תמונות בעמוד
PDF
ePub

potentia superant.

[ocr errors]

Orpheus, ob amorem uxoris, | transferri dictum sit. Atque ista rerum civilium cura rite atque ordine ponitur post experimentum corporis mortalis restituendi sedulo tentatum, et ad extremum frustratum: quia mortis necessitas inevitabilis, evidentius proposita, hominibus ad æternitatem meritis et nominis fama quærendam animos addit. Etiam prudenter in fabula additur, Orpheum a mulieribus et nuptiis alieno animo fuisse, quia nuptiarum delinimenta, et liberorum charitates, homines plerumque a magnis et excelsis erga respublicas meritis avertunt, dum immortalitatem propagine, non factis, assequi satis habent. Verum et ipsa sapientiæ opera, licet inter humana excellant, tamen et suis periodis clauduntur. Evenit enim ut postquam regna et respublicæ ad tempus floruerint, subinde perturbationes, et seditiones, et bella oriantur ; inter quorum strepitus primo leges conticescunt, et homines ad naturæ suæ depravationes redeunt; atque etiam in agris, atque oppidis vastitas conspicitur. Neque ita multo post (si hujusmodi furores continuentur) literæ etiam, et philosophia certissime discerpitur: adeo ut fragmenta tantum ejus, in paucis locis, tanquam naufragii tabulæ, inveniantur, et barbara tempora ingruant; Heliconis aquis sub terra mersis; donec, debita rebus vicissitudine, non iisdem fortasse locis, sed apud alias nationes erumpant

morte immatura præreptæ, fretus lyra, ad inferos descendere sibi in animum induxit, ut manes deprecaretur, neque spe sua decidit. Nam, placatis manibus et delinitis suavitate cantus, et modulationibus, tantum apud eos potuit, ut ei uxorem secum abducere indultum sit: ea tamen lege, ut illa eum a tergo sequeretur, ipse autem antequam ad luminis oras perventum esset ne respiceret. Quod cum ille nihilo- | minus, amoris et curæ impatientia (postquam fere in tuto esset) fecisset, rupta sunt fœdera: atque illa ad inferos gradu præcipiti relapsa est. Ab illo tempore Orpheus, mœstus, et mulierum osor, in solitudines profectus est, ubi eadem cantus et lyræ dulcedine primo feras omnigenas ad se traxit, adeo ut, naturam suam exuentes, nec irarum aut ferocitatis memores, nec libidinis stimulis et furoribus præcipites actæ, nec ingluviem satiare, aut prædæ inhiare amplius curantes, in morem theatri, illum circumstarent, benignæ et mansuetæ inter se factæ, et tantum lyræ concentui aures præbentes. Neque is finis, sed tanta musicæ vis et potentia fuit, ut etiam sylvas moveret, et lapides ipsos, ut illa quoque se transferrent, et sedes suas circa eum, ordine et modo decenti, ponerent. Hæc ei cum ad tempus feliciter et magna cum admiratione cessissent; tandem Thracia mulieres stimulis Bacchi percitæ, primo cornu raucum et immane sonans inflarunt: ex eo, propter strepitum, musicæ sonus amplius audiri non potuit: tum demum soluta virtute, quæ ordinis et societatis istius erat vinculum, turbari cœptum est, et feræ singulæ ad naturam suam redierunt, et se invicem ut prius persecutæ sunt; neque lapides aut sylvæ suis mansere locis: Orpheus autem ipse tandem a mulieribus furentibus discerptus est, et sparsus per agros; ob cujus mortis moerorem Helicon (fluvius Musis sacer) aquas sub terram indignatus condidit, et per alia loca caput rursus extulit.

