תמונות בעמוד
PDF
ePub

250

.. : Fertur ad alta volans, ceeloque exultat aperto.

Jam fi corporea est animi Natura, neceffe eft Partibus hæc eadem conflata fit infinitis ; : : Ergo et sensus erit cuique, et sua cuique libido Particulæ, totidemque animi in diversa trahentes. Has inter turbas atque in certamine tanto Dic, quo more queat verum confiftere et æquum; 255. Et vitæ tenor unus, et hæc sibi conscia virtus.

Materiæ quin fortè fitu certaque figura . Vis animi confit; -----Tanquam quadrata rotundis Plus faperent; ---- partes feu demis an addis, eodem Res redit, ac quali fuerint corpufcula forma, - 260. Tantundem ad mentem est, color an siet albus an ater.

At quodam ex motu fit Vis quæ cogitat omnis: Quid non conficiat motus ? Nempe ipsa Voluntas, Discursus, Ratio, Rerumque Scientia constant Vectibus ac trochleis ; pueri, credo, actus habena 265. Concipit Ingenium, sapit et sub verbere turbo: Nec non lege pari, liquor ut calefactus aheno eft, Eloquii tumet atque exundat divite vena.

Unde

275

. 15 Unde autein exoritur motus ? Mens fcilicet una, Mens, non corpus iners fons est et origo movendi: 270. Utque Deus Mundum, sic molem corporis omnem, Arbitrio nutuque suo, mens dirigit intus.

Desine quapropter mirari quomodo poffit Vivere mens omni detracto corpore, miror Hoc potiùs qua vi poterit labefacta perire: Utpote quæ nullis consistat partibus, ac non Divelli queat externo violabilis ictu: Tum porrò ipfa fuî motrix eft, non aliunde Instincta ; at quodcunque sua virtute movet fe, Vivet in æternum, quia fe non deseret unquam. 280.

Verùm haud conceptu facile eft existere quidvis Poffe quidem, formam fi dempferis et posituram. Quidnam igitur cenfes de Numine? Nam neque Formam Mens (quà scire licet) recipit divina, nec ullo Circumscripta loco est, nifi forte putaveris ipsum. 285. Materiam effe Deum; sin vero Spiritus Idem, Integer et, purusque, et fæce remotus ab omni Corporis, humana pariter de mente putandum:

295

Ecquid enim per se pollet magis, aut magis haustus ! Indicat ætherios, genus et divinitùs ortum?

290. Atque adeo dum corporei ftant foedera nexus, Exit fæpe foras tamen, effugioque parat se; .:: Ac veluti Terrarum hofpes, non incola, sursum Fertur, et ad patrios gestit remeare penates.

I nunc, usuram vitæ mirare caducam ; Sedulus huc illuc, ut musca, nitentibus alis Pervolita, rorem deliba, vescere et aura Paulisper, mox in nihilum rediturus et exspes. Hæccine vitai summa eft: Sic irrita vota ? Huc promissa cadunt? En quantò verius illa, 300. Illa est vita Hominis, dabitur cum cernere Verum, Non, ut nunc facimus, sensim, longasque coacti Ire per ambages meditando, at protinùs uno Intuitu, nebulaque omni jam rebus ademptâ.

At ne fcire quidem poterit mens, forte reponas, 305. Sensibus extinctis; hoc fonte Scientia manat; Hoc alitur crescitque; hoc deficiente, peribit.

[ocr errors]

Savit?

Quid verò infirmis cum sensibus, Arte ministra, Suppeditet vires sua quas Natura negavit? Arte oculis oculos mens addidit, auribus aures. 310

Hinc sese iħ Vita supra fortemque fitumque Evehit humanum; nunc Colo devocat aftra, Intima: nunc Terræ reserat penetralia Victrix; Quæque oculos fugiunt, tenuissima corpora promit In lucem, panditque novi miracula Mundi.

315. Quid porro errores sensûs cum corrigit, et cum Formamque et molem mens intervallaque rerum Judice se, contra fenfùs fuffragia cernit? Nonne hæc sejunctam sensu vim signa fatentur, Semen et ætherium: Quare hac compage soluta, Credibile eft animum, qui nunc præludia tentat, Excursusque breves, tum demùm posse volatu Liberiore frui, verumque excurrere in omne.

Si quæras quî fiat, adhuc neque noscere fas est, Nec refert noftrâ ; fcisne istam matris in alvo 325 Vitam qualis erat? Num nôrit amoena colorum A puero cæcus ? Verùm inquis et Hic quoque sentit

D

Effe

320

1

Esse aliis sibi quod nato ad meliora negatur.

Mens itidem nihil hîc Terrarum quicquid ubique est Par votis videt esse suis ; quin omnia fordent 330. Præ forma æterni fervat quam pectore . pulcri, Ingenii cui sit vigor, et sublimia cordi. Hoc ergo exoptat solum fibi, totus in hoc est: Abfens, abfentis tabefcit amore perenni; Congressusque hominum vitans, ut verus Amator, 535 Et nemora, et fontes petit, et secreta locorum; Solus ubi fecum possit meditarier, atque Nunc Sophia, ingentes nunc carmine fallere curas.

Quocirca Ille mihi felix vixiffe videtur, Qui poftquam aspexit Mundi solenne Theatrum 340 Æquo animo, Hunc folem, et Terras, mare, nubila

et ignem; Protinus unde abiit, satur ut conviva, remigrat. Nempe hæc, feu centum vivendo conteris annos, Seu paucos numeras, eadem redeuntia cernes ; Hisque nihil melius, nihil atque recentius unquam : 345. Omne adeo in Terris agitur quod tempus, habeto

Ut

« הקודםהמשך »