תמונות בעמוד
PDF
ePub

dium, seu Julio Gordum, ad montem Sipulum haud procul Sardibus et Magnesia, sed enim rectius collocabimus, arbitror, Gordium supra Mæandrum, sen Marsyam, et intelligemus esse Gordiucomen, seu Gordii castrum, quod Livius Gordiutichos appellat, et a Cleone munitum est, et Julio appellata in Phrygia Minore, et Asia proprie dicta; namn occupatis Celænis Alexander recta contendit Gordium, non regressus ad Sipylum vel Sangarium. Porro Topolov kúμn juste medio intervallo abest a tribus maribus, Hellespontico, Euxino, et Cilicio. Raderus.

§ 13 Angustissimum spatium] Sat amplum inter Ponticum mare et Ciliciam, nisi respectu universæ Asiæ, Minorem sive Natoliam ita arctari dicas. Cellar.

·Tenue discrimen] Forte tenue id discrimen. Heinsius. An ténue, quod per trium regnorum, Ponti, Cappa dociæ, Cilicia, distinguitur amplitudinem? Cellar.

Quæ nunc dividit] Dividi dignissimus quisquis fuit homo, non meher cule sicula, qua trusabat ille Catullianus, verum illa sica sive securis fuit, qua Jovi Vulcanum aiunt obstetricatum, qui in membranis hoc loco videt pro dividit reposuit. Modius.

Committeret] Conjungeret, commis. ceret, vel (ut Festus ait) 'insimul mitteret,' formula est, quam amat Noster. Sic v. 4. 4. 'implexos arborum ramos silvas committere.' Iv. 2. 16.

moles, quæ continenti urbem committeret.' VII. 3. 20. Taurus mous committitur Caucaso.' Sic Ovid. Amor. 1. Eleg. 14. nec femori committe femur.' Et Eleg. 13. Ipse Deum genitor... Commisit noctes in sua vota duas.' Met. IV. 369. commissaque corpore toto Sicut inhære. bat.' Met. vi. 178. fidibusque mei commissa mariti Mœnia.' Cæsar de B. G. vII. 22. Commissis turrium malis.' Sidon. Apollin. Carm. 11. 47.

[ocr errors]

'commissam carpis utrimque Temperiem:' ubi vide Savaron.

§ 14 In suam ditionem] Potestatem, suo imperio subjecit, sibi parere coëgit, observa hanc vocem a multis barbare usurpari, cum pro finibus et agro accipitur, quomodo nunquam Latini sunt locuti, ut si dicas: 'ditionem illius vastavit,'' ditionem illius invasit,' hoc est agros. Raderus. Id si verum est, non capio locum Curtii IV. 1. 26. 'regionem urbi adpositam ditioni ejus adjecit,' quem ipse Noster explicare videtur iv. 8. 13. magnam regionem finibus eorum adjecit.' Snak.

Jovis templum intrat] Idæum Jovem intelligit, cujus et Callimachus in Hymno ad Jovem meminit : Zeû oé μev Ιδαίοισιν ἐν οἴρεσί φασι γενέσθαι. Jupiter Idæis genitum te in montibus aiunt. Erat et ara Jovis Idæi apud Celænen Phrygiæ urbem a Mida rege constructa, ut ex Callisthene Metam. lib. II. Plutarch, refert. Popma.

Intrat] Si legas intrans, quomodo certe infra 11. 12. 15. pro intrat B. legit intrans, rectius omnia cohæreant: sed quia nullus Mss. bic adstipulari proditur, sine auctoritate nihil, nisi evidentissima ratione persuasi, mutabimus, præsertim quum et hæc lectio ferri possit. Freinsh.

Mida patrem] Vox patrem ab excusis quibusdam abest, et recte fortasse. Modius. Patrem in omnibus codicibus editis lego, sed Midæ quibusdam desideratur, malim vel utrumque tollere, vel patrem retinere omisso Mida. Raderus. Vide Historiam ab Justino x1. 7. traditam; et Arriano lib. 11. Snak.

