תמונות בעמוד
PDF
ePub

tionem sui, significatur operum perfectio. Hic ordo in veteri Testamento a tribu Levi habet exordium. Praecepit enim Dominus Moysi; ut post ordinationem Aaron et filiorum ejus, rursus tribus Levi ad divini cultus ministeria ordinaretur et consecraretur Domino, et servirent pro Israel, coram Aaron et filiis ejus, in tabernaculo Dei. Ipsique gestarent arcam et tabernaculum, et omnia vasa ejus, et in circuitu tabernaculi castra constituerent, et in transportando tabernaculo ipsi deponerent. A viginti autem annis et supra, jussi sunt servire in tabernaculo. Quam regulam sancti patres et in novo Testamento constituerunt, quoniam hæc ætas ad portanda onera robusta est, quod illi ordini a Moyse institutum est. Quod et in novo Testamento representatur, cum diaconibus supra sinistrum humerum stola imponitur, et casula in diebus jejunii supra eundem humerum complicatur, quia quicquid laboris et sustinentiæ in hac vita toleramus, tanquam in sinistra portamus, donec in dextra, hoc est, in æternitate, requiem habeamus. Hic ordo in novo Testamento ab Apostolis sumpsit initium, quando, sicut legitur in Actibus Apostolorum, septem viros boni testimonii, plenos Spiritu Sancto, ad hoc elegerunt officium. Et oratione præmissa, manus eis imposuerunt. Et exinde Apostoli, et eorum successores, decreverunt ut in omni matrice ecclesia septem diacones circa aram Christi sublimiori gradu, tanquam columnæ altaris, assisterent, non sine aliquo septenarii mysterio. In quo figuratur, ut septiformis gratiæ spiritu fulgentes, sancti sunt corpore ac spiritu. Hi sunt septem angeli in Apocalypsi tuba canentes. Hi sunt septem candelabra

Hi voces tonitruorum. Ipsi enim clara voce, in modum præconis, admonent cunctos sive ad orandum, sive ad genua flectenda, sive ad psallendum, sive ad legendum et audiendum verbum Dei. Ipsi evangelizant, ipsi sacramenta Dei dispensant. Sine ipsis sacerdos nomen habet, officium non habet. Nam sicut in sacerdote consecratio, ita in ministro ejus, id est diacono, dispensatio sacramenti est. Ipsis etiam sacerdotibus, propter præsumptionem, non licet calicem Domini in mensa tollere, nisi eis traditus fuerit a diacono. Levitæ hostias super altare ponunt; levitæ operiunt arcam testamenti, quia non omnes videre debent aut possunt alta mysteriorum quæ operiuntur a levitis. Ipsi albis induti vestibus assistunt altari, ut candore vestis munditia vitæ significetur, nitidique ad hostias et immaculati accedant. Tales enim Dominum decet habere ministros, qui nullo carnis corrumpantur contagio, sed perfecta mentis et corporis castitate splendeant. Quales enim diacones ordinandi sint, apostolus plenissime docet scribens ad Timotheum.

aurea.

Nam cum præmisisset de sacerdotum electione, continuo subjunxit, Diacones similiter irreprehensibiles, hoc est, sine crimine, sicut episcopos; pudicos, hoc est, a libidine continentes; non bilingues, scilicet ne perturbent pacem habentes; non multo vino deditos, quia ubi ebrietas, ibi libido et furor dominatur; non turpe lucrum sectantes, id est, non de cælesti militia lucra terrena sectantes. Post hæc subjecit, Hi autem probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes. Et hi itaque sicut episcopi ante ordinationem probari debent, et si digni inventi fuerint, sic demum ad sacrum ministerium admitti. His cum ordinantur, solus episcopus manus imponit, quia ad ministerium, non ad sacerdotium, applicantur. Ponitur eis orarium, id est stola, super sinistrum humerum ab episcopo, ut per hoc agnoscant se accepisse jugum Domini, quo omnia ad sinistram, id est præsentem vitam, pertinentia adversa fortiter tollerent, et divino amore subjiciant. Accipiunt et textum evangeliorum de manu episcopi, per quem intelligant se esse præcones evangelii Christi. Nam sicut lectoribus vetus Testamentum, ita diaconibus novum prædicare præceptum est, præcipue evangelium, quod solis ipsis in ecclesia pronunciare licet. Ad ipsos pertinet assistere sacerdotibus, et ministrare in omnibus quæ aguntur in sacramentis Christi ; in baptismo scilicet, et in chrismate, in patena et calice, oblationes etiam inferre et disponere in altari, componere etiam mensam Domini atque vestire, crucem ferre, evangelium prædicare et apostolum. Ad ipsos quoque pertinet officium precum, et recitatio nominum. Ipsi præmovent aures ad Dominum; ipsi hortantur orare; ipsi clamant, et pacem ipsi annunciant. Hoc officio usus est Dominus, quando post cænam proprio ore et propriis manibus sacramenta confecta dispensavit, et quando apostolos dormitantes excitavit ad orationem, dicens, Vigilate et orate ut non intretis in tentationem.

