תמונות בעמוד
PDF
ePub

150

[ocr errors]

1552

Sera venit, cineres nec tangit Fama quietos. 150

Quid porrò exequiæ voluere ? Quid anxia cura
Defunctis super, et moles operosa sepulcri ?
Pars etenim Terræ mandant exsangue cadaver,
Et tumulo serta imponunt, et sacra quotannis
Persolvunt; tanquam pofcant eà munera Manes:
Extructa pars ritè pyra, cremat insuper artus,
Colligit et cineres, fidaque reponit in urna ;
Ut sic relliquiæ durando fæcula vincant. .

Quid memorem fluctu quos divite Nilus inundans
Irrigat? - His patrius mos non exurere flamma,
Non inhumare solo; nudant quin corpora primùm
Visceribus, terguntque; dehinc vim thuris odoram
Et picis infundunt, lentoque bitumine complent:
His demùm exactis, vittarum tegmine multo
Constringunt, pars ut sibi quæque cohæreat aptè; 165
Picta superficiem decorat Viventis imago.
Usque adeò ingenita est spes, et fiducia cuique
Consignáta, fore ut membris jam morte solutis
Restet adhuc Nostri melior pars; quam neque Fati

Vis

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Vis perimet, nec edax poterit delere Vetustas.: 170

Afpice quas Ganges interluit Indicus óras:
Illic Gens Hominum medios se mittit in ignes,
Impatiens vitæ; vel ad ipfa altaria Divům .
Sponte animam reddit; percusfa cupidine cæca
Migrandi, fedes ubi fata dedêre quietas; .
Ver ubi perpetuum, et soles fine nube sereni. .

Nec minùs Uxores famâ celebrantur Eow:
Non illæ lacrymis, non foemineo ululatu
Fata virům plorant ; verùm, (mirabile dictu!)
Conscenduntque rogumn, flammaque vorantur eâdem. 180.
Nimirùm credunt veterum sic posse maritům
Ire ipsas comites, tædamque novare sub umbris.

Aspice quà Boreas æternaque frigora fpirant,
Invictas bello Gentes: par omnibus ardor;
Par lucis contemptus agit per tela, per ignes,
Indomita virtute féros : hoc concitat cftrum, :
Hos versåt stimulos, Ecquid nisi dulcis Imago
Promiffæ in Patriam meritis per fæcula. Vitæ ?

185.

Adde

Adde isthæc quæ de campis narrantur amoenis Elysii, Stygioque lacu, Phlegethontis et unda. 190. . Fraude Sacerdotum fint hæc conficta ; Quid ad rem? Non fraudi locus ullus enim nisi primitùs esset Insita notities, licet imperfecta, Futuri: Substratum agnoscunt etenim ficta omnia Verum. • At quia difficile est mentem sine corpore quid sit 1959 Per fe concipere, et craffo fejungere fensu, Corporeas. illi tribuit plebecula formas i. Dat fimiles vultus, dat membra fimiltima veris, Et certis habitare locis dat corporis inftar. Unde Alii, quibus hæc praya et delira videntur, Nec constet quo more animus poft fata supersit, Extinctum omnino communi funere cenfent. Vel quia difcendi nequeunt perferre laborem ; Vel quia turpe putant quidvis nefcire fateri. Namque opus haud tenue eft fincerum excernere ficto. 205. Discute segnitem idcirco, neque refpue verum, Fabellas propter quas interspersit iniquus Sive dolus, feu vana fuât petulantia Vatům. C 2

Quid,

[ocr errors]

215.

Quid, nonne esse Deum consensus comprobat omnis, Consensus, qui Vox Naturæ ritè putatur : 210 At quàm falsa homines, indignaque Numine fingunt! Quippe humana Deo tribuunt, numerumque Deorum Multiplicant, juxta ac fpes erigit aut metus angit Instabiles animos ; Quid enim? Quæ profore credunt Hæc Divos sibi præsentes, at Numina læva ; Quæ metuêre putant; valuitque infania tantùm Bestiolas ut deformes pro numine, et ipsum Cæpe etiam et porrum, coleret lymphata vetuftas.

Hæc igitur reputans Sophiæ dux Atticus Ille Affore prædixit perfecto temporis orbe, ... 220. * Attulit et nobis aliquando optantibus atas k i Auxilium adventumque Dei; qui, Solis ut ortus, -.Discuteret tenebras animi, et per cæca viarum ." Duceret, ipse regens certo vestigia filo. : Interea multis licuit dignoscere signis,

.225 Natura monstrante, velut per nubila, Verum. ::: Ergo age qua ducit nos conjectura fequamur, .!, Nec fpernamus opem fi quam Ratio ipfa ministrat. .. Virg. Æn. viii. 200.. .

. Haud

235

Haud equidem inficior mentem cum corpore multis.
Consentire modis ; Lex mutua foederis illa eft: : 230
Aft eadem in multis difpar se disparis effe
Naturæ probat ac divina ftirpe profectam.

Sæpe videmus uti solido ftant robore vires
Corporeæ, cum mens obtusior; invalidoque
Corpore inest virtus persæpe acerrima mentis.
Quinetiam interitu si Corporis intereat mens,
Consimili pacto par est ægrotet ut ægro
Corpore, quod fieri contrà quoque sæpe videmus.
Namque ubi torpescunt artus jam morte propinqua
Acrior est acies tum mentis, et entheus ardor;
Tempore non alio Facundia fuavior, atque
Fatidicæ jam tum Voces morientis ab ore.

Corporeis porrò si constet mens elementis,
Qui fit ut in somnis, cum clausa foramina sensús,
Nec fpecies externa manet quæ pabula menti
Sufficiat, magis illa vigens, tum denique veras
Expromat vires, tum se plaudentibus alis
Tollat, avi similis, cavea quæ fortè reclusa

Fertur

240.

« הקודםהמשך »