Cultu haud sane a vilioribus vulgatisque usu] Hæc bonus Glareanus, cum non intelligeret, mutanda censuit, hoc modo: c. h. s. a v. vulgatisque vehiculis, insulse, ut nequid gravius dicam: vulgatis usu, seu ut mavult legere Erasmus, visu, valet, qui vulgo in usu sunt, aut vulgo visuntur; ni

hil itaque duo ablativi absolute (sic enim ipse loquitur) positi Glareanum offendere debuerunt. Modius.

Vulgatisque usu] Expedita et plana sententia scripturæ hujus, quam ideo retinuimus, quamquam varie varii mutarent, pro usu, visu vehiculis, usibus, curribus reponentes. Est et Rutgersii conjectura, Var. Lect. III. 4. quam non spernas, vulgatique usus. Freinsh. Lego: vulgarisque usus. Heinsius.

§ 15 Jugum adstrictum] Sic scribo : et mecum faciunt antiqui libri, quos mihi videre contigit; vinculum tamen habent excusi. Modius.

Jugum] Alii vinculum, quod non damnem; nisi illud potius videatur: nam et Ausonius Epist. XXIII. 48. sic appellat: Ocius illa jugi fatalis solvere lora Pellæum potuisse ducem reor, abdita opertis Principiis, et utroque caput celantia nodo.' Sed et in Præfatione Bissulæ quod est Eidyll. XXVII. iisdem verbis fatalis jugi lora vocat. Jugum nominavit et Justinus XI. 7. 4. et sane cum mox vinculi vocabulo utatur Curtius, verisimile est ad evitandum repetitionis tædium, alio verbo supra uti maluisse: præsertim cum ad ipsius rei accuratam descriptionem significantior sit, quam generalis illa vox vinculi. Arrianus 11. 1. 17. TOû ŠυYOû TŶs ἁμάξης τὸν δεσμόν, Jugi quod in curru erat nexum, appellat. Freinsh. Freinshemius edidit, jugum, pro vinculum, et habent libri Mss. alii jugum, alii vinculum, cujus rei puto esse caussam, quod utrumque posuerat Curtius. Exscriptores alterum putarunt esse otiosum et idcirco rejecerunt. Scribo et distinguo ita locum totum: Notabile erat jugi vinculum, adstrictum compluribus nodis. Scheffer.

§ 16 Incolis deinde] Suadent optimæ notæ alioqui membranæ, legamus, incolis debite: suadent, inquam, sed nemini sat scio, cui modo cor sapiat, persuadebunt. Modius.

Editam oraculo sortem] Abyiov ait Arrian. quia oracula certo ordine, et sorte reddebantur, factum est, ut ipsa sortes dicerentur. Cic. de Divinat. N. 1. xxxIII. 'Auspicia restant et sortes eæ, quæ ducuntur, non illæ quæ vaticinatione funduntur, quæ oracula verius dicimus.' Virg. Æn. 1v. 346. de Pataræo oraculo : 'Italiam Lycia jussere capessere sortes.' Cellar.

§ 17 Ex temeraria] Forte: de temeraria. Heinsius.

Exspectatione] Alii explicatione, sed istud studio prætuli. Freinsh.

Series vinculorum ..... percipi posset] Totus hic locus in editis antea ita legebatur: quippe series vinculorum erat ita adstricta, ut unde nexus inciperet, quove se conderet, nec ratione nec visu percipi possel. Sed peream, nisi hæc vere esset Glarici et Diomedis permutatio. Porro his ipsis verbis usus est Vulcanius in reddenda voce ¿paívero apud Arrianum, quodque hic dixerat: "Hv dè deoμds èk pλøíû êpavelas, kal τούτου οὔτε τέλος οὔτε ἀρχὴ ἐφαίνετο, vertit ille, Erat autem is nexus ex corni arboris libro, qui unde inciperet, quove se conderet nec ratione nec visu percipi poterat. Satis libere. Modius. Mutat editorum scriptorum omnium fidem Modius, et reponit quippe seriem, &c. percipi posse. Ego vero omnia alia: nam si Modii emendationem propugnes, nec Glauci nec Diomedis arma retinebis, sed utrisque exueris, quod miror Acidalio in longa sua brevitate non observatum. Quæ enim ista loquendi ratio, ut percipi posse? certe ut illa admittam, seriem vinculorum ita adstrictam, tamen nisi legas, ut percipi posset, non est justa oratio, alioquin expedita sententia, ut totam periodum ita distinguas: Quippe seriem v. i. adstrictam, ut u. n. i., q. v. s. c. n. r. n. visu percipi posset, solvere adgressus injecerat curam. Raderus.