Sententia fabulæ ea videtur esse. Duplex est Orphei cantio: altera ad placandos manes; altera ad trahendas feras et sylvas. Prior ad naturalem philosophiam, posterior ad moralem et civilem aptissime refertur. Opus enim naturalis philosophiæ longe nobilissimum, est ipsa restitutio et instauratio rerum corruptibilium, et (hujusce rei tanquam gradus minores) corporum in statu suo conservatio, et dissolutionis et putredinis retardatio. Hoc si omnino fieri detur, certe non aliter effici potest, quam per debita et exquisita naturæ temperamenta, tanquam per harmoniam lyræ, et modos accuratos. Et tamen cum sit res omnium maxime ardua, effectu plerumque frustratur; idque (ut verisimile est) non magis aliam ob causam, quam per curiosam et intempestivam sedulitatem et impatientiam. Itaque philosophia, tantæ rei fere impar, atque idcirco merito mœsta, vertit se ad res humanas, et in animos hominum, suasu et eloquentia, virtutis, et æquitatis, et pacis amorem insinuans, populorum coetus in unum coire facit; et juga legum accipere, et imperiis se submittere, et affectuum indomitorum oblivisci, dum præceptis et disciplinæ auscultant, et obtemperant: unde paulo post ædificia exstruuntur, oppida conduntur, agri et horti arboribus conseruntur; ut lapides et sylvas non abs re convocari et

[ocr errors]

et emanent.

XII. COLUM, SIVE ORIGINES.

TRADUNT poëtæ Cælum antiquissimum deorum extitisse; hujus partes generationis a filio Saturno falce demessas fuisse. Saturnum autem sobolem numerosam generasse: sed filios continuo devorasse, tandem vero Jovem exitium effugisse, et adultum patrem Saturnum in Tartarum detrusisse, et regnum accepisse; quinetiam patris genitalia eadem falce, qua ille Cœlum exsecuerat, abscidisse, atque in mare projecisse, inde Venerem natam esse. Postea vero Jovis regnum vix confirmatum, duo memorabilia bella excepisse. Primum, Titanum, in quibus debellandis Solis operam (qui solus ex Titanibus Jovis rebus favebat) egregiam fuisse secundum, Gigantum, qui et ipsi fulmine et Jovis armis disjecti sunt; quibus domitis, Jovem securum regnasse.

:

Fabula videtur ænigma de origine rerum, non multum discrepans ab ea philosophia, quam postea Democritus amplexus est, qui apertissime omnium æternitatem materiæ asseruit, æternitatem mundi negavit; in quo aliquanto proprius ad veritatem verbi divini accessit, cujus narratio materiam informem ante opera dierum statuit. Sententia fabulæ hujusmodi est. Cœlum esse concavum illud, sive ambitum, quod materiam complectitur. Saturnum autem materiam ipsam, quæ omnem generandi vim parenti præscidit. Summam enim materiæ perpetuo eandem esse; neque ipsum quantum naturæ crescere aut minui. Agitationes autem et motus materiæ, primo imperfectas et male cohærentes rerum compages produxisse, et veluti tentamenta mundorum: dein ævi processu fabricam ortam esse, quæ formam suam tueri et conservare posset. Itaque priorem ævi distributionem per regnum Saturni significari, qui ob frequentes rerum dissolutiones, et breves durationes, filiorum suorum devorator ha

[ocr errors]

