תמונות בעמוד
PDF
ePub
[ocr errors]

de Polignac Ambarum genitrix, ambarum caufa cupido,
Dulcibus illiciis captos ad triftia ducit.

Saepe bitumineis per stagna vaporibus ignes
Accenfi noctu volitant, oculosque videntum
Alliciunt, captus malefuada luce viator,

It quo flamma vocat, villam ratus; inque paludem
Praecipitans, alta mifer irretitur in ulva.

Hos igitur laqueos fugiens, quo denique damno
Iuftus eris, prudens, caftus, fortisque, piusque ?
Tanti ne effe hominem conftat? Vel, fi illa pro-
bari

Non poffent, quae certa voco, quae fomnia dicis;
Nonne bonum immenfum, purum, immutabile
praefens.

Quaerere pulchrius eft, quam turbida, parva ca-
duca

Sectari? Certum fibi finem in rebus agendis
Propofuiffe Deum, cujus de fonte benigno
Nil non fperare eft, quam cafu femper agentem
Fortunam, et caecas atomos hinc inde volantes.
Atque voluptatem fragili fundamine nixam
Adduxit quam hesterna dies, quam craftiną tollet?

Durum opus eft, ais. At gratias bona nulla paran

tur:

Nonne etiam ipfa tibi venit emta labore voluptas?

Ignotus Deus eft, inquis.
Cujus res agitur, lite hac
An tua? Si obfcurum

Sed nofcere quanti eft! pendente? Dei ne; eft vitam poft fata futu

ram

Clarius eft ne tibi penitus nihil effe futurum,
Si liquet, oftendas; etenim vulgata neganti
Hoc incumbit onus; fi non liquet, inde timendum,
Nil metuis; certique loco tibi ftare videtur

Quod dubium eft; fequeris dulces pro luce tenebras.
Nempe placent: placet exitium: nox te illa nęca
bit;

Et confanguineus leti fopor ifte profecto eft,
Una falus hanc mortiferam turbare quietem

Et

Et male torpentes animi compungere fenfus
Alterutrum quin fit non, ut confido, negabis
In dubiis porro, quae pars eft tutior, illam
Recta fequi fuadet ratio, fi fama referret
Graffari filva in magna, tectisque viarum
Flexibus hoftiles turmas agmenve latronum
Auderes, vel in ambiguo, tentare minaces
Infidias, atque infami te credere filvae?
Rem tibi, ni fallor, prius inclarescere velles.
Hic major metui locus eft, faltem hoc ego dictis
Dum caligantes diffcuflero plenius umbras
Eviciffe putem: quam fit fententia fallax

Et damnofa, Deum noftris quae mentibus aufert;
Quam variis intexta dolis, quam plena pericli.
At contra; quam fint folatia firma piorum

Quos bona nulla movent, nifi quae infinita puten

tur.

de Polignac.

Brow

Browne.

Brown e.

(Sowohl durch glückliche Wahl des Inhalts, als durch wirklich klassische Ausführung empfiehlt sich ein neueres las teinisches philosophisches Gedicht in zwei Büchern, De Animae Immortalitate, welches zuerst zu London, 1754 in 4. und dann zu Hamburg in gr. 8. gedruckt wurde. Der Verfasser, faat Hawkins Browne, geb. 1706, gest. 1760, ist auch als englischer Dichter, besonders durch sein scherzhaftes, in mehrerer Poeten Manier geschriebenes, Gedicht, The Pipe of Tobacco, vortheilhaft bekannt; und sein Sohn gåb im Jahr 1768 in 8. sowohl seine englischen als lateinischen Gedichte zusammen heraus. Zu den leztern gehört auch das Frag ment eines Anti-Bolingbroke. Das Gedicht von der Uns fterblichkeit der Seele ist mehrmals ins Englische übers fest; von Will. Hay in gereimte, von Rich. Grey in reini lose Verse, und am beften vón Soame Jenyns, in feinen Mifcellanies. Vergl. Dusch's Briefe, Th. II. n. A. Br. VII. Folgende Stelle, worin der Beweis der Unsterblichkeit des Geiftes aus dessen nie gestilltem Triebe nach Wahrheit und Erkenntniß geführt wird, macht den Schluß des ersten Buchs, und erregt gewiß die Begierde, das Ganze zu lesen.)

140

DE ANIMAE IMMORTALITATE.

