תמונות בעמוד
PDF
ePub

bantur suo ritu canere inconditum et abhorrens peregrinis auribus carmen. Inter quas unam rex ipse con- 6 spexit mæstiorem quam ceteras, et producentibus eam verecunde reluctantem; excellens erat forma, et formam pudor honestabat; dejectis in terram oculis, et, quantum licebat, ore velato, suspicionem præbuit regi, nobiliorem esse, quam ut inter convivales ludos deberet ostendi. Ergo interrogata quænam esset? ne- 7 ptem se Ochi, qui nuper regnasset in Persis; filio ejus genitam esse, respondit; uxorem Histaspis fuisse. Propinquus hic Darii fuerat, magni et ipse exercitus prætor. Adhuc in animo regis tenues reliquiæ pristini s moris hærebant: itaque fortunam regia stirpe genita et tam celebre nomen reveritus, non dimitti modo captivam, sed etiam restitui ei suas opes jussit: virum quoque requiri, ut reperto conjugem redderet. Postero autem die præcipit Hephæstioni, ut omnes captivos in regiam juberet adduci : ubi singulorum nobilitate

jicerem itaque omnem locum sic sese
habuisse:
:: non contentus artificum, quos
e Græcia exciverat: quippe captivæ
jubebantur suo ritu . . . . etc. Dicitur
contentus alicujus rei pro re aliqua, ut
notavit Gifanius, Observ. in ling. lat.
Omnia igitur lucidius fluerent, si le-
ctionem meam admiseris; et tandem
exsularet hellenismus ille, captivæ fe-
minarum pro captivæ feminæ, quod
non multum mihi placet. Omnia vero
illa, ut quæ ipse conjeci, in textum re-
cipere, licet auctoritate Codd. nitan-
tur, non ausus sum. Judicet eruditus
lector.

6. Convivales. Scripti Codd. conviviales. Sed convivales usitatius videtur bonis auctoribus.

7. Nuper. Ante Darium et Arsen. -Histaspis. Legendum est: Hystaspis, Bactriani, quem Alexander, ex India

reversus, Persis agemati adscriptis præfecit. Arrian. VII, 6, 7.

al

9. In regiam. Cujusnam urbis? Ex Curtio saltem hoc non liquet. Intelligo eam, quæ Ecbatanis erat. In seqq. enim Curtius ea exponit, quæ supra lib. V, 13, 2 (ubi vide notam), neglexerat. Ni fallor, duos auctores Darii fugam et Alexandri persecutionem narrantes inspexit; alterum supra, terum hoc loco sequitur. Scilicet ille maxime Darii fugientis fata narraverat, adjectis de Alexandro iis tantum, quibus supersedere non poterat; hic, sicut Arrianus, contraria via iverat, paucissima de Dario, sigillatim vero Alexandri Darium persequentis res gestas referens. Hæc Curtius superioribus suo quæque loco adnectere debuisset. Alia igitur supra suo loco narravit, alia nostro eoque alieno.

spectata, secrevit a vulgo, quorum eminebat genus. Decem hi fuerunt; inter quos repertus est Oxathres, Darii frater, non illius fortuna, quam indole animi 10 sui clarior. Sex et viginti millia talentum proxima præda redacta erant : e quîs duodecim millia in congiarium militum assumpta sunt; par huic pecuniæ

Hinc factum est, ut bis videatur Alexander in Parthienen pervenisse, supra, quum Darium assequeretur, et infra, § 12 hujus cap. Hinc omnis omnino confusio, et in sequentibus quoque illud inconcinnum et incongruum, quod alios etiam interpretes offendit. Igitur, si mihi credis, quum Alexander, Darium persequuturus, ex Parætacene Mediam ingressus, Ecbatana venisset, acciderunt illa de Ochi nepte, et captivis in regiam adductis. Hæc Schmieder. Secrevit a vulgo. Sejunxit a vulgari captivorum turba illos, quorum stirps nobilitate excellebat. Decem hi fuerunt. In Codd. est, mille; quod nimium est. Sed cur edd. pro nimio hoc numero decem receperint, non satis video. - Oxathres. Cujus supra III, 11, 8, cum laude mentio facta est.