bitus est: secundam autem per regnum Jovis, qui | grex Protei, non aliud videtur esse, quam species continuas istas et transitorias mutationes in Tartarum ordinariæ animalium, plantarum, metallorum, in quidetrusit; qui locus perturbationem significat. Is bus materia videtur se diffundere et quasi consumere; locus videtur esse spatium inter ima cœli et interiora adeo ut postquam istas species effinxerit, et absolveterræ medium; quo intervallo perturbatio et fragili- | rit (tanquam penso completo) dormire et quiescere tas et mortalitas sive corruptio maxime versatur. videatur, nec alias amplius species moliri, tentare, Atque durante priore illa generatione rerum, quæ aut parare. Atque hæc est Protei pecoris numerasub regno Saturni tenuit, Venerem natam non fuisse. tio, et subinde somnus. Hoc autem sub meridiem, Donec enim in universitate materiæ discordia esset non auroram et vesperum, fieri dicitur; id est, cum concordia potior et valentior, mutatio per totum ne- tempus jam venerit, quod speciebus ex materia debite cessario facta est, atque in ipsa fabrica integrali. præparata et prædisposita perficiendis et excludenTales vero generationes rerum extiterunt, antequam dis maturum sit, et quasi legitimum, et inter rudiSaturnus exsectus esset. Hunc vero generationis menta earum et declinationes medium; quod nos modum cessantem alter ille modus continuo excepit, satis scimus ex historia sacra sub tempus ipsum crequi per Venerem fit, adulta et prævalida rerum con- ationis fuisse; tum enim per virtutem illam divini cordia: ut mutatio tantum per partes procedat, in- verbi "Producat," materia ad imperium Creatoris, tegra et inconcussa fabrica universali. Saturnum non per ambages suas, sed subito confluxit, et opus tamen detrusum et deturbatum, non peremptum et suum in actum affatim perduxit, ac species constiexstinctum narrant, quia mundum in antiquam con- tuit. Atque hucusque fabula narrationem suam de fusionem, et interregna relabi posse, opinio Demo- Proteo libero et soluto cum pecore suo complet. criti erat: quod Lucretius ne suis temporibus eve- Nam universitas rerum, cum structuris et fabricis niret deprecatus est: specierum ordinariis, est materiæ non constrictæ aut devinctæ, et gregis materiatorum facies. Nihilominus si quis peritus naturæ minister vim adhibeat materiæ, et materiam vexet, atque urgeat, tanquam hoc ipso destinato et proposito, ut illam in nihilum redigat; illa contra (cum annihilatio, aut interitus verus, nisi per Dei omnipotentiam fieri non possit) in tali necessitate posita in miras rerum transformationes et effigies se vertit: adeo ut tandem veluti in orbem se mutet, et periodum impleat, et quasi se restituat, si vis continuetur. Ejus autem constrictionis seu alligationis ratio magis facilis erit et expedita, si materia per manicas comprehendatur, id est, per extremitates. Quod autem additur in fabula, Proteum vatem fuisse, et trium temporum gnarum, id cum materiæ natura optime consentit. Necesse est enim, ut qui materiæ passiones et processus noverit, rerum summam et earum, quæ factæ sunt, et quæ fiunt, et quæ insuper futuræ sunt, comprehendat, licet ad partes et singularia cognitio non extendatur.

[ocr errors]

Quod procul a nobis flectat fortuna gubernans, Et ratio potius, quam res, persuadeat ipsa."

Lib. v. 198.

Postquam autem mundus mole et vi sua consisteret, tamen otium ab initio non fuisse. Nam secutos primum in cœlestibus regionibus motus notabiles, qui virtute, solis in cœlestibus prædominante, ita sopiti sunt, ut mundi status conservaretur: postea similiter in inferioribus; per inundationes, tempestates, ventos, terræ motus magis universales, quibus etiam oppressis et dissipatis, magis pacata ac durabilis rerum conspiratio et tranquillitas accrevit. Verum de ista fabula utrumque pronunciari potest, et fabulam philosophiam continere, et philosophiam rursus fabulam. Novimus enim (ex fide) hæc omnia nil aliud esse, quam sensus jampridem cessantia et deficientia oracula: cum mundi et materia et fabrica ad creatorem verissime referatur.

XIII. PROTEUS, SIVE MATERIA.

NARRANT poëtæ Proteum Neptuno pastorem fuisse; eundemque senem et vatem; vatem scilicet præstantissimum et veluti ter maximum. Noverat enim non futura solummodo, sed et præterita et præsentia, adeo ut, præter divinationem, etiam omnis antiquitatis et omnium secretorum nuncius ac interpres esset. Morabatur autem sub ingenti specu. Ibi ei mos erat sub meridiem gregem suum phocarum numerare, atque deinde somno se dare. Qui autem opera ejus aliqua in re uti volebat, is non alio modo apud eum valere poterat, nisi eum manicis comprehensum vinculis constringeret. Ille contra, ut se liberaret, in omnes formas, atque rerum miracula, ignem, lympham, feras, se vertere solebat; donec tandem in pristinam formam restitueretur.

