תמונות בעמוד
PDF
ePub

Tunc aspergatur aqua benedicta* super coronam, et incensetur ; deinde imponatur corona capiti regis a metropolitano, dicente hoc modo :

Coronet *5 te Deus corona gloriæ, atque justitiæ honore, et opere fortitudinis, ut per officium nostræ bene dictionis, cum fide recta et multiplici bonorum operum fructu, ad coronam pervenias regni perpetui, ipso largiente, cujus regnum permanet in sæcula sæculorum.

Alia oratio.

Deus perpetuitatis, dux virtutum, cunctorum hostium victor, bene dic hunc famulum tuum .N. tibi caput suum inclinantem, et prolixa sanitate et prospera felicitate eum conserva, et ubicumque auxilium tuum invocaverit, cito adsis, et protegas ac defendas. Tribue ei, quæsumus Domine, divitias gratiæ tuæ, comple in bonis desiderium ejus, corona eum in misericordia tua, tibique Domino pia devotione jugiter famuletur: Per Dominum.

Postea cantetur hæc antiphona :

Confortare, et esto vir, et observa mandata Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus, et custodias cæremonias ejus, et præcepta ejus, et testimonia, et judicia, et quocunque te verteris confirmet te Deus.

Ps. Dominus regit.

the reader, that this “ pall” is a quity, in this place: occurring afvery different thing from the pall ter the rubric “ Hic coronetur of an archbishop

rex, eique dicatur:(see Note 44 " — minutatim super eoro- 39,) in the Anglo-Saxon order nam, atque a metropolitano vel of K. Ethelred. Between the two episcopo incensetur : etc.” Lib. prayers in that manuscript is this Regalis. The rubric is the same rubric, “ Oratio super regem, in the order of K. Edward II. postquam corona fuerit imposita

45 This and the succeeding super caput ejus. Deus perpeprayer are of very high anti- tuitatis. etc."

Sequitur benedictio annuli.

Deus, cælestium terrestriumque conditor creaturarum, atque humani generis benignissime reparator, dator spiritualis gratiæ, omniumque benedictionum largitor, qui justitiam tuæ legis in cordibus credentium digito tuo, id est, Unigenito tuo scribis, cui magi in Egypto resistere non valentes concinebant, dicentes, digitus Dei est hic, immitte Spiritum Sanctum Paraclitum tuum de cælis super hunc annulum arte fabrili decoratum, et sublimitatis tuæ potentia ita eum emundare digneris, ut omni nequitia lividi venenosique serpentis procul expulsa, metallum a te bono Conditore creatum immune a cunctis sordibus inimici maneat: Per Christum.

Benedictio.

Benedic, Domine, et sanctifica annulum istum, et mitte super eum septiformem Spiritum tuum, quo famulus tuus eo fruens, annulo fidei subarratus, virtute Altissimi sine peccato custodiatur, et omnes benedictiones

quæ

in scripturis divinis reperiuntur super eum copiose descendant, ut quæcumque sanctificaverit sanctificata permaneant, et quæcumque benedixerit spirituali benedictione benedicantur: Per Dominum : in unitate ejusdem.

Deinde detur ei annulus, metropolitano dicente:

Accipe regiæ dignitatis annulum, et per hunc in te catholicæ fidei signaculum, quatenus ut hodie ornaris caput et princeps regni ac populi, ita perseveres auctor ac stabilitor Christianitatis et Christianæ fidei ; ut felix in opere, locuples in fide, cum Rege regum glorieris, cui est honor et gloria per æterna sæculorum sæcula. Amen.

Deus, cujus est omnis potestas et dignitas, da famulo tuo suæ propriæ dignitatis effectum, in qua, te remunerante, permaneat, semperque te timeat, tibique jugiter placere contendat. Per Dominum.

Deinde accipiat ensem unde accinctus fuerat, et eum super altare Deo offerat, quem comes aliis superior redimet, et redemptum ante eum deferet nudum.16 Cum detur ei sceptrum *7 dicat metropolitanus :

Accipe sceptrum regiæ potestatis insigne, virgam scilicet regni rectam, virgam virtutis, qua teipsum bene regas, sanctam ecclesiam populumque videlicet Christianum, tibi a Deo commissum, regia virtute ab improbis defendas, pravos corrigas, rectos pacifices, et ut viam rectam tenere possint tuo juvamine dirigas, quatenus de temporali regno ad æternum regnum pervenias, ipso adjuvante cujus regnum permanet in sæcula sæculorum. Amen.

Post * datum sceptrum, oratio.

the "

46 The Liber Regalis and the 47 There cannot be a better margin of the Pontifical add: distinction laid down between the “ Cujus ensis pretium dicto altari two sceptres, the "sceptrum" and pertinet. Deinde dabitur ei scep- virga,” than that in the rutrum in manu dextra, quod qui- bric from the Liber Regalis in the dem sceptrum aureum est, in note above, compared with the succujus summitate crux parva col- ceeding one from the same book, locatur, prius chirothecis de re- in note 49. Namely, that the galibus manibus ejus applicatis, a one was surmounted by a cross, metropolitano vel episcopo di- the other by a dove. And Hovecente : 'Accipe sceptrum' etc." den, in his account of the corona

In the order of K. Ethelred, tion of Richard I., gives the same the rubric immediately succeed- explanation. We learn from the ing the prayer (see Note 45.) Ethelred order, that there was a “ Deus perpetuitatis” is, “ Hic distinction in the Saxon age, bedetur regi sceptrum, eique dica- tween the two sceptres : and I do tur : ' Accipe sceptrum' etc.” The not see any reason to suppose, but reader will observe that all this that it was of the same kind then, part of the Office can be traced in as in after years. the same order, up to the Anglo

48 « Oratio super regem, post

quam datum fuerit ei sceptrum: VOL. III.