10. Sex et viginti millia talentum, proxima præda (vel e proxima præda, ut duo Codd. et Curt. supra IV, 11, 11), redacta, sive collecta erant. Proxima præda ex Curtii mente ea esse videtur, quam cum Dario ceperant. Darii autem pecuniam et supellectilem jam ante barbari diripuerant, quum a suis in vincula conjiceretur; lib. V, 12, 17; Strab. pag. 1063. Potest quoque ea præda intelligi, qua Alexander, Darium persequens, in Media potitus erat. Sic enim Diodorus, XVII, 74: «Alexander, post mortem Darii, ingentibus donis milites honoravit, quod et natura magnanimus erat, et in per

sequendo Dario multa pecuniarum vi potitus erat. A gazarum (scilicet in Media) custodibus VIII M talentum acceperat. Præter hæc ea, quæ militibus distributa erant, cum ornamentis et poculis (in gazis forte repertis) XIII M talentum efficiebant. Summa autem furto aut per vim abstractorum (scilicet ut mihi videtur, antequam Alexander istis gazis potiretur) longe amplior censebatur. De his omnibus ne verbum quidem scripsit Arrianus. De pecunia prius in Persis capta, adde ex Arriano, III, 19, 13, eam Ecbatana allatam, in arce ejus urbis depositam, Harpalique custodiæ tradi

»

tam esse. Parmenioni fuerat cura earum deponendarum. Just. 1. XII, c. 1 : << Pecunia omnis, centum nonaginta millia talentum, Ecbatana congesta, eique Parmenio præpositus.» Confer Strabon. lib. XV, p. 1062. Alexandro ulterius progresso, Harpalus magnam pecuniæ sibi creditæ vim sibi attribuit. Vid. Freinshemii supplem. ad l. X, 1.

- Duodecim millia. Necesse non est, ut cum Loccenio legas tredecim M, ut, quia par summa subtracta est fraude, ex utraque conficiantur XXVI M. · XXIV millibus absumptis et subtractis, duo millia supererant. Congiarium. Quamquam, inquit Cellarius, distinguunt Latini sæpe numero, donativum militi, congiarium plebi addatur (vid. Tacit. Annal. XII, 41; Plin. Paneg. 13), tamen etiam laxiore usu vocis, quæ militi donantur, con

ut

summa custodum fraude subtracta est. Oxydates erat 11 nobilis Perses, qui a Dario capitali supplicio destinatus cohibebatur in vinculis; huic liberato satrapeam Mediæ attribuit: fratremque Darii recepit in cohortem amicorum, omni vetustæ claritatis honore servato. Hinc in Parthienen perventum est, tunc ignobilem 12 gentem, nunc caput omnium, qui post Euphraten et Tigrim amnes siti, rubro mari terminantur. Scythæ 13

giaria sunt. Quintilianus, 1. VI, c. 3, etiam dona, quæ Augustus amicis misit, congiaria vocat; additque congiarium esse commune liberalitatis atque mensuræ. Confer ad Tacitum, nostræ editionis tom. IV, pag. 260 sqq. 11. Oxydates. Quum Alexander Darium persequendo ab Ecbatanis Rhagas venisset (vid. supra ad V, 13, 2), quinque dies, ut exercitus recrearetur, substitit; eoque tempore Oxydaten, qui a Dario captus et Susis in custodia habitus fuerat, Mediæ satrapam constituit. Odium Oxydatis in Darium, tum adhuc viventem, caussa fuit, cur tantam provinciam fidei ejus Alexander traderet. Arr. III, 20, 4.

