תמונות בעמוד
PDF
ePub

THOME

ARCHIEPISCOPO CANTUARIENS I,

TOTIUS ANGLIA

PRIMATI.

Hoc qualecunque de Re graviffima Poema

Dat dicat dedicat

ISAACUS HAWKINS BROWN E

[ocr errors]

વાચકોની

DE

ANIMI IMMORTALITATE.

LIBER PRIMU S.

ATERA per Terras animalia forte fruuntur
Quam fua cuique dedit Natura; nec ampliùs

optant.

Solus homo, qui fcire fagax, cui fumma cupido

Scrutari caufas et mutua foedera rerum,

Vanum iter ingreditur; nigris namque imminet alis,
Et curfu in medio Mors intercludit euntem.

Quorfum ifthoc; fi nil fapientia dia creârit
Incaffum? Quorfum hæc divinæ femina mentis,
In proprios fi non poterint adolefcere fructus?

B

Ecquid

5.

Ecquid enim prodeft rerum cognofcere caufas;
Jungere venturis præfentia; mente vagari
Solem atque astra super, morituro? Scilicet omnes
Una manet Lethi lex et commune fepulcrum.
Nonne ergo fatius cum Phyllide ludere in umbra;
Teque, Lyæe pater, lætis celebrare choreis?
Novit enim Bacchus curas depellere, novit
Præteriti sensus abolere metumque Futuri.

Quare age, vina liques: epula, convivia, lufus,
Pfallere docta Cloe, citharæque perita Neæra,
Non abfint; volucris rape lætus dona diei;
Quærere nec cures quid craftina parturit hora.
Atqui pertæfum eft harum citò deliciarum;
Scilicet, hæc fatiat vix dum libata voluptas.
Ergo dimiffis quæramus feria nugis.
Accumulentur opes; ducit quò Gloria, quòve
Ambitio, ftipatus eas examine denfo

10.

15.

20.

25.

Manè falutantum. Quid multa! Huc denique eodem Volueris, ut clames heu! quantum in Rebus inane! Quænam igitur tentanda via eft: Ubi littus amicum?

Nempe

Nempe vides ut femper avet, dum corpore claufa eft, 30
Mens alia ex aliis fcire, ac fine fine gradatim
Aternum (fic fert Natura) attingere Verum.
Gaudia quinetiam non hæc fugientia poscit,
At magis apta fibi, vicibufque obnoxia nullis ;
Gaudia perpetuum non interitura per ævum.

Quare fume animum; neque enim sapientia dia
Fruftra operam impendit; neque Mens aretabitur iftis
Limitibus quibus hoc periturum corpus; at infons
Terrena labis viget, æternùmque vigebit:
Atque ubi corporeis emiffa, ut carcere, vinclis,
Libera cognatum repetet, vetus Incola, cœlum,
Nectareos latices Veri de fonte perenni
Hauriet, ætheriumque perennis carpet Amomum.
At verò dum vita manet (fi vita vocanda eft
Corporis hæc cæco conclufa putamine) torpet
Vivida vis animi, nec ovantes explicat alas.
Multa tamen veteris retinet veftigia ftirpis.
Unde etenim tot res reminifcitur? Unde tot apto
Ordine difponit, mox et depromit in ufus?
B 2

35

40.

45.

Quippe

« הקודםהמשך »