תמונות בעמוד
PDF
ePub

instruat de articulis fidei, et aliis ad falutem cognitu neceffariis, et ignorantiam ejus corripiat, ilo lumque admoneat ut ca poftmodùm diligentius addiscat.

Audiat patienter confitentem, et adjuvet quotiefcumque opus fuerit ; nec unquam reprehendat, nifi finitâ confeffione ; nec facile interpellet, nisi opus fuerit aliquid - melius intelligere : fed fiduciam ei præbeat et humaniter fuggerat, ut omnia peccata Jua ritè et integrè confiteatur, remotâ ftultâ illâ quorumdam verecundia, quâ præpediti, fuadente diabolo, peccata sua confiteri non audent.

Si poenitens numerum et species et circumftantias praca orum explicatu necessarias non expresserit, eum sacerdos prudenter interroget. Et fi attentis perfonæ circumftantiis, rationabiliter metuat aut dubitet, ne forte non fit integra ejus confellio, de illis prudenter examinet, quæ à poenitente suspicatur reticeri; præfertim de peccatis sui status ; maximè fi de iis nullatenus se accusat.

Sed caveat ne curiofis aut inutilibus interrogatiobus quemquam detineat, præfertim juniores utriufque fexus, aut de iis qua ignorant imprudenter interroget, ne scandalum patiantur, indeque peccare discant.

Cæterùm de peccatis contra sextum præceptum, non rarò neceffe erit pænitentes, præfertim muliebris fexus, examinare, numquam aliter pre pudore, hujuscemodi peccata confessuras. In hoc autem examine confesarius cajtè et cautè admodum precedat; fenfim à cogitationibus fimplicibus ad morolas, à morofis ad defideria, à defideriis ad a&tus minus criminosos ascendendo ; et fi illos fateantur, ad magis criminosos.

Demum

Demum auditâ confeffione, pro peccatorum gravitate et qualitate, ac pænitentis conditione, oppertunas correptiones ac monitiones prout opus elle viderit, paternâ charitate adhibebit, et ad dolorem ac contritionem efficacibus verbis adducere conabia tur, atque ad vitam emendandam, ac melius inftituendam inducet, remediaque peccatorum tradet.

Poftremò salutarem et conuenientem satisfactio. nem, quantum fpiritus et prudentia fuggefferit, injungat, habita ratione ftatus, conditionis, fexus, atatis, et etiam difpofitionis poenitentium. Videatque ne pro peccatis gravibus leviffimas pænitentias imponat, ne fi forte peccatis conniveat, alienorum peccatorum particeps efficiatur. Id verò ante oculos babeat, ut satisfactio non fit tantum ad nove vite cuftodiam, et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad præteritorum peccatorum caftigationem.

Curet autem quantum fieri poteft ut contrarias peccatis pænitentias injungat : veluti avaris eleemofynas, libidinosis jejunia, et alias carnis afflictiones, superbis humilitatis officia, defidiofis devotionis fiudia. Ea denique fingulis præfcribat, quibus eos [perat a peccatis fuis efficaciter retrahendos : præfertim verò orationis, præcipuè mentalis, et lectionis facræ, quotidianum exercitium, et facramentorum dignam frequentationem. Cæterùm pro peccatis accultis, quantumvis gravilus, manifefiam penitentiam nunquam imponat,

Videat autem diligenter sacerdos, quando et quibus conferenda, vel neganda, vel differenda fit abfalutia ; ut rite dispositis boc beneficium impendat, dubiè dispositis regulariter differat, deneget indifpositis : quales cenfendi sunt qui nulla dant figna doloris, qui odia et inimicitias deponere, aut aliena, ji poffunt, reftituere, aut proximam peccandi occafionem deferere, aut alio modo peccata derelinques f'e, et vitam in melius emendare nolunt ; aut qui publicum scandalum dederunt, nisi publicè fatisfaciant, et scandalum tollant.

Inter dubiè dispositos etiam consuetudinarii com. muniter numerandi funt ; quibus proinde extra caJum neceffitatis, absque notabili emendatione, absolutio communiter impendenda non eft : præfertim fi fidem antea datam non semel fefellerint.