Fratrem Darii recepit in cohortem amicorum. Quod, inquit Schmieder, factum esse, quum Darius vel viveret, vel paullo post ejus mortem, mihi non persuadebis ; quamvis et Diodorus, XVII, 77, pro Curtio sit, et Curtius rem ipse repetat infra VII, 5, 40. Accidit potius, quum Alexander, ex India redux, plures nobilissimorum Persarum agemati equitum amicorum adscriberet; de qua re vid. Arrian. VII, 6.

12. Hinc in Parthienen pervenit. Hinc, post hæc; post Mediam Oxydati tributam. Darium enim ulterius persequuturus primo die Rhagis movit ad pylas Caspias, et per easdem postero die in Parthienen. Arrianus, III, 20, 5.- Ignobilem gentem. Enal

[merged small][ocr errors]

13. Scythæ, etc. Scytharum Curtius hoc loco mentionem ideo fecit, quod Parthi a Scythis oriundi credebantur. Igitur summatim pauca de Scythis præmisit, ut post illa, a quibus Scytharum Parthi conditi sint, adjicere posset. Sed et tempora et loca commiscuit. Scythia Herodoti Græcorumque circa tempora Alexandri ab ostiis Istri septemtrionem, tum orientem versus circum Pontum Euxinum et paludem Mæotim, atque longius ultra Tanaim extendebatur. Erat idem nomen omnium ejus tractus et terrarum et gentium incognitarum. Qui Scythæ cis Tanain sedes habebant, Europæ; qui ultra, Asiæ adscribebantur Maximæ partis locorum, quos tenebant, natura ignorabatur, proximorum inter Istrum et Borysthenem magis erat perspecta; de quibus propioribus verissime dicitur, Scythas regionem campestrem ac fertilem occupasse, hoc est, habere. Campestris est Bessarabia et reliqua ad Borysthenem regio, atque ex magna parte fertilissima. Magnæ

regionem campestrem ac fertilem occupaverunt, graves adhuc accola; sedes habent et in Europa, et in Asia. Qui super Bosporum colunt, adscribuntur Asiæ; at qui in Europa sunt, a lævo Thraciæ latere ad Borysthenem, atque inde ad Tanain, alium amnem, recta 14 plaga attinent. Tanais Europam et Asiam medius interfluit; nec dubitatur, quin Scythæ, qui Parthos condidere, non a Bosporo, sed ex regione Europæ 15 penetraverint. Urbs erat ea tempestate clara Heca

planities sunt in ulteriore quoque Scythia, quatenus veteribus innotuit : quare si veteres Scythiam omnem, cognitam et incoguitam, campestrem dixerunt, non miror. Scythæ vocantur graves adhuc accolæ, hoc est, non olim solum in alias terras excursiones facere soliti, sed, Curtii quoque tempore, graves accolæ cuicumque populo vicino. At jam inde a temporibus Mithridatis Magni Scytharum ab oris Ponti depulsorum sedes Sarmatæ tenebant, hi quoque graves accola. Num igitur de Scythis superioris Asiæ, Massagetis et Sacis, intelligendus est, gravibus Parthorum regno vicinis? Non ita videtur. Nam pergit: Sedes habent scilicet nunc, Curtii quoque tempore, et in Europa et in Asia; et: qui in Europa sunt, a lævo Thra ciæ latere ad Borysthenem, atque inde ad Tanain alium amnem recia plaga attinent. Quod solummodo de Herodoti Scythis verum est. Si adjecit : qui super Posporum colunt, adscribuntur Asia, intelligendus Bosporus Cimmerius, ultra quem qui ad lævam Tanais colebant, Asiæ adscribebantur. Si nostrum bene novi, locum Græci alicujus antiquioris, suo ævo vera scribentis, ad verba reddidit latinum. Non audio eos, qui prima verba, Scythæ regionem.... accolæ, ita interpretan

tur: Scythæ occuparunt campestrem et fertilem Parthienen. Parthiene, sive potius Parthyæa, nec campestris, nec fertilis, sed maximam partem montibus et arena obsita erat; et Scythæ, occupata regione, non accola sed incolæ dici debuissent. Hæc Schmieder. Conferatur index geographicus.

