תמונות בעמוד
PDF
ePub

R. Et de Sion tuere eum.
V. Efto ei Domine turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Nihil proficiat inimicus in eo.
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R: Et cum spiritu tuo.

Oremus. Domine Deus, qui per Apostolum tuum Jacobum loquutus es, Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros ecclesiæ, et orent fuper eum ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei falvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et fi in peccatis fit remittentur ei : cura quæfumus, Redemptor nofter, gratia fancti Spiritus languores iftius infirmi, ejusque sana vulnera, et dimitte peccata, plenamque interiùs et exteriùs fanitatem misericorditer redde, ut ope misericordia tuæ reftitutus, ad priftina reparetur officia. Qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus in fæcula fæculorum. Amen.

Oremus. Respice, quæsumus Domine; famulum tuum N. in infirmitate sui corporis fatiscentem, et animam refove quam creafti; ut caftigationibus emendatus, fe tua fentiat medicina salvatum. Per Chriftum Dominum noftrum. Amen.

Oremus. Domine fancte, Pater omnipotens, æterne Deus, qui benedi&tionis tuæ gratiam ægris infundende corporibus, facturam tuam multiplici pietate cuftodis: ad invocationem tui nominis benignus af

F

fifte,

liste, ut famulum tuum ab ægritudine liberatum, et fanitate donatum, dextera tua erigas, virtute confirmes, poteftate tuearis, atque ecclefiæ tuæ fanctæ cum omni desiderata profperitate reftituas. Per Chriftum Dominum noftrum. Amen.

Ad extremum pro persona qualitate, falutaria monita breviter præbere poterit, quibus infirmus ad moriendum in Domino confirmetur, et ad fugandas dæmonum tentationes roboretur.

De Visitatione et Cura Infirmorum.

p Arochus in primis meminisse debet non poftremas

ele muneris fui partes ægrotantium curam habere. Quare cum primùm noverit, quempiam ex fidelibus curæ fuæ commissis ægrotare, non expectabit ut ad eum vocetur, sed ultrò ad illum accedet; idque non semel tantùm, fed fæpiùs, quatenus opus fuerit : horteturque parochiales fuos ut ipsum admoneant cum aliquem in parochia sua ægrotare contigerit, præcipuè si morbus gravior fuerit.

Ægrotos visitans ea, qua facerdotes Domini decet, honefiate et gravitate se in omnibus gerat, ut non ægris folum, sed et domesticis verbo et exemplo profit ad salutem. Eorum verò præcipuam curam gerat, qui humanis auxiliis dejtituti, benigni ac providi pastoris charitatem et operam requirunt : quorum necesitatibus, meliori quo poteft inodo, succurrere studebit.

In primis autem fpiritualem ægrotantium curam fufcipiat, omnemque diligentiam in eo ponat, ut in

tur.

viâ falutis eos dirigat, atque a diabolicis infidiis fa. lutarium adjumentorum præfidio defendat ac tuea,

Hortetur autem infirmum ut omnem spem suam in Deo ponat, peccatorum suorum pæniteat, divinam mifericordiam imploret, et infirmitatis fuæ pænas, tamquam paternam Dei visitationem, patienter ferat, et ad falutem fuam pervenisse credat, ut vitam moresque fuos melius inftituat. Deinde quâ par eft prudentia ac charitate, hominem ad sacram confefionem inducat, et confitentem audiat, etiamfi velit totius vita peccata confiteri.

Quod fi periculum imminere videatur monebit ægrotum, ne dæmonum aftutiâ neque medicorum pollicitationibus, neque propinquorum aut amicorum blanditiis fe ullo modo decipi sinat, quo minus ea omnia quæ ad animæ falutem pertinent, opportunè procuret, et quâ par est devotione fancta facramenta, dum fana mens eft, et integri sensus, religiose suscipiat, citra fallacem illam et perniciofam procrastinationem, quæ plurimos, fallente diabolo, ad æterna supplicia perducit.

Suadeat etiam ægroto, ut dum integra mente eft, rem suam omnem reétè conftituat, et testamentum faciat; fiquid habet alienum reftituat, et ad remedium animæ suæ, pro facultatibus, quod ei in Domino placuerit, in pios ufus disponat: sed hac juga gerendo omnis avaritiæ nota caveatur.

Preponat etiam ægrotanti, prout ejus canditio feret, breves aliquas orationes, et pias mentis ad Deum excitationes, præfertim aflus fidei, spei, chan. ritatis et contritionis ; patientiæ etiam et reßgnanationis; item Dominicæ paffionis memoriam et meditationem. Hæc tamen opportunè et discretè F 2

Jugo

Suggerantur, ne ægroto moleftia, sed levamen afferatur.

Sacerdos igitur infirmi cubiculum ingreffus primum dicat : Pax huic domui. R. Et omnibus habitantibus in ea. Mox infirmum, et leftum ejus, et cubiculum aspergat aqua benediéta, dicens, Afperges me, Domine, &c. Deinde erga infirmum officium suum præftet, ut fuprà di&tum eft. Quo præftito, vel antequam difcedat, dicere poterit supra infirmum aliquem Psalmum ex quatuor prioribus pænitentialibus, vel Psalmum 9o. Qui habitat in adjutorio, &c. cum Gloria Patri, &c. in fine. Poftea dicat :

Kyrie eleison. Chrifte eleïson. Kyrie eleison. Pater nofter, &c. V. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos a mala.

V. Salvum fac fervum tuum.
R. Deus meus sperantem in te.
V. Mitte ei Domine auxilium de fancto.
R. Et de Sion tuere eum.
1. Nihil proficiat inimicus in eo.
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei,
V. Efto ei Domine turris fortitudinis.
R. A facie inimici.
V. Dominus opem ferat illi.
R. Super lectum doloris ejus.
V. Domine exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum fpiritu tuo.

Oremus. Deus cui proprium est misereri semper, et parcere: fufcipe deprecationem nostram ; ut nos, et hunc famulum tuum, quos delictorum catena con

stringit, ftringit, miseratio tuæ pietatis clementer absolvat.

Deus infirmitatis humanæ fingulare præsidium, auxilii tui super infirmum famulum tuum oftende virtutem, ut ope misericordiæ tuæ adjutus, ccclefiæ tuæ fanctæ incolumis repræsentari mereatur.

Concede hunc famulum tuum, quæsumus Domine Deus, perpetuâ mentis et corporis fanitate gaudere ; et gloriosa beatæ Mariæ semper virginis interceffione, a præsenti liberari triftitiâ, et æternâ perfrui lætitiâ. Per Chriftum Dominum noftrum. Amen.

Poterunt etiam litaniæ, vel aliæ probatæ preces, pro arbitrio sacerdotis et infirmi devotione, in ejus vifitatione super ipsum recitari: detur autem éi benedictio in fine sub hâc forinâ.

· Benedictio Dei omnipotentis, Patrist, et Filii, et Spiritus fancti, descendat fuper te, et maneat semper. R. Amen.

Modus juvandi Morientes.

Ngravescente morbo facerdos infirmum frequen

tius visitabit, et ad salutem diligenter juvare non definet; monebitque instante periculo se con feftim vocari, ut præfto fit morienti. Sumpta autem fanétiffimo Viatico, et extrema Unctione ; fo videat infirmum ad exitum suum properare, ftatim commendationem animæ, ex breviario vel diur: nali) quantâ poterit devotione, fuper eum recitet i

admoneatque

« הקודםהמשך »