Sensus fabulæ ad abdita naturæ et conditiones materiæ pertinere videtur. Sub Protei enim persona materia significatur, omnium rerum post Deum antiquissima. Materia autem sub cœli concavo, tanquam sub specu, habitat. Neptuni autem mancipium est, quia omnis materiæ operatio et dispensatio in liquidis præcipue exercetur. Pecus autem, sive

[blocks in formation]

prima ætas ad satietatem scilicet, aut ad invidiam | atur, similitudo recipiatur. Narrant itaque Amorem usque duravit, quæ mostitiam in obitu lenire, aut omnium deorum fuisse antiquissimum, atque adeo misericordiam temperare possit; quinetiam lamen- omnium rerum, excepto Chao, quod ei coævum pertationes et planctus non solum tanquam aves illæ hibetur; Chaos autem a priscis viris nunquam difunebres circa rogos eorum volitant, sed et durat vino honore, aut nomine Dei insignitur. Atque hujusmodi miseratio et producitur: maxime autem Amor ille prorsus sine parente introducitur; nisi per occasiones et novos motus, et initia magnarum quod a nonnullis ovum Noctis fuisse traditur. Ipse rerum, veluti per solis radios matutinos, desideria autem ex Chao et deos et res universas progenuit. Ejus autem attributa ponuntur numero quatuor, ut sit infans perpetuus, cæcus, nudus, sagittarius. Fuit et Amor quidam alter, Deorum natu`minimus, Veneris filius; in quem etiam antiquioris attributa transferuntur, et quodam modo competunt.

eorum renovantur.

XV. TITHONUS, SIVE SATIETAS.

ELEGANS fabula narratur de Tithono, eum ab Aurora adamatum fuisse, quæ perpetuam ejus consuetudinem exoptans, a Jove petiit, ut Tithonus nunquam mori posset: verum incuria muliebri oblita est petitioni suæ et illud inserere, ut nec senectute gravaretur. Itaque moriendi conditio ei erepta est, senium autem secutum est mirum et miserandum, quale consentaneum est, evenire ei, cui mors negatur, ætas perpetuo ingravescit. Adeo ut Jupiter, hujusmodi sortem miseratus, tandem eum in cicadam converterit.

Hæc fabula ingeniosa adumbratio et descriptio voluptatis esse videtur; quæ a principio, velut sub tempus Auroræ, adeo grata est, ut homines vota faciant ut gaudia hujusmodi sibi perpetua et propria sint, obliti satietatem et tædium eorum, instar senii, ipsis non cogitantibus obventura. Adeo ut ad extremum, cum actiones voluptariæ homines deserant, cupido vero et affectus non moriantur, fieri soleat ut homines sermonibus tantum et commemorationibus earum rerum, quæ eis integra ætate voluptati fuerunt, se oblectent. Quod in libidinosis et viris militaribus fieri videmus, cum illi impudicos sermones, hi facinora sua retractent, cicadarum more, quarum vigor

tantum in voce est.

XVI. PROCUS JUNONIS, SIVE DEDEcus.

NARRANT poëtæ Jovem, ut amoribus suis potiretur, multas et varias formas sumpsisse, tauri, aquila, cycni, imbris aurei; cum autem Junonem solicitaret, vertisse se in formam maxime ignobilem, atque contemptui et ludibrio expositam. Ea fuit miseri cuculi, imbre et tempestate madefacti et attoniti, tremebundi, et semimortui.

Prudens fabula est, et ex intimis moribus desumpta. Sensus vero talis, ne homines nimium sibi placeant, existimantes virtutis suæ specimen eos apud omnes in pretio et gratia ponere posse. Id enim succedere pro natura et moribus eorum, quos ambiunt et colunt ; qui si homines sunt nullis ipsi dotibus et ornamentis insigniti; sed tantum ingenio sunt superbo et maligno, (id quod sub figura Junonis repræsentatur,) tum vero norint sibi exuendam prorsus esse omnem personam, quæ vel minimum præ se ferat decoris et dignitatis: atque decipere se plane, si alia via insistant; neque satis esse si obsequii deformitatem præstant, nisi omnino se in personam abjectam et degenerem mutent.

