תמונות בעמוד
PDF
ePub

Hi, post

Unctio capitis specialiter ad episcopum pertinet, ut intelligat se vicarium esse illius de quo scriptum est, Unxit te Deus, Deus tuus oleo lætitiæ. invocationem Spiritus Sancti, stolam super utrumque humerum accipiunt, quæ in modum sustentaculorum dextrum latus munit et sinistrum, ut ex hoc intelligant, se per hoc armis justitiæ a dextris et a sinistris esse munitos, ut eos nec adversa frangant nec prospera extollant. Accipiunt et calicem cum vino, et patenam cum hostiis, de manu episcopi, quatenus his instrumentis potestatem se accepisse agnoscant placabiles Deo hostias offerendi. Ad ipsos namque pertinet, sacramentum corporis et sanguinis Domini in altare Dei conficere, orationes dicere, et benedicere dona Dei. Hoc officio usus est Dominus noster Jesus Christus quando post cænam, panem et vinum in corpus suum et sanguinem suum commutavit, et ut in memoriam suæ passionis idem facerent discipulos monens instituit. Hoc quoque excellenter officium implens exhibuit, quando ipse sacerdos et hostia se ipsum Deo Patri in ara crucis, propter peccata generis humani, obtulit, et per proprium sanguinem sancta æterna ingrediens, cælestia et terrena pacificavit. In quo apparet quanta sit excellentia sacerdotalis officii, per quod quotidie in altare passio Christi celebratur, et reus quisque a peccatis conversus Deo reconciliatur. Quibus omnibus de sacerdotali officio breviter pertractatis, admonendi sunt Christi sacerdotes, quatenus sicut excellunt ordinis dignitate, sic excellant vitæ sanctitate, ut plebs eis commissa atque eorum disciplinis edocta, gratanter eis obediat, et eorum imitatione de die in diem

proficiat, et ad præmia perveniat sempiterna.

Decretum de electo Episcopo.

Consecratio electi in Episcopum. Decretum de electo Episcopo.

1

ECRETUM quod clerus et populus firmare debet de electo episcopo.

Venerando sancto Cantuariensis eccle

siæ metropolitano N. clerus et populus ecclesiæ N. debitam subjectionem : vestræ paternitati

1

Many examples of forms of ad regimen animarum eligimus, this “ decretum" are to be found gratiæ tuæ dono prosequaris, ut, in the historians and ritualists of te largiente, cum ipsa tibi nostra the middle ages. At the end of electione placeamus. Per Christhe Salisbury pontifical, that is, tum Dominum nostrum." the manuscript from which our Immediately preceding the “detext is taken, there occurs the cretum,” there is a short form, following short office; which I which I subjoin. insert here, as it doubtless is to Quæ episcopus, in consecrabe referred to the occasion of an tione sua, profitetur se obserraelection by the clergy of a new tur'um. bishop.

“ Omnem prudentiam, quanConfirmatio electi.

tum natura sua capax est, divinæ “ Cantato Te Deum, dicatur, scripturæ sensibus accommodare. Pater noster.

Ea, quæ ex divinis scripturis inEpiscopus dicat: Et ne nos. telligit, plebi cui ordinatus est “ Salvum fac servum tuum. verbo docere et exemplo. Tradi. .

“ Dominus custodiat introitum tiones orthodoxorum patrum, et ejus, et exitum ejus.

decretales ac constitutiones sedis “ Dominus custodiat eum ab apostolicæ, reverenter suscipere, omni malo.

docere, et servare. Beato Petro “ Mittat ei Dominus auxilium apostolo, ejusque vicariis summis de sancto.

pontificibus, vel eorum archiepis“ Exsurge, Domine, adjuva nos. copis, fidem et subjectionem per

“ Dominus vobiscum. Et cum. omnia exhibere, Castitatem et soOremus.

brietatem, cum Dei auxilio, custo“ Concede, quæsumus, omnipo- dire et docere. Mores ab omni tens Deus, ut famulum tuum, quem malo temperare, et quantum possibile est, Domino auxiliante, ad tem et patientiam custodire in seomne bonum commutare. Semper ipso, et alios idem docere. Pauin divinis negotiis mancipari, et a peribus et peregrinis omnibusque terrenis negotiis et lucris turpibus indigentibus, propter nomen Doalienari, quantum humana fragili- mini, esse affabilis et misericors.” tas consenserit posse: humilita

est cognitum, quantum temporis est ex quo accidentibus variis eventibus ecclesia N. suo sit viduata pastore ac destituta rectore. Quod, non solum ad nostrum, verum et ad vestrum ac omnis hujus diæceseos detrimentum pertinere dignoscitur ; cum totius provinciæ solicitudinem metropolitano constet esse commissam. Propterea elegimus illius nostræ ecclesiæ presbyterum N. nobis sufficientissime cognitum, natalibus et moribus nobilem, apostolica et ecclesiastica disciplina imbutum, fide catholicum, natura prudentem, docibilem, patientem, moribus temperatum, vita castum, sobrium, humilem, affabilem, misericordem, literatum, in lege Dei instructum, in scripturarum sensibus cautum, in dogmatibus ecclesiasticis exercitatum, et secundum scripturarum tramitem traditionemque orthodoxorum, et canonum ac decretorum sedis apostolicæ præsulum constitutiones, sano sensu ecclesiasticas regulas intelligentem, sanoque sermone docentem atque servantem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, et cum modestia corripientem eos qui resistunt, et qui sanæ doctrinæ adversantur, eis resistere et redarguere prævalentem, hospitalem, modestum, suæ domui bene præpositum, non neophytum, habentem testimonium bonum in gradibus singulis, secundum traditionem ecclesiasticam ministrantem ad omne opus bonum, et ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea quæ in illo est spe paratum : quem nobis quantocius petimus ordinari pontificem, quatenus, auctore Domino, regulariter nobis præesse valeat et prodesse, et nos sub ejus regimine salubriter militare possimus, quia integritas præsidentium salus est subditorum ; et ubi est incolumitas obedientiæ, ibi sana est forma doctrinæ. Ut autem omnium nostrum vota in hanc electionem convenire noscatis, huic decreto canonico, promptissima voluntate, singuli manibus propriis roborantes subscripsimus.

« הקודםהמשך »