תמונות בעמוד
PDF
ePub

MORTALITAT E.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Ut commune Forum ; peregre vel euntibus amplum
Hofpitium, temerè fluitans ubi Vita moratur,
Mille inter nugas jactata, negotia milfe.
Qui prior abscedit, portum prior occupat; Eja! 351
Collige vela citus, ne fortè viatica desint.
Quid cessas: subeunt morbique et acerba Tuorum
Funera, et insidiis circùm undique septa senectus.

Quò feror? Haud etenim injussu decedere fas est
Illius, hac Mundi qui nos in sede locavit : 355
Spemque metumque inter, Ducis ut vexilla sequamur..
Quicquid erit, Deus ipse jubet ferre; ergò ferendum.

Sin mihi persuasum fixumque in Mente maneret
Nil superesse rogo, vellem migrare repente
Hinc; et abire omnes ubi, seriùs, ociùs, acto
Dramate, in æterna sopiti nocte quiescent.
Immo Deus mihi si dederit renovare Juventam,
Utve iterum in cunis possim vagire ; recusem.

Non, si contingant Vitam quæcunque beårint ; Ingenii vis, eloquium, prudentia, mores, 365 Invidiâ sine partus honos, longo ordine nati, ,

D 2

Clari

Clari omnes, patriâ pariter Virtute, suaque ;
Non tantâ mercede isthac, dignarer eandem
Ire viam toties, et eodem volvier orbe:
Splendidiora quidem mens expetit; illius altis
Nil votis par est mutabile, nil periturum.

370.

[ocr errors][graphic][merged small]
[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

DE

ANIMI IMMORTALITATE.

LIBER SECUNDUS.

52 RGO aliis Deus in rebus,quascunque creavit,

y Argumenta animi dedit haud obscura be&

nigni;
Omnibus, excipias modò nos, licet effe beatis.
Nos, opus in Terris princeps, nos mentis imago
Divinæ, poenis nos exercemur iniquis.
Haud ita ; --- longè absint isti de numine questus.

Attamen humanam mecum circumfpice vitam;
Agnosces, quanta urgeat undique turba Malorum,
Non hunc, aut illum, fert ut Fortuna; sed omne

Pæne

[graphic]

Pæne catervátim genus, ac discrimine nullo.
Millia quot Belli rabies, quot sæva Tyrannis
Corpora dat morti, duris oneratve catenis ;
Inque dies, varias cruciandi excogitat artes !
Quid, quos dira fames, ad victum ubi cuncta supersunt,
Absumit miseros, aut quos vis effera morbi
Corripit, aut lento paulatim angore peredit
Insontes? neque enim dignabor dicere, vulgo
Quot Venus aut Vinum pessundedit ac sua culpa.
Quid prosit Virtus ? Sanctorum ubi præmia Morum?
Virtuti tribuo quantuin licet; út mala vitæ,
Quæ prohibere nequit, doceat lenire ferendo;
Spe recreet meliore; hominem sibi concilietque;
Irarum et tumidos et Amorum temperet æstus:
Verùm adeò non tutela eft, certufque satelles
Contra omnes casus, sæpe ut (fi dicere fas eft)
Sæpe etiam et Virtus in aperta pericula mittat.
Expedit effe malis Dominum qui ferre fuperbum
Coguntur: probitatem omnes odêre Tyranni.
Quàm multi bene promeriti de civibus, Horum

Quos . 23 Quos conservarunt cæco perière fürore!

30. Jam verò Ingenio fi quis valet, omnis in Illum Invida conjurat plebecuļa ; dente parati Rodere vipereo, famæque aspergere virus. Fac porro ut meritis obftantem dislipet Umbram ; Muneraque emergens vix demùm publica tractet: 352 Sudandum ingrata eft hominum pro Gente, ferendum Probrorum genus omne, adeunda pericula, vel quæ Seditio attulerit Vulgi, Ambitiove potentům. Audiat hæc, libi qui Nomen, qui pofcit Honores ; Demens; nec novit se quanta incommoda cingant. 40

Vivitur an meliùs privatim ? Non minus isthic, Cernis ut ira, libido, scelus dominentur ubique ; Fraus et amicitiam simulans; livorque malignus ; Jurgiaque insidiæque, et iniquæ retia Legis.

Attamen eft, vitæ lenimen, amabilis uxor; 45. Lætus agis secura domesticus otia ; dulces Arrident circùm, properant et ad oscula Nati; Mox obrepentis decus et tutela senectæ.

« הקודםהמשך »