D

Saxon age.

Omnium Domine fons bonorum, cunctorumque Deus institutor perfectuum, tribue, quæsumus, famulo tuo N. adeptam bene regere dignitatem, et a te sibi præstitum honorem dignare corroborare: honorifica eum præ cunctis regibus, uberi eum benedictione locupleta, et in solio regni firma stabilitate consolida, visita eum in sobole, præsta ei prolixitatem vitæ, in diebus ejus semper oriatur justitia, ut cum jocundidate et lætitia æterno glorietur in regno. Per Christum.

Postmodum tradatur ei virga in sinistra manu : 49 dicente metropolitano:

Accipe virgam virtutis atque æquitatis, qua intelligas te mulcere pios, et terrere reprobos: errantes viam doce, lapsisque manum porrige, disperdasque superbos, et releves humiles, ut aperiat tibi ostium Jesus Christus Dominus noster, qui de seipso ait, Ego sum ostium, per me si quis introierit salvabitur. Et ipse qui est clavis David, et sceptrum domus Israel, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit, sit tibi adjutor, qui educit vinctum de domo carceris sedentem in tenebris et umbra mortis, ut in omnibus sequi merearis eum de quo propheta David cecinit, Sedes tua, Deus, in sæculum sæculi, virga recta est virga regni tui: et imitare eum qui dicit, Diligas justitiam et odio habeas iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ: ad exemplum illius quem ante sæcula unxerat præ participibus suis, Dominum nostrum, Jesum Christum. Qui cum Patre.

Omnium, Domine, fons bonorum. and the margin of Sar. Pontif. etc." K. Ethelred.

The rubric in the order of K. 49 “Quæ quidem virga aurea

Ethelred, preceding the “Accipe est, habens in summitate colum- Virgam,” is : “ Hic regi virga bam auream." Rubr. Lib. Reg. detur, eique dicatur."

Tunc dicatur 50 super eum benedictio sequens:

: Benedicat tibi Dominus, custodiatque te, et sicut te voluit super populum suum esse regem, ita in præsenti sæculo felicem, et æternæ felicitatis tribuat esse consortem. Amen.

50 This benediction is appointed amabilem faciat, pertinaces quo. in the order of K. Henry I., and que in tui insectatione et odio conin the very ancient Cotton MS. fusione salutari induat: super te Tiberius. B. viij: also of the xjth autem sanctificatio sempiterna flocentury. But in the Anglo

reat. Saxon Form of K. Ethelred we “ Victoriosum te atque triumhave the following:

phatorem de invisibilibus atque Benedictio ad regem.

visibilibus hostibus semper efficiat, * Extendat omnipotens Domi- et sancti nominis sui timorem panus dexteram suæ benedictionis, riter et amorem continuum cordi et effundat super te donum suæ tuo infundat, et in fide recta ac protectionis, et circumdet te muro bonis operibus perseverabilem redfelicitatis, ac custodia suæ protec- dat, et pace in diebus tuis concessa, tionis : Sanctæ Mariæ, ac beati cum palma victoriæ te ad perpePetri Apostolorum principis, sanc- tuum regnum producat. Amen. tique Gregorii Anglorum apostoli “ Et qui te voluit super popuatque omnium sanctorum interce- lum suum constituere regem, et in dentibus meritis. Amen.

præsenti sæculo felicem, et æternæ “ Indulgeat tibi Dominus om. felicitatis tribuat esse consortem. nia mala quæ gessisti, et tribuat Alia. tibi gratiam et misericordiam quam “ Benedic, Domine, hunc præhumiliter ab eo deposcis, ut liberet electum principem, qui regna omte ab adversitatibus cunctis, et ab nium qui regna omnium regum a omnibus visibilium et invisibilium sæculo moderaris. Amen. inimicorum insidiis. Amen. “ Et tali eum benedictione glo

“ Angelos suos bonos semper et rifica, ut Davidica teneat sublimiubique qui te præcedant, comi- tate sceptrum salutis : et sanctitentur et subsequantur, ad custo- ficæ propitiationis munere repediam tui ponat, et a peccato seu riatur locupletatus. Amen. gladio, et ab omnium periculorum “ Da ei tuo spiramine regere discrimine sua te potentia liberet. populum sicut Salomonem feAmen.

cisti regnum obtinere pacificum. Inimicos tuos ad pacis caritatis- Amen. que benignitatem convertat, et “ Designatio status regis. bonis omnibus te gratiosum et “ Sta et retine, etc."

« הקודםהמשך »