XVII. CUPIDO, SIVE ATOMUS.

QUE de Cupidine sive Amore dicta sunt a poëtis, in eandem personam proprie convenire non possunt : ita tamen discrepant, ut confusio personarum rejici

Fabula ad cunabula naturæ pertinet et penetrat. Amor iste videtur esse appetitus, sive stimulus materiæ primæ, sive (ut explicatius loquamur) motus naturalis atomi. Hæc enim est illa vis antiquissima et unica, quæ ex materia omnia constituit et affingit. Ea omnino sine parente est; id est, sine causa. Causa enim effectus veluti parens est: hujus autem virtutis causa nulla potest esse in natura (Deum enim semper excipimus). Nihil enim hac ipsa prius; itaque efficiens nulla: neque aliquid naturæ notius; ergo nec genus nec forma; quamobrem quæcunque ea tandem sit, positiva est et surda. Atque etiam si modus ejus et processus sciri daretur; tamen per causam sciri non potest; cum sit post Deum causa causarum, ipsa incausabilis. Neque fortasse modum ejus intra inquisitionem humanam sisti, aut comprehendi posse sperandum est; itaque merito fingitur ovum a Nocte exclusum ; certe sanctus philosophus ita pronuntiat : "Cuncta fecit pulchra tempestatibus suis, et mundum tradidit disputationibus eorum, ita tamen ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus a principio usque ad finem." Lex enim summaria naturæ, sive virtus istius Cupidinis, indita primis rerum particulis a Deo ad coitionem, ex cujus repetitione et multiplicatione omnis rerum varietas emergit et conflatur; cogitationem mortalium perstringere potest, subire vix potest. Philosophia autem Græcorum invenitur in rerum materiatis principiis investigandis magis acuta et solicita; in principiis autem motus (in quibus omnis operationis vigor consistit) negligens et languida. In hoc autem, de quo agimus, prorsus cæcutire et balbutire videtur: etenim Peripateticorum opinio, de stimulo materiæ per privationem, fere non ultra verba tendit, et rem potius sonat, quam signat. Qui autem hoc ad Deum referunt, optime illi quidem, sed saltu, non gradu ascendunt: est enim proculdubio unica et summaria lex, in quam natura coit, Deo substituta: ea ipsa, quæ in superiore textu illo verborum complexu demonstratur. Opus, quod operatus est Deus a principio usque ad finem." mocritus autem, qui altius rem perpendit, postquam atomum dimensione nonnulla, et figura instruxerat, unicum Cupidinem sive motum primum ei attribuit simpliciter, et ex comparatione alterum. Omnia enim ad centrum mundi ferri putavit proprie; quod autem plus materiæ habet, cum celerius ad centrum feratur, illud, quod minus habet, percussione summovere et in contrarium pellere. Verum ista meditatio angusta fuit, et ad pauciora quam par erat respiciens. Neque enim aut corporum cœlestium in

66

De

orbem conversio aut, rerum contractiones et expan- | obstrictam liberaret, nihil hospitii jura reveritus,

siones ad hoc principium reduci, aut accommodari posse videntur. Epicuri autem opinio de declinatione atomi et agitatione fortuita, ad nugas rursus et ignorationem rei lapsa est. Itaque nimio plus quam optaremus, illud apparet, istum Cupidinem nocte involvi. Itaque de attributis videamus. Elegantissime describitur Cupido infans, pusillus et perpetuus; composita enim grandiora sunt et ætatem patiuntur; prima autem rerum semina, sive atomi, minuta sunt, et in perpetua infantia permanent. Etiam illud verissime, quod nudus; cum composita universa recte cogitanti personata et induta sint; nihilque proprie nudum sit præter primas rerum particulas. Illa autem de cæcitate Cupidinis sapientissima allegoria est. Iste enim Cupido (qualiscunque is sit) minimum videtur habere providentiæ; sed secundum illud, quod proximum sentit, gressum et motum suum dirigere; ut cæci palpando solent; quo magis admirabilis est providentia illa summa divina, quia ex rebus providentia maxime vacuis et expertibus et quasi cæcis, certa tamen et fatali lege, istum ordinem et pulchritudinem rerum educit. Ultimum attributum ponitur, quod sagittarius sit, hoc est, quod ista virtus talis sit, ut operetur ad disQuod enim ad distans operatur, tanquam sagittam emittere videtur: quisquis autem atomum asserit, atque vacuum (licet istud vacuum intermistum ponat, non segregatum) necessario virtutem atomi ad distans introducit: neque enim, hac dempta, aliquis motus (propter vacuum interpositum) excitari posset, sed omnia torperent et immobilia manerent. Quod autem ad juniorem illum Cupidinem attinet, merito ut minimus deorum natu traditur, cum non ante species constitutas vigere potuisset. In illius autem descriptione allegoria ad mores deflectit et traducitur. Subest tamen quædam ejus cum illo antiquo conformitas. Venus enim generaliter affectum conjunctionis et procreationis excitat; Cupido ejus filius affectum ad individuum applicat. Itaque a Venere est generalis dispositio, a Cupidine magis exacta sympathia: atque illa a causis magis propinquis pendet; hæc autem a principiis magis altis et fatalibus, et tanquam ab antiquo illo Cupidine, a quo omnis exquisita sympathia pendet.