Si verò quis confiteatur in periculo mortis confti. tutus, absolvendus eft ab omnibus peccatis et censuris, quantumcumque reservatis (nifi fit manifeftè indispositus) sed prius, fi poteft, cui debet, fatisfaciati; ac fi periculum evaferit, superiori a quo alias ellet absolvendus, cum primùm poterit je fiftat, quidquid debet præftiturus.

Quod fi vox et loquela ægrum deficiat, conetur sacerdos nutibus et fignis peccata penitentis coga nofcere ; quibus utcumque vel in genere, vel in specie cognitis, vel etiam si canfitendi desiderium, Jive per fe, five per alios oftenderit, abfolvendus est.

Meminerit porrà facerdos ægris non efle injun. gendam gravem aut laboriofam poenitentiam, fed indicendam tantùm illam, quam, fe convaluerint, opportuno tempore peragant. Interim juxta gravitatem morbi, aliquâ oratione, aut levi satisfactione imposita, 'et acceptata, absolvantur, prout opus fuerit.

Denique præter bonitatem, scientiam atque prudentiam in confessario requifitam, necessarium quoque est ut figillum secretæ confeffionis fub exacto perpetuoque filentio inviolatum confervet : atque adeo nihil unquam dicat vel faciat, quod vel directè vel indirectè tendat ad revelationem alicujus peccati, vel defectus ex fola confeffione cogniti. Sed neque fcientia ex confeffione acquisita unquam uti præsumat, cum gravamine poenitentis vel ejus periculo: neque de peccatis in confefione auditis, ne generaliter quidem loquatur, nisi postulet nece!

effitas; et tunc discretè, et cum magnâ prudentiâ, ut nulla de perfonis, vel levis oriri poffit fufpicio; nec unquam coram laicis, ne forte scandalum patiantur,

Absolutionis forma.

ANtequam pænitens peccata fua confiteatur, pe,

tat à facerdote benediEtionem ; quam his vel fimilibus verbis impertiri poterit : Dominus fit in corde tuo, et in labiis tuis, ut verè et humiliter confitearis peccata tua, in nomine Patris ta, et Filii, et Spiritus fancti. Amen.

Tum poenitens confeffionem generalem Latina vel vulgari lingua dicat : scilicet, Confiteor, &c. vel faltem utatur his verbis : Confiteor Deo omnipotenti, et tibi pater. Et exinde peccata fua confiteatur. Peractâ autem confefione, fi poenitens abfolvendus fit, injun&ei prius, et ab eo acceptatâ falutari pænitentia, primo dicit facerdas :

Misereatur tui omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis perducat te ad vitam æternam. Amen.

Deinde dextera versus pænitentem elevata, dicit : Indulgentiam, absolutionem, et remiffionem

pec.

peccatorum tuorum tribuat tibi omnipotens et mifericors Dominus. Amen.

Dominus noster Jesus Christus te abfolvat ; et ego auctoritate ipfius te absolvo ab omni vinculo excommunicationis (suspensionis) et interdicti, in quantum poflum, et tu indiges. Deinde ego te absolvo a peccatis tuis, in nomine Patris t, et Filii, et Spiritus fancti. Amen.

Si pænitens fit laicus, omittitur verbum, suspenfionis.

Paffio Domini noftri Jesu Chrifti, merita beatæ Mariæ virginis, et omnium fanétorum, quidquid boni feceris, et mali sustinueris, fint tibi in remiffionem peccatorum, augmentum gratiæ, et præmium vitæ æternæ. Amen.

In confesionibus autem frequentioribus et brevioribus, cæteris omissis, satis erit dicere : Dominus noster Jesus Chriftus, &c. ut supra usque ad illud Paffio Domini, &c. Urgente vero gravi necesitate, in periculo mortis, breviter dicere por terit :

Ego te absolvo ab omnibus censuris et peccatis, in nomine Patris, &c,

Forma absolvendi ab excommunicatione

in foro externo. 1 N primis facerdos, cui poteftas absolvendi ab ex

communicationis sententia a superiore concesa eft, super pænitentem coram fe genuflexum, recitat totum psalmum L. Miferere mei Deus, &c. (prout

infrà

« הקודםהמשך »