תמונות בעמוד
PDF
ePub

Carpit amicitiæ fructus, neque laude Bonorum :
Pafcitur, atque sua, quoties anteacta revolvit ; .
At socii jam tum luxûs fugêre prioris, . ;

..250
Vilis adulator vacuas quoque deferit ædes; ..
Atque illum, si quando oculos converterit intus,
Terret imago fuî, sese et dum respicit horret.
Ille etiam cum Mors adftat, telumque coruscat
Jam jamque intentans ictum, quas non adit artes
Anxius, ut miserum medica vi proroget ævum :.
Paulisper, mille et per curas vita trahatur?
Quòd fi vita referta malis, Noftrique superstes
Post Mortem nihil est, cur ultima territat hora ?
Sic est, hæreț adhuc quam fpernere velle videtur, 260.
Nescio quæ fortis cura importuna futuræ.

At contra, quibus innocua et sine crimine Vita eft, Quique alios norûnt sibi devincire merendo, Aut qui præclaris ditârunt sæcla repertis, --Illis nectareo manans de fonte serenat . . . 2bs Conscia laus animum, tranquillaque temperat ora. Non metus abrumpit fomnos, non invida cura;

Non

Non Venus aut Bacchus vires minuêre, neque illos
Res aut adverfæ frangunt inflantve secundæ :
Cui spes ulterior, casus munitur ad omnes. ----
Ergo senectutem labentes leniter anni
Cum sensim attulerint, mortem ista mente propinquam
Afpicit, ut longis qui tempestatibus actus
Portum in conspectu tenet, effugiumque Malorum.
Scilicet hunc unum Mortis vicinia terret,

275.
Qui sibi præmetuit si quid post funera restet ;
Non hunc qui recte vitam sanctéque peregit.
Hic, sese excutiens sibi plaudit, et aureus ut Sol
Usque sub occasum diffuso lumine ridet:
Hic, matura dies venit cum Mortis, ad ævum

280 Suspicit immortale, Hic spe meliore triumphans Colicolùm jam nunc prælibat gaudia votis. Talis erat grata semper quem mente recordor 3:4rugi Ille, decus Mitræ, Libertatisque satelles, Dum tanti Tempus propugnatoris egebat Houghius; Hic, numeros propě centenarius omnes Cum Vitæ explèrat ; florenti plenus honore,

F 2

Sensibus

[ocr errors]

- 285

[merged small][merged small][ocr errors]

Sensibus integris, sine morbo, expersque doloris,
Vivendique fatur, sic vita exibat, ut Actor
E scena egregius toto plaudente Theatro;

296 Aut qui poft stadium summa cum laude peractum Victor Olympiacæ poscit sibi præmia palmæ.

His patet indiciis animi vis conscia quantùm Spe foveat, crucietve metu mortalia corda. Unde sed iste metus, quid fpes velit illa rogarim, ; 295 Si nil fperandum eft, obita nil morte timendum ? En ut venturo conspirent omnia fæclo!

Quocircà in Terris bene feu res seu male cedat, Vir sapiens nec amat Vitam neque tetricus odit: Intus enim quo se duro in discrimine Rerum .. 300. Consoletur, habet; sin aura faventior afflet; Immemor haud vivit quàm lubrica, quàmque caduca Fortunæ Bona fint ; Bona si quis censet habenda, · Perdere quæ metuit, quæve afpernatur adeptus. ..

Nec vereare quidem nè fortè ad munia vitæ 305. Segnior hinc animus detrectet ferre labores, Atque pericla subire, vocet fi publicus ufus:

Liberum

Liberum et erectum potiùs, rebusque in agendis
Fortem Hominem invictumq; facit, casusq; per omnes
Roborat externarum hæc defpicientia rerum. : 310.:

Hunc tamen incusas, ut quem, fpes unica mercis
Non veræ Virtutis amor, non sensus Honesti
Servat in officio; Nempe huic eft fordida virtus
Qui rectè facit ut poft mortem præmia carpat.
Ille Bonus verè est, quem, fpes si nulla Futuri, 315:
Ad Pulcrum atque Decens per se super omnia ducit
Morům dulce melos, & agendi semita simplex.
Esto; nec Ille malus qui non hîc hæret, at illam
Quò Natura trahit metam scit ritè tueri;
Semper et innatis ultra mortalia votis
Fertur ovans, Pulcrumque petit sine fine supremum.
5. Ergo age dic sodes quæ præmia, quid sibi sperat
Mercedis? Namque haud sectatur vilia rerum.
Illum, non Ufura vorax, non Turba sequentům,
Non mendax plausus, fucataque gloria; non quæ, 325
Prava per incautum spargit mendacia Vulgus
Ambitio tenet, aut Titulorum fplendor inanis:

320

At

At quò verus Honos, quò fert Natura, Decusque ...
Humani generis jubet ire, viriliter ibit: ::..
Virtutesque alias aliis Virtutibus addens, '!.:! : 336
Donec in hac Vitæ fefe exercere palæstra
Cogitur, Ingenium fata ad meliora parabit.

Cætera pars Hominum ferimur jactante procella
Ut ratis, huc illuc; et per diverfa viarum
Conatu ingenti fugientem prendimus umbram. 335
Ac veluti infantes pueri crepitacula poscunt
Ardenti studio; mox, parta relinquere gaudent;
Sic etiam in plenis Homines puerascimus annis. :
At bene persuasum cui sit, non esse supremam ini
Hanc Animi vitam, restare sed altera fata, . . 340.
Salva Illi res eft, neque fpe lactatur inani. .
Quippe ubi mens Hominis purum simplexque requirat
Irrequieta Bonum, non sperat sorte potiri
Jam nunc felici: Quid enim? nunc, vivimus omnes
Pravum ubi commiftum recto est; ubi tristia lætis; 345.
Ipsa ubi delirans inhiat sapientia nugas;
Atque in odoratis florent aconita rosetis :

« הקודםהמשך »