(L. I.)

[ocr errors]

nunc, ufuram vitae mirare caducam;
Sedulus huc illuc, ut mufca, nitentibus alis
Pervolita, rorem deliba, vefcere et aura
Paulifper, mox in nihilum rediturus et exfpes.
Haeccine vitai fumma eft? Sic irrita vota?
Huc promiffa cadunt? En, quanto verius illa,
Illa eft vita Hominis, dabitur dum cernere verum,
Non, ut nunc facimus, fenfim, longasque coacti
Ire per ambages meditando, at protinus uno
Intuitu, nebulaque omni iam rebus ademta.

At

1

Browne

At ne fcire quidem poterit mens, forte reponas,
Senfibus extinctis; hoc fonte Scientia manat;
Hoc alitur crefcitque; hoc deficiente, peribit.

Quid vero infirmis cum fenfibus, Arte miniftra,
Suppeditet vires fua quas Natura negavit?
Arte oculis oculos mens addidit, auribus aures.

Hinc fefe in Vita fupra fortemque fitumque Evehit humanum; nunc Coelo devocat aftra, Intima nunc Terrae referat penetralia Victrix; Quaeque oculos fugiunt, tenuiffima corpora promit In lucem, panditque novi miracula Mundi.

Quid porro errores fenfus cum corrigit, et cum
Formámque et molem mens intervallaque rerum
Iudice fe, contra fenfus fuffragia černit?

Nonne haec feiunétam fenfu vim figna fatentur,
Semen et aetherium? Quare hac compage foluta
Credibile eft animum, qui nunc praeludia tentat,
Excurfusque breves, tum demum poffe volátu
Liberiore frui, verumque excurrere in omne.

Si quaeras, qui fiat; adhuc neque nofcere fas eft,
Nec refert noftra. Scisne iftam matris in alvo
Vitam qualis erat? Num norit amoena colorum
A puero coecus? Verum, inquis, et Hic quoque
fentit

Effe aliis fibi quod nato ad meliora negatur.

Mens itidem nihil hic terrarum quicquid ubique
eft,

Par votis videt effe fuis; quin omnia fordent
Prae forma aeterni fervat quam pectore Pulcri,
Ingenii cui fit vigor, et fublimia cordi.

Hoc ergo exoptat folum fibi, totus in hoc eft:
Abfens, abfentis tabefcit amore perenni;
Congreffusque hominum vitans, ut verus Amator,
Et nemora, et fontes petit, et fecreta locorum;

So

Solus ubi fecum poffit meditarier, atque
Nunc Sophia, ingentes nunc carmine fallere curas,

Quocirca ille mihi felix effe videtur,

Qui, poftquam adfpexit mundi folenne theatrum, Aequo animo, hunc folem, et terras, mare, nubila et ignem ;

Protinus, unde abiit, fatur ut conviva, remigrat.
Nempe haec, feu centum vivendo conteris annos,
Seu paucos numeras, eadem redeuntia cernes;
Hisque nihil melius, nihil atque recentius unquam.
Omne adeo in terris agitur quod tempus, habeto
Ut commune Forum; peregre vel euntibus amplum
Hofpitium, temere fluitans ubi vita moratur,
Mille inter nugas iactata, negotia mille.

Qui prior abfcedit, portum prior occupat; Eja!
Collige vela citus, ne forte viatica defint!.
Quid ceffas? fubeunt morbique et acerba Tuorum
Funera, et infidiis circum undique fepta fenectus.

Quo feror? Haud etenim injuffu decedere fas eft Illius, hac Mundi qui nos in fede locavit, Spemque metumque inter, Ducis ut vexilla fequa

mur.

Quicquid erit, Deus ipfe iubet ferre; ergo feren

dum.

Sin mihi perfuafum fixumque in Mente maneret Nil fupereffe rogo, vellem migrare repente Hinc; et abire, omnes ubi, ferius, ocius, acto Dramate, in aeterna fopiti nocte quiefcent. Immo Deus mihi fi dederit renovare iuventam, Utve iterum in cunis poffim vagire; recufem,

Non, fi contingant, vitam quaecunque bearint, Ingenii vis, eloquium, prudentia, mores, Invidia fine partus honos, longo ordine nati, Clari omnes, patria pariter Virtute, fuaque; Non tanta mercede ifthac, dignaret eandem

« הקודםהמשך »