תמונות בעמוד
PDF
ePub

Auferimus tibi manipulum, subdiaconatus officii ornamentum, teque exuimus et privamus ministerio designato in illo.

In remotione calicis et patena, urceoli aqua, manutergii, dicat episcopus :

Auferimus tibi calicem, et patenam, urceolum, aquamanile, manutergium, subdiaconatus officii instrumenta, teque illorum usu exuimus et privamus ministerio designato in illis.

In remotione libri epistolarum, dicat episcopus :

Auferimus tibi librum epistolarum, teque exuimus et privamus officio luminaria in ecclesia Dei accendendi.

In remotione urceoli, dicat episcopus :

Auferimus tibi urceolum, ne de cætero illo utaris ad suggerendum vinum et aquam in Eucharistiam sanguinis Christi.

In remotione libri exorcismorum, dicat episcopus :

Auferimus tibi librum exorcismorum, teque privamus et exuimus potestate super energumenos, sive baptizatos, sive catechumenos, manus imponendi.

In remotione codicis, dicat episcopus :

Auferimus tibi codicem, quem cum lectoratus officio suscepisti, teque exuimus et privamus potestate illum legendi in ecclesia sancta Dei.

In remotione clavium, dicat episcopus :

Auferimus tibi claves ecclesiæ, teque exuimus et privamus officio et potestate custodiendi res quæ ipsis clavibus recluduntur, et portas etiam ecclesiæ aperiendi, sive claudendi.

In remotione prima tonsura, dicat :

Auferimus tibi tonsuram et habitum clericalem, et exuimus et privamus te, et degradamus, ab omni honore, beneficio, ac privilegio clericali.

Et si sit tradendus brachio sæculari, dicat episcopus:

Pronunciamus et dicimus nobili viro A. de B. ut te miserum recipiat degradatum, et eum requirimus et rogamus in visceribus Jesu Christi, ut citra mortis periculum et membri mutilationem, suam circa te sententiam habeat moderare.

Ad restituendum degradatum.

E E

PISTOLA cujusdam episcopi ad primatem suum

ad restituendum degradatum. Sancto ac venerabili primati suo L. F. episcoporum humillimus, fidelitatis affectum et obsequium. De presbytero nostro ab alio episcopo pro pecunia ordinato, ex auctoritate sanctorum canonum tale vobis consilium dono: primum degradetur, deinde ab ecclesia separatus duobus annis severa pænitentia mulctetur, ut honoris gradus quos pretio taxaverat, lachrymis conquerere et reparare contendat. Postea si digne penituerit, restauretur. Hoc vero diximus, cum in aliis locis sacris expresse invenietis, in concilio Toletano undecimo capitulo. Cæterum rebaptizationes, et reordinationes canones vetant : propterea depositum non reordinabitis, sed reddetis ei suos gradus per instrumenta et vestimenta, quæ ad ipsos gradus pertinent; ita dicendo: “Reddo tibi gradum ostiarii, etc. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.' Novissime autem benedictione lætificabitis eum, sic concludendo: “Benedictio Patris omnipotentis, et Filii,

et Spiritus Sancti, super te descendat, ut sis confirmatus in ordine sacerdotali, et offeras ei placabiles hostias pro peccatis, atque offensionibus, populi omnipotentis Dei, cui est honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.'

The Form of Healing.

The Difíce of consecrating

Cramp-rings.

The Ceremonies for the healing, of them that be diseased with the King's Evil, as they were practised in the

time of King Henry VII.

[ocr errors]

IRST, the king, kneeling, shall begin, and say:

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus

Sancti. Amen.
And so soon as he hath said that, he shall say:
Benedicite.

The chaplain kneeling before the king, having a stole about his neck, shall answer and say:

Dominus sit in corde tuo et labiis tuis, ad confitendum omnia peccata tua ; in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Or else to say:

Jesus nos exaudiat, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Then by and by the king shall say:

Confiteor Deo, beatæ Mariæ virgini, omnibus sanctis, and vobis, quia peccavi nimis in cogitatione, locutione et opere, mea culpa. Precor sanctam Mariam, omnes sanctos Dei, et vos orare pro me.

1 The full title of the book is; his Majesties command. London, “ The ceremonies us'd in the time Printed by Henry Hills, Printer of King Henry VII. for the Heal

to the King's most excellent Maing of them that be diseased with jesty for his houshold and chappel. the King's Evil. Published by 1686." 4to.

« הקודםהמשך »