[ocr errors]

Admonitio ad sacerdotes, qui septimum locum

obtinent. EPTIMO loco subsequitur ordo presbyterorum, qui

in veteri Testamento a filiis Aaron sumpsit initium. Nam qui tunc sacerdotes vocabantur, hi sunt qui nunc presbyteri, et qui tunc dicebantur principes sacerdotum, nunc episcopi nominantur. Presbyteri autem interpretantur seniores, quia seniores Græci presbyteros vocant. Debent enim presbyteri seniores esse populo Dei, non tantum ætate temporis, quantum prudentia morum, et maturitate bonæ conversationis, sicut scriptum est, Senectus venerabilis est non diuturna, neque annorum numero computata. Cani enim sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. Distat tamen hoc tantum inter pontifices et hujus temporis sacerdotes, quod solum pontificibus addita est clericorum ordinatio, basilicarum dedicatio, sacri chrismatis consecratio, manus impositio, et communis super populum benedictio. In aliis autem sacramentis, sive catechizandi, sive baptizandi, sive missam celebrandi, et consecrandi corporis et sanguinis Christi, sive in ecclesia verbum faciendi, communis est utrisque dispensatio. Summis ergo sacerdotibus supradicta idcirco singulariter reservata sunt; ne eadem prorsus auctoritas potestatis, ab omnibus passim vendicata, inferiores erga suprapositos insolentes redderet, et soluto obedientiæ vinculo, scandalum generaret. Presbyteri successores et vicarii sunt septuaginta discipulorum, qui præcedebant Dominum Jesum in omnem civitatem, et locum quo ipse erat venturus. Ita quippe presbyteri, qui adjutores sunt episcoporum, rudes populos catechizando initiant, baptizando unitati ecclesiæ incorporant, ut in omnibus sacramentis usque ad manus impositionem populo Dei ministrant. Episcopi vero successores sunt apostolorum, qui ex necessitate adjutorium et supplementum sui officii, in tanta multitudine populorum regendorum, ministerium sibi expetunt sacerdotum, sicut Moyses in eremo septuaginta viros elegit prudentes, quorum consilio et auxilio, multitudinem tantam facilius gubernaret. Sive ergo inferioris sive superioris sint ordinis sacerdotes, id est, sive presbyteri, sive episcopi, vicem gerunt summi pontificis, dum populos delinquentes ad pænitentiam vocant, et orationum suarum medicamento sanant, unde dicit apostolus, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, et posuit in nobis verbum reconciliationis. Obsecramus ergo pro Christo, reconciliamini Deo.

In hoc igitur vice mediatoris funguntur sacerdotes, quod Deum pro peccatis populi exorant, et pænitentes absolvendo Deo reconciliant. Quapropter convenit ut tanquam boni mediatores inter homines et Deum, et præcepta Dei ad populum deferant, veritatem prædicando, et preces populi Deo offerant, pro peccatoribus intercedendo. Mediator autem, ut ait apostolus, unius non est, quia discordes reconciliare non potest, qui utrumque societatis pace

et amicitiæ vinculo consors non est. Et idcirco sacerdotes cum Deo pacem habere, per eminentiam sanctitatis, et cum proximis concordiam servare debent, per affectum compassionis. Quales ergo debeant esse presbyteri, apostolus scribens ad Titum insinuat, dicens, Hujus rei gratia reliqui te Crete, ut constituas per civitates presbyteros, quemadmodum tibi disposui. Siquis sine crimine est, unius uxoris virum, habentem filios fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditus. Oportet enim episcopum sine crimine

Qua sententia ostendit etiam presbyteros sub episcoporum nomine taxari. Unde ad Timotheum de ordinatione episcopi et diaconi scribit, de presbyteris tacens, quos sub nomine episcoporum intelligendos relinquit. Quapropter tales etiam in ecclesia presbyteros constituendos esse sicut episcopos, et apostolus asserit, et canones apostolicam auctoritatem secuti testantur. Presbyteri cum ordinantur, episcopo eos benedicente, et manus super capita eorum tenente, omnes presbyteri qui præsentes sunt, manus juxta manus episcopi, super capita eorum levant, et Spiritum Sanctum super eos qui ordinantur, invocant. Unguntur presbyteris manus sicut episcopis, ut cognoscant se hoc sacramento gratiam consecrandi accipere, et opera misericordiæ pro viribus exercere debere erga omnes.

esse.

« הקודםהמשך »