תמונות בעמוד
PDF
ePub

Tunc si habeatur superpelliceum, sumat episcopus illud in manu sua, et ponat circa colla singulorum dicens :

Induat te Dominus novum hominem, qui secundum Deum creatus est, in justitia, et sanctitate veritatis. Amen.

Et si non habeatur superpellicium, illa induitio omittatur.

Et episcopus prosequatur hoc modo :
Pax vobis.
vel tecum.
Oremus.
Oratio.

Omnipotens sempiterne Deus, propitiare peccatis nostris, et ab omni servitute sæcularis habitus hos famulos tuos emunda, ut dum ignominiam sæcularis habitus deponunt, semper in ævum gratia perfruantur, et sicut similitudinem coronæ tuæ eos gestare facimus in capitibus, sic tua virtute hæreditatem subsequi mereantur æternam in cordibus. Per Dominum.

His finitis, aspergat episcopus tonsuratos aqua benedicta, et roget eos orare pro eo aliquid certum, et præcipue si superstites fuerint die obitus sui, et sic data benedictione recedant.

Celebratio Drdinum. Celebratio Drdinum.'

N celebratione ordinum in adventu Domini,

et cæteris temporibus anni, mane vel ante præmuniantur ordinandi, quod pure de pec

catis sint confessi, et qui in sacerdotali ordine esse voluerint preparent se communioni. Omnes etiam provideant de vestibus sacris sibi necessariis, et quod tonsuram habeant competentem.

Quando ordines agantur primo fiat sermo si placeat, postea fiant inhibitiones sequentes, si sint generales ordines et episcopo placuerit, ad terrorem male subintrantium sub hac forma.

Ex parte Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spi

[ocr errors]

1 The titles, as well as the beginnings of this office, vary considerably in the MSS. The Bangor pontifical is very short : and also mutilated in this place. But so far as it can be read, it is as follows. Qualiter ordines agantur.

tium. Præfatio ostiariorum. Deum Patrem etc. Oremus. Et diaconus. Flectamus genua. Levate. Oratio. Domine sancte etc."

The following is the order of the Winchester MS.

Hoc modo ordinandi sunt ostiariï: lectores : exorcistæ : acolyti: subdiaconi: diaconi : sacerdotes. Mense primo: quar. to: septimo: decimo. Postquam chorus officium et kyriel' ex more finierit, introducantur omnes ordinandi, ab archidiacono, vocati ex nomine, ante domnum præsulem.

dicat archidiaconus : Accedant qui ordinandi sunt ostiarii. Tunc accedant immediate

: tradat eis episcopus claves ecclesiæ dicens : Sic agite, quasi reddituri Deo rationem pro iis rebus, quæ istis clavibus recluduntur. Tunc ducat eos archidiaconus ad ostium ecclesice, et tradat eis os

Tunc his verbis unus ex ar.

ritus Sancti, et sub pæna excommunicationis majoris, inhibemus ne aliquis ligatus impedimentis infra scriptis, contra decreta sanctorum patrum, ingerat se ad ordines recipiendos.

Primo ergo, secundo, et tertio, monemus et inhibemus sub pæna anathematis, ne quis se ingerat ordinandum, nisi prius examinata persona cum titulo matriculatus et infra scriptus fuerit et vocatus. Ne quis etiam mortalis peccati conscius, vel excommunicatus, aut suspensus, ordines recipiat, nisi prius potestatem habenti confiteatur et debite absolvatur. Ne autem ignorans ignoretur irregulares, qui secundum sacros canones ab ordinibus prohibentur, duximus seriatim et per ordinem specificandos.

Quicunque homicida. Item ecclesiarum incendiarius, seu earum fractor violenter. Item advocatus in causa sanguinis, vel notorie perjurus. Item executor sævorum tormentorum in publicis administrationibus. Item simoniacus, qui quodcumque beneficium aut titulum illicite adeptus, vel religionem taliter est ingressus.

chidiaconis dicat ad præsulem : Postea publice omnibus qui

“ Postulat hæc sancta ecclesia, ad sacros ordines conveniunt, etc. Responsio episcopi : Vide dicat: Auxiliante Domino, etc.ut, etc. Archidiaconus : Quan- The Exeter pontifical begins : tum, etc.

Qualiter ordines generales Tunc fiat sermo ab episcopo agantur. Primo fiat sermo si communiter ad omnes de casti- est dicendus. Postea fiant inhi. tate, de abstinentia, et his simili. bitiones sequentes in generalibus bus virtutibus : terribiliter inter. ordinibus, si episcopo placuerit, dicens, ne quis ad sacros ordines ad terrorem male subintrantium. venire præsumat, qui pecuniam Ex parte Dei omnipotentis. etc." dare vel promittere præsump

The chief variations of this serit ; ne cum Simone Mago pontifical will be noticed as we non benedictionem sed maledic proceed. tionem inveniat.

« הקודםהמשך »