תמונות בעמוד
PDF
ePub

ROM. xiii. I.

Παρι ψυχη εξουσίαις υπερέχουσαις υπολάσσεσθαι.

Omnis Anima Poteftatibus fublimioribus fubdita fit.

ONVENIMUS hodierno die, Fratres in Chrifto Reverendi, Verbum Dei, dicturus ego, Vos audituri; quod contra decuit fortaffe ab uno aliquo e venerando hoc comprefbyterorum cœtu dici, a me audiri. Verum cum id muneris mihi, a viro optimo graviffimoque demandatum, ftatuiffem non defugere; nihil potius faciendum duxi, quam ut officia civium erga principes, quatenus ea facris literis tradita funt ac defcripta, vobis exponerem. Ecquis enim in theologia, qua mores fpectat, locus feracior atque uberior? Ecquod officii genus honeftius fanctiufve? Ecquod argumentum dicendi, auribus Chriftianis dignius, aut acceptius? quodque cum majori vel reipublicæ, vel Ecclefiæ emolumento tractari poffit ? His præfertim temporibus, quibus opiniones de regum poteftate per vim coercenda paffim in vulgus fpargi, paffim ab imperitis arripi videmus ; ita ut, fi revivifceret denuo Paulus, non minori nunc ftudio a nobis, ut opinor, contenderet, quam quo olim Romanis preceperit, ut Omnis anima poteftatibus fublimioribus fubdita fit.

Principes obfervare, colere, vereri; iisque justa imperantibus omnino parere, injufta præcipientibus non repugnare; hæc erant, quæ inter præcipua doctrinæ Chriftianæ Capita, quæ quidem vitæ bene agendæ infervirent, difcipulis fuis tra

diffe conftat primos evangelii doctores: idque variis ac gravibus de caufis; adductos fcilicet, partim argumenti ipfius pondere atque utilitate, partim præfenfione quadam jam tum impendentium malorum, quibus, vel jubente, vel annuente magiftratu, affligendi effent Chriftiani; quibufque ne nimium obniterentur, ne obfifterent, Apoftolicis iftiufmodi monitis, tanquam fræno aliquo, erant mature cohibendi.

Inter eos, qui Chriftianæ fe addixerant difcip linæ, non defuere quidam, gente Judæi, qui palam profiterentur, magiftratibus Ethnicis nihil quicquam juris effe in populum Dei. Nonnullorum etiam in mentibus infederat prava quædam de libertate evangelica opinio, cujus vi ac virtute eximi fe plane putabant ab omni imperio humano. His erroribus occurrendum erat; ftrenue autem totifque viribus propulfandæ, quæ Chriftiano nomini haud merito impingebantur calumniæ, ob excitatas aliquando iis in locis, ubi Christi doctrina tum fpargi coeperat, turbas atque feditiones. Intererat, inquam, religionis Chriftianæ, has maculis, quibus afpergi videretur, elui penitus; has etiam opiniones, utcunque ineptas, ne forte radices altius agerent, ex hominum animis evelli. Mirandum itaque non eft, fi, in hac re multam operam infumerent apoftoli; præcipue Petrus, Paulufque, quos ipfos violati aliquando erga ma◄ giftratum officii reos effe conftabat. Hic quippe fummum Pontificem (ipfum Reipublicæ Judaicæ, qua per Romanos licuit, moderatorem jam tum de Tribunali jus populo dicentem, convitio incefferat; Ille fummi Pontificis famulo, qui prehendendi Christi causa una cum cæteris a domino

miffus eft, vim apertam intulerat, auremque gladio amputarat. Credibile eft, hos apoftolorum principes, quod perperam ab illis factum effet ne forte in exemplum traheretur, præceptis fuis fedulo caviffe; tantoque vehementius aliis fuafiffe, ne magiftratibus non obtemperarent, quanto ipfi ea in re infignius peccaffent.

Utcunque hæc fint, id fane liquet, quæ ad hoc officii genus pertinent præcepta, non fine impetu quodam atque ardore animi ab iis proferri. Pauli præfertim, fi quando hoc in argumento verfetur, altius quodammodo infurgit atque fe erigit vox; Omnis, inquit, "Anima poteftatibus fublimiori

bus fubdita fit:" Eodemque plane vigore, eodem fpiritu, a primo ufque ad octavum hujufce capitis verficulum decurrit, eadem quafi apostoHic auctoritatis fiducia fe effert atque fuftentat ipfius oratio. "Non eft enim poteftas, ait, nifi "a Deo; quæ autem funt, a Deo ordinata funt. "Itaque qui refiftit poteftati, Dei ordinationi re"fiftit: Quiautem refiftunt, ipfi fibi damnationem " acquirunt. Nam principes non funt timori "boni operis fed mali: Vis autem non timere poteftatem? Bonum fac, et habebis laudem ex "illa: Dei enim minister eft tibi in bonum.

Si

autem malum feceris, time; non enim fine "caufa gladium portat: Dei enim minister eft, "vindex in iram, ei qui malum agit. Ideo ne

ceffitate fubditi eftote; non folum propter iram, "fed etiam propter confcientiam. Ideo enim et "tributa præftatis; miniftri enim Dei funt, in "hoc ipfum fervientes. Reddite ergo omnibus "debita; cui tributum, tributum; cui vectigal, "vectigal;

"vectigal; cui timorem, timorem ; cui honorem, "honorem."

Hæc ut, fuis locis difpofita ac digefta, ordine quodam aptius explicentur, difpiciamus, primo, Quænam fint illæ Poteftates Sublimiores, quibus hic parendum effe edicitur; deinde, Quatenus iis, ex mente Pauli, fubdi oporteat; poftea, Quibus ad id adigi Rationibus nos velit apoftolus; postremum, ad Quos hæc præcepta pertineant.

Sententiam Pauli, his capitibus conclufam, ex ipfo Paulo potiffimum eliciemus; additis infuper, quæ in eandem rem postea differuit Petrus ea, uti videtur, ratione, ut, fiquid his Pauli verbis fubeffe videretur durvonlov (quod tamen vix fimplici quifpiam ac fincera mente præditus dixerit) id ipfe et diftinctius efferret, et fufius exponeret, et fortius inculcaret. Sentio quam hæc exiliter et jejune neceffe fit a me dici: Iftiufmodi enim funt, quibus ubertas orationis adhiberi vix poteft; quæque fatis ornate ac fplendide tractari videntur, fi modo ita ea doceri contigerit, ut liquido poffint intelligi.

I. Ut itaque fenfim, et quibufdam quafi gradibus, ad apoftoli fententiam perveniatur, id primo fixum rarumque fit, quod de εξουσίαις υπερεχουσαι hic dicitur, poteftatem" in concerto, non in abftracto fumptam (uti loquuntur fcolaftici) fpectare; ad eos quippe, qui cum imperio aliis præfunt, non ad ipfum imperii jus referri. "Omnis anima poteftatibus fublimioribus fubdita fit," id eft, iis qui legitima poteftate funt præditi, quique deinceps principes, et miniftri dei in bonum, et fcelerum Vindices in iram dicuntur; quibufque tributum

[ocr errors]
« הקודםהמשך »