tans.

XVIII. DIOMEdes, sive zelus. DIOMEDES cum magna et eximia gloria floreret et Palladi percarus esset, exstimulatus ab ea est, (et ipse promptior quam oportebat,) ut si forte Veneri in pugna occurreret, illi neutiquam parceret; quod et ille audacter exsecutus est, et Veneris dextram vulneravit. Hoc facinus ille ad tempus impune tulit, et rebus gestis clarus et inclytus in patriam rediit; ubi domestica mala expertus, ad exteros in Italiam profugit. Ibi quoque initia satis prospera habuit, et regis Dauni hospitio, et donis cultus et ornatus est, et multæ illi statuæ per eam regionem exstructæ. Sed sub primam calamitatem, quæ populum, ad quem diverterat, afflixit, statim subiit Daunum cogitatio, se intra penates suos duxisse hominem impium, et diis invisum, et theomachum, qui deam, quam vel tangere religio erat, ferro invaserat et violaverat. Itaque ut patriam suam piaculo

cum ei jus religionis videretur antiquius, Diomedem subito obtruncat; statuas et honores ejus prosterni et aboleri jubet. Neque hujusmodi gravem casum vel miserari tutum erat; sed et ipsi comites ejus, cum mortem ducis sui lugerent, et questibus omnia implerent, in aves quasdam ex genere olorum mutati sunt, qui et ipsi sub mortem suam quiddam dulce et lugubre sonant.

Habet hæc fabula subjectum rarum et fere singulare. Neque enim memoriæ proditum est in aliqua alia fabula, heroëm ullum præter unum Diomedem ferro violasse aliquem ex diis. Atque certe videtur fabula imaginem in illo depinxisse hominis et fortunæ ejus, qui ex professo hunc finem actionum suarum sibi proponit et destinat, ut cultum aliquem divinum, sive sectam religionis, licet vanam et levem, vi et ferro insectetur et debellet. Quanquam enim cruenta religionis dissidia veteribus incognita essent, (cum dii ethnici zelotypia, quod est Dei veri attributum, non tangerentur,) tamen tanta et tam lata videtur fuisse prisci seculi sapientia, ut quæ experiundo non nossent, tamen meditatione et simulacris comprehenderent. Qui itaque sectam aliquam religionis, licet vanam et corruptam, et infamem, (id quod sub persona Veneris significatur,) non vi rationis et doctrinæ, et sanctitate vitæ, atque exemplorum et auctoritatum pondere, corrigere et convincere; sed ferro et flamma, et pœnarum acerbitate exscindere, et exterminare nituntur: incenduntur fortasse ad hoc ipsum a Pallade; id est, prudentia quadam acri et judicii severitate, quarum vigore et efficacia hujusmodi errorum fallacias et commenta penitus introspiciunt: et ab odio pravitatis et zelo bono; et ad tempus fere magnam gloriam adipiscuntur, atque a vulgo, (cui nihil moderatum, gratum esse potest,) ut unici veritatis et religionis vindices, (cum cæteri tepidi videantur et meticulosi,) celebrantur et fere adorantur. Attamen hæc gloria et felicitas raro ad exitum durat: sed omnis fere violentia, nisi morte celeri vicissitudines rerum effugiat, sub finem improspera est. Quod si eveniat ut rerum commutatio fiat, et secta illa proscripta et depressa vires acquirat et insurgat, tum vero hujusmodi hominum zeli et contentiones damnantur, et nomen ipsum odio est, et omnes honores eorum in opprobrium desinunt. Quod autem ab hospite interfectus est Diomedes; id eo spectat, quod religionis dissidium, etiam inter conjunctissimos, insidias et proditiones excitet. Illud vero de luctu ipso, et querimoniis minime toleratis, sed supplicio affectis, hujusmodi est, ut moneat, in omni fere scelere miserationi hominum locum esse, ut etiam qui crimina oderunt, personas tamen et calamitates reorum, humanitatis causa, commiserentur; extremum autem malorum esse, si misericordiæ commercia interdicantur. Atque tamen in causa religionis et impietatis, etiam miserationes hominum notari et suspectas esse. Contra vero comitum Diomedis, id est, hominum, qui ejusdem sunt sectæ et opinionis, querimonia et deplorationes argutæ admodum et canoræ esse solent, instar olorum, aut avium Diomedis; in quo etiam illa pars allegoriæ nobilis est et insignis; eorum, qui propter causam religionis supplicia subeunt, voces sub tempus mortis, tanquam

