ac parabili victu ad implenda naturæ desideria defungi, in peregrina et devictarum gentium mala impulerat. Hinc 4 sæpius comparatæ in caput ejus insidiæ; secessio militum, et liberior inter mutuas querelas dolor: ipsius deinde nunc ira, nunc suspiciones, quas excitabat inconsultus pavor, ceteraque his similia, quæ deinde dicen5 tur. Igitur quum intempestivis conviviis dies pariter noctesque consumeret, satietatem epularum ludis interpolabat, non contentus artificum, quos e Græcia exciverat, turba; quippe captivæ [feminarum] jube

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Freinshemius, Schmieder, multique alii edd., e nostris Regg. Codd. restitui nihil enim responderet his vocibus, nunc suspiciones: erratque ipse Schmieder, quum cæteraque interpretatur eodem sensu ac nunc alia, quasi VOX ea responderet præcedentibus nunc suspiciones. Sed nunc suspiciones et nunc ira magis inter se congruunt: et quomodo hæc duo verba tot editorum diligentiam fefellerint, non satis mirari queam.

5. Ludis interpolabat. Intellige quævis artis ludicræ et musices oblectamenta, quorum artifices sunt saltatores, mimi, citharista, tibicines, etc. Pro interpolabat nostri Regg. et quinque alii Codd. interpellabat. Exciverat. Sic scripsi cum nostris Regg. Codd., quatuor aliis et cum Schmieder. pro excitaverat. Namque, ut notavit Schefferus, excitantur, qui per otium, ignaviam, aut similes caussas manent in occulto, ac proferre se nolunt; quod hic non attenditur, sed id solum, quod ad se evocarit e tam longinquis terris. Id autem est excire. — Captiva [feminarum]. Secunda vox a nostris Regg. et aliis optimis Codd. abest. Iidem scribunt turbæ pro turba. Con

« הקודםהמשך »