14. Nec dubitatur, quin Scythæ, qui Parthos condidere, non a Bosporo, sed ex regione Europa penetraverint. Excusandus est noster ex errore omnibus antiquioribus de Alexandro scriptoribus communi. Alexander et Macedones per Bactrianam et Sogdianam septemtriouem versus progressi, nescio quo fato, in confiniis Europæ et Asiæ se versari credebant; Paropamisus mons vocabatur Caucasus; laxartes fluvius, (Syr. Daria) videbatur esse Tanais. Ergo quæ terra ultra Iaxarten erat, pro Europa habebatur, incolæ pro Scythis Europæis, a quibus quin Parthi conditi sint, vix dubitari potest. Parthi ergo non a Bosporo cimmerio per Caucasum Armeniam et Mediam ad montes suos penetrarunt, sed ex regionibus ultra mare Caspium, qua via et aliæ gentes in Asiam inferiorem penetrarunt.

15. Hecatompylos. Vox græca est, et urbem centum portas habentem significat. Si Appiano in Syriac. cre

tompylos, condita a Græcis : ibi stativa rex habuit commeatibus undique advectis. Itaque rumor, otiosi militis vitium, sine auctore percrebuit, regem contentum rebus, quas gessisset, in Macedoniam protenus redire statuisse. Discurrunt lymphatis similes in 16 tabernacula, et itineri sarcinas aptant: signum datum crederes, ut vasa colligerent. Totis castris tumultus hinc contubernales suos requirentium, hinc onerantium plaustra, perfertur ad regem. Fecerant fidem 17 rumori temere vulgato Græci milites, redire jussi domos, quorum equitibus singulis denariorum sena millia dono dederat. Ipsis quoque finem militiæ adesse credebant. Haud secus, quam par erat, territus Alexan- 18 der, qui Indos atque ultima Orientis peragrare statuisset, præfectos copiarum in prætorium contrahit : obortisque lacrymis, ex medio gloriæ spatio revocari

dis, illud nomen urbi alicui Parthorum ab Seleuco Nicatore inditum est; diu post Alexandrum. Forte, ut aliis, sic huic quoque urbi accidit, ut Græci et Macedones nomen orientale verterent in nomen græcum. Posteris temporibus, clara sedes Arsacis erat, Parthorum regni conditoris; at si jam ante Alexandrum clara fuit, qui primus Europæorum in illas terras penetravit, nemini a Græcis conditam probabis; quæ Curtii opinio, ex græco posteriorum temporum nomine, nata videtur. Locus urbis nostris temporibus, quibus illa terra fere incognita est, ignoratur ; Strabone teste, longe ultra pylas Caspias (confer Mannert. vol. II, pag. 109), Polybio auctore, in media Parthia sita erat, et inde, quod viæ ex multis regionibus ibi coirent, nomen centum portarum invenerat. Inde igitur per vias plures Asia superior adiri poterat. Jam vides caussam, cur Alexander, post Darii

mortem, in ea potissimum urbe stativa haberet.

16. Vasa colligerent. Vasa colligere dicuntur, qui supellectilem omnem in sarcinas componunt, seque itineri parant; quod unico vocabulo convasare sæpius dicitur; plier bagage.

17. Græci milites, redire jussi domos. Alexander, quum adhuc Ecbatanis esset, Thessalos equites et reliquos socios (hoc est, Græcos, quorum alacritatem ad perferendos labores fractam senserat) domum remisit, præter integrum stipendium duobus millibus talentum donatos, exceptis iis, qui privatim stipendia mereri vellent. Arr. III, 19; Plut. cap. 42. Equitibus singulis talentum dono dedit, peditibus denas minas. Diodor. XVII, 74. Hic vero, contra priores, cum Curtio Græcos post mortem Darii dimissos tradidit; quod quidem per se verisimilius est. Τοὺς δ ̓ ἀπὸ τῶν Ελληνίδων πόλεων συμμαχήσαντας συναγαγών,

απο

« הקודםהמשך »