תמונות בעמוד
PDF
ePub

IMMORTALITAT E. . Quippe haud tam locuples hæc,tamque immensa supellex 56. Corporis in cellis poterit ftipata teneri ; Aut vi corporea revocari in luminis oras. · Illa etiam inventrix, varias quæ protulit artes, Suppeditans vitæ decus et tutamen egenæ; Nomina quæ imposuit rebus, vocemque ligavit 55. Literulis; aut quæ degentes more ferarum, Dispersosque homines deduxit in oppida; quæve Legibus edomuit, fædusque coegit in unum; Quænam ifthæc nisi Vis divinior, ætheriusque Sensus, et afflatu cælesti concita virtus ?

Jam quorum undanti eloquium fuit amne, rapitque Quò velit affectus, tonitruque et fulgura miscet ; Divitias trahit unde suas? Vigor igneus ille Num mortale sonat? Quid censes carmina vatum? Sive etenim flexu numerorum vique canora, 65. Oblectet varia dulcedine lapsus ad aures ; Seu, fpeciosa canens rerum miracula, fictis Ludat imaginibus, peragretque per intima Cordis ; Nil parvum spirat, nil non sublime Poeta.

Cumque

Go

[ocr errors]

E

E

75.

Cumque super Terris quæ fiunt, quæque tuemur 70..
Omnia, curriculo volventia semper eodem,
Non explent animum, varia et magis ampla petentem ;
Sanctus adeft Vates, per quem sublimior ordo,
Pulcrior et species, et mentis idonea Votis
Exoritur, vitæ fpes auguriumque futuræ.

Quid, qui cælestes norunt describere motus ;
Sidera, qua circa folem, qua lege Cometæ
Immensum per Inane cientur, ut æthere vasto
Astra alia illustrant alios immota planetas ;
Nonne hanc credideris mentem,quæ nunc quoq;Cælum 80.
Aftraque pervolitat, delapfam cælitus, illuc
Unde abiit remeare, suafque revisere sedes ?

Quî tandem hæc fierent nisi quædam in mente subesset Vis sua, materiæ mixtura immunis ab omni ? Conscia porrò fibi eft, vult, nonvult, odit, amatque; $s Et timet, et fperat; gaudet, mæretque sua vi Ipsa; ministerio neque corporis indiget ullo: Viribus ipsa suis inter se comparat, et res Sejungit rebus ; vaga dissociataque Veri

Membra

dit

Membra minutatim legit, ac concinnat amicè.
Elicit hinc rerum caufas, atque artibus artes
Hinc alias aliis super extruit ordine pulcro;
Et magis atque magis summa ad faftigia tendit
Unde omnis series causarum apparet, et omnis
Numinis à folio ad Terram demissa catena.

95.
Denique et in sese descendit, et afpicit intus .
Rerum ideas, quo quæque modo nafcantur; et unde
Cogitet, ac prope jam sua quæ fit fabrica novit.
Tantane corporea est Virtus? An machina vires
Percipit ulla suas, aut quid fibi præbeat escam? 100.
Omne etenim corpus nihil eft mifi machina, motu
Impulsa externo, non interiore suoque. :: :

Vulgi igitur ftudiis noli altæ mentis acumen Metiri ; 'aft illos, etiam nunc laude recentes, Contemplare viros Tellus quos Attica, vel quos 105. Roma, nec alterutri cedens tulit Anglia, nutrix Heroum, dum tempus erat, melioribus annis.

Quid tibi tot memorem divino pectore Vates, Totve repertores Legum, Fandive potentes ?

IMMORTALITATE. Quid, per quos venit spectanda scientia ; dudùm 110 Informi cooperta fitu, lucemque perosa ? Ante alios verò Baconus, ut ætherius Sol, Effulgens, artes aditum patefecit ad omnes.

Hic à figmentis Sophiam revocavit ineptis
** Primus; quàque regit fida Experientia gressus,

Securum per iter, Newtono fcilicet Idem .
Designátque viam, et præcursor lampada tradit.

Illustres animæ! Si quid mortalia tangunt
Cælicolas, si Gentis adhuc cura ulla Britannæ;
Vos precor, antiquum Vos instaurate vigorem; To
Ut tandem excuffo nitamur ad ardua fomno,
Virtutis veræ memores, et laudis avitæ.

Nempe horum egregias reor haud fine numine dotes Enasci potuiffe; Deum quin tempore in omni Confpersıffe, velut ftellas, hinc inde locorum Splendidiora animi quasi quædam lumina ; ut istis Accenfa exemplis fe degener efferat ætas, Agnofcatque fui quàm fit sublimis origo. Præterea effe aliquid verè quod pertinet ad nos,

Morte

[ocr errors]

125

Morte obita, nemo secum non concipit; intus, 130.
Monstratum est intus; testatur docta vetuftas;
Publica vox clamat; neque Gens tam barbara quæ non
Prospiciat trans funus, et ulteriora requirat.

Hinc seritur, tarde crescens, et posthuma merces, Quercus, natorum natis quæ prosit: et ingens 135. Pyramidum moles stat inexpugnabilis annis.

Hinc cura illa omnis vivendi extendere metas,
Nomine victuro; tanti est hinc Fama superstes,
Ingenio ut quisquis præcellit, nulla recuset
Ille subire pericla, nec ullos ferre labores,
Si modo venturi speciem fibi vendicet ævi,
Gloriaque ad seros veniat mansura nepotes.

Nonne videmus uti convictus criminis, ipfo
Limine sub mortis, culpam tamen abneget omnem ;
Mendax, ut sibi constet honos atque integra fama? 145.
Nempe animis hæc insevit Natura Futuri:
Indicia, obscurasque notas; hinc solicita est mens,
De fe pofteritas quid fentiat ; At nihil ad nos
Postera vox, erimus si nil nisi pulvis et umbra ;

Sera

[ocr errors]

..140.

« הקודםהמשך »