Solvere adgressus] Hic quoque secutus sum veteres codices, cum in

excusis aggresso esset: nec negabo tamen aggresso apte posse retineri; ut sit diversa sententia, et de Alexandro hæc accipiatur. Immo cum cogito, et Nostro melius est, et cum Arriano, sive ille Nostrum, sive (re enim incerta nihil habeo adfirmare) illum Noster sequitur, convenientius. Modius.

Solvere adgresso injecerat curam] Mire turbant hic libri et Interpretes: sed ipsam Curtii scripturam esse quam exhibemus, haud difficulter consentiet qui formam orationis ejus familiariter habet cognitam. Juvat infra 111. 5. 14. 'Ingentem omnibus incusserat curam tam præceps teme ritas ejus.” Freinsh.

§ 18 Hic nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis nihil, inquit, interest quomodo solvatur] Sic vulgo legitur, qui locus mihi est restituendus sanitati. Mediocris mentis intentio sufficit, ut intelligas, regem non ilico gladium sumpsisse, sed posteaquam aliquamdiu irrito conatu cum laten. tibus nodis fuisset luctatus, tandem impatientia victum gladio lora rupisse. Et hunc in modum istam rem Justinus describit x1. 7. 16. 'Cum,' inquit, capita loramentorum infra nodos abscondita reperire non posset, gladio loramenta cædit.' Quare in Curtio rescribo, nequicquam (id est, frustra, irrito conatu) diu luctatus. Diu postquam hæc emendatio mentem meam subiit, incidi in lectionem codicis Ms. Theocreniani, alibi a me laudati, in eoque ita scriptum repe. rio: ille nequicquam luctatus. Id quod non solum mirifice adjuvat, et corro. borat conjecturam meam; sed et me permovet, ut auctoritate memorati Ms. codicis voculam diu expungen dam judicem, tanquam minus huic loco congruentem, et uti videtur, postea demum receptam, quam rd nequaquam pro nequicquam in Curtium irrepserat. Heumann.

nequidquam recentium editionum, quod libris et ingenio Alexandri non æque convenit. Hæ particnlæ invicem commutatæ sunt etiam infra III. 2. 11. Freinsh.

Solvantur] Ediderant recentiores solvatur; sed cum præter Mss. cod. Leid. et Voss. etiam Ald. Frob. Bas. Lugd. Col. aliique meliores consentiant, et melior sententia desiderat, veram lectionem admisimus.

Vel elusit vel implevit] Si Aristobulo credendum, non elusit, sed solvit et implevit. Major auctorum numerus resectum gladio vinculum, et elusum oraculum affirmavit. Arrianus in medio relinquit, satisfactum tamen oraculo dicit. Raderus. Curtii sententia communis est, quæ et in proverbium abiit. Vide Parœmiographos. Aristobulus vero auctor est, Alexandrum exemto paxillo temonis (erat is clavus ligneus, per medium temonem trajectus, cui vinculum adstrictum erat) jugum temoni detraxisse,' inquit Arrian. 1. 2. 18. et Plutarch. in vita 28. Freinsh. Si arte explicari, non dissecari oportuit, elusit; si quocumque modo dissolvi satis erat, implevit. Cellar. Idem et Teissier.