cycneas cantiones, animos hominum mirum in modum | perientia filo regi et discriminari possunt. Nec flectere, et in memoriis et sensibus eorum diutissime inhærere et permanere.

XIX. DEDALUS, SIVE MECHANICUS.

minus apte adjicitur, quod idem ille, qui labyrinthi errores invenit, etiam fili commoditatem monstravit; sunt enim artes mechanicæ, veluti usus ambigui, atque faciunt et ad nocumentum, et ad remedium, et fere virtus earum seipsam solvit et retexit. Artifi cia autem illicita, atque adeo artes ipsas sæpius persequitur Minos; hoc est, leges, quæ illas damnant et earum usum populis interdicunt. Nihilominus illæ occultantur et retinentur, et ubique et latebras et receptum habent; quod et bene notatum est in re non multum dissimili a Tacito suis temporibus, de mathematicis et genethliacis, " genus" (inquit)

66

hominum, quod in civitate nostra semper et retinebitur et vetabitur." Et tamen artes illicitæ et curiosæ cujuscunque generis tractu temporis, cum fere quæ polliceantur non præstant, (tanquam Icari de cœlo,) de existimatione sua decidunt et in contemptum veniunt, et nimia ipsa ostentatione pereunt. Et certe si verum omnino dicendum est, non tam feliciter legum frænis coërcentur, quam coarguuntur ex vanitate propria.

SAPIENTIAM atque industriam mechanicam, atque in illa artificia illicita, et ad pravos usus detorta, antiqui adumbraverunt sub persona Dadali, viri ingeniosissimi, sed execrabilis: hic ob condiscipulum et æmulum occisum exulaverat, gratus tamen in exilio regibus et civitatibus erat, atque multa quidem et egregia opera tam in honorem deorum, quam ad exornationem et magnificentiam urbium et locorum publicorum exstruxerat et effinxerat; sed tamen nomen ejus maxime celebratur ob illicita. Fabricam enim libidini Pasiphaës subministravit, ut cum Tauro misceretur; adeo ut ab hujus viri scelerata industria et ingenio pernicioso monstrum illud Minotaurus, pubem ingenuam devorans, ortum traxerit infelicem ac infamem. Atque ille malum malo tegens et cumulans, ad securitatem hujus pestis labyrinthum excogitavit et exstruxit: opus fine et detestatione nefarium, artificio insigne et præclarum: ac postea rursus, ne malis artibus tantum innotesceret; atque ut scelerum remedia (non solum instrumenta) ab eodem peterentur; etiam consilii ingeniosi auctor erat de filo, per quod errores labyrinthiadhibuisse, atque in ipsa lucta semen in terram effuretexerentur. Hunc Dædalum Minos magna cum severitate atque diligentia et inquisitione persecutus est; ille tamen semper et perfugia et effugia reperiebat. Postremo cum volandi peritiam filium Icarum edocuisset, ille novitius, et artem ostentans, a cœlo in aquam decidit.