§ 19 Darium ubicumque.... occupare] Vulgo Darium regem; sed ego vocem posteriorem, membranis fretus, delevi. Modius. Occupare hoc loco est inopinantem opprimere. Etsi variam quoque significandi vim habeat hoc verbi; valet enim quod antecapere, antevertere, seu præoc. cupare, quod non est barbarum, cum Livius et ipse Cicero vocem usurparint. Raderus.

[ocr errors]

A tergo] A tergo reliquit Hellespontum et Græcum mare cum Minori Asia, a fronte habebat Armeniam, Euphratem, et Darium, a latere sinistro Paphlagoniam et Cappadociam, a dextro Ciliciam et Babylonem. Raderus.

Amphoterum] Hic est, in quem dicNequaquam diu] Ita malui quam tum Philippi exstat apud Plutarch,

tur, decedit, et cum illo, quia parem non habebat, Darii regnum ruere cœpit. Igitur ne Memnon quidquam moveret, Amphoterum classi ad eram Hellesponti præfecit, et copiis Hegelochum, qui insulas occupatas reciperent, et in Asiam expeditionem præstarent. De Macedonia propter Antiochum non erat sollicitus, Raderus. Has inter Asiam Græciamque insulas Memnon ad Persas reduxerat, sola Mitylenæorum urbe adhuc repugnante. Vide Suppl. 11. extr. Cellar.

duobus inquit fratribus, Amphotero In hoc conatu Memnon cum versareet Ecatero (Græce melius auorépov KaÌ ÈKATÉρov), cum Ecaterum seu Hecaterum prudentem et strenuum, Amphoterum autem hebetem et ignavum videret, Ecaterum quidem Amphoterum, i. e. utrumque dixit, Amphoterum vero neutrum. Raderus. Vix est, ut credam Radero, hunc esse, in quem cum fratre Hecatero comparatum, dictum illud Plutarcho in Apopth. relatum Philippus jecerit: 'Hecaterum' (hoc est alteru trum) quidem amphoterum' (notat utrumque) esse, Amphoterum autem udeterum' (hoc est neutrum), quod nimirum hebes et ignavus es. set; frater ejus ingenio vivido, et ad res gerendas apto. Præterquam enim quod de nostri Amphoteri fratre nihil, quod sciam, legitur: etiam ingenium illud fatuum, quod exprobrat Philippus, in hoc nostro minime repertum fuisse, evidens argumentum est, quod Alexander, optimus fortium virorum æstimator, inter tot egregios duces hunc idoneum duxerit, cui non minimi momenti negotia committeret: quæ prudentia virtuteque sua haud segnius judicio speque Alexandri sustinuit. Freinsh.

Hegelochum] Hic ille est dux, et classis primum cum Amphotero præfectus, de quo iv. 6. idem qui cum Parmenione et Philota in Alexandrum conjuravit, imo auctor aliis conjura tionis fuit, ut lib. vi. docet Curtius. Cecidit in prælio ad Gaugamela. Raderus.

Lesbum, et Chium, &c.] Alexander enim post victoriam ad Granicum, omnem oram maritimam occupaverat; insulasque Lesbum, Chium, et Coum in potestate habuerat. Memnon vero Rhodius, a Dario imperator declaratus, bellum decrevit Macedoniæ et Græciæ inferre, adeoque ex Asia in Europam transferre, insulasque prædictas occupare ; et per mare Ægæum terrorem classe circumtulit.

Et Con] Ita legendum vidit ante nos Glareanus quoque: neque enim, ut ille hanc partem non mále judicabat, illud, et Chium Coumque, illa sententia, qua hic in editis legebatur, ferri poterat. Modius.

§ 20 Socis imperata] Rectum hoc esse superiora evincunt. Valeant igi. tur, qui pro eo imperat substituunt. Modius. Erasmus in Indice, quem præmisit editioni Curtianæ hoc nove dictum putat, cum et optimi quique Auctores ante Curtium sic locuti sint. Nep. in Conon. civitatibus na ves longas