Parabola videtur esse ejusmodi. In ipso introitu ejus ea, quæ apud excellentes artifices excubat, et miris modis dominatur, invidia notatur; nullum enim genus hominum ex invidia, eaque acerba, et tanquam interneciva, magis laborat. Accedit nota de genere pœnæ inflicto minus politice et provide: ut Dædalus exulet. Etenim opifices præclari id habent, ut apud omnes fere populos sint acceptissimi: adeo ut exilium præstanti artifici vix supplicii loco sit. Nam aliæ vitæ conditiones et genera extra patriam non facile florere possunt. Artificum autem admiratio propagatur et augetur apud exteros et perigrinos, cum insitum animis hominum sit illud, ut populares suos, quoad opificia mechanica, in minori pretio habeant. De usu autem artium mechanicarum, quæ sequuntur, manifesta sunt; multum enim illis debet vita humana, cum plurima et ad religionis apparatum, et ad civilium decus, et ad universæ vitæ culturam, ex illarum thesauris collata sint: veruntamen ex eodem fonte emanant instrumenta libidinis, atque etiam instrumenta mortis. Missa enim arte lenonum, venena quæsitissima, atque tormenta bellica, atque hujusmodi pestes, (quæ mechanicis inventis debentur,) probe novimus, quantum Minotaurum ipsum sævitia et pernicie superarint. Pulcherrima autem allegoria est de labyrintho, qua natura generalis mechanicæ adumbratur. Omnia enim mechanica, quæ magis sunt ingeniosa et accurata, instar labyrinthi censeri possint; propter subtilitatem, et variam implicationem, et obviam similitudinem, quæ vix ullo judicio, sed tantum ex

XX. ERICTHONIUS, SIVE IMPOSTURA.

FABULANTUR poëtæ Vulcanum pudicitiam Minervæ solicitasse, atque subinde cupidine incensum, vim

disse, ex quo Erichthonium natum esse, qui (partes superiores) decora et grata erat corporis compage, femora autem et tibiæ suberant in anguillæ similitudinem, exilia et deformia: cujus deformitatis cum ipse sibi conscius esset, eum primum curruum usum invenisse, ut quod in corpore magnificum erat, ostentaret, probrum autem tegeret.

[ocr errors]

Hujus fabulæ miræ et prodigiosæ ea sententia esse videtur: artem, quæ sub persona Vulcani ob multiplicem ignis usum repræsentatur, quoties per corporum omnimodas vexationes, naturæ vim facere, eamque vincere ac subigere contendat, (natura autem sub persona Minerva, ob operum solertiam adumbratur,) ad votum et finem destinatum raro pertingere; sed tamen multa machinatione et molitione (tanquam lucta) intercidere atque emitti generationes imperfectas, et opera quædam manca, aspectu speciosa, usu infirma et claudicantia; quæ tamen impostores multo et fallaci apparatu ostentant, et veluti triumphantes circumducunt. Qualia fere et inter productiones chemicas, et inter subtilitates et novitates mechanicas sæpius notare licet; præsertim cum homines potius propositum urgentes, quam ab erroribus suis se recipientes, cum natura colluctentur magis quam debito obsequio et cultu ejus amplexus petant.

XXI. DEUCALION, SIVE RESTITUTIO.

NARRANT poëtæ, exstinctis prorsus prisci orbis incolis per diluvium universale, cum soli restarent Deucalion et Pyrrha, qui ardebant desiderio pio et inclyto instaurandi generis humani, eos hujusmodi oraculum excepisse : voti compotes futuros, si ossa matris acciperent et post se jacerent: quod illis primo magnam tristitiam et desperationem incussit : cum, æquata rerum facie per diluvium, sepulchri perscrutatio omnino res sine exitu esset: sed tandem

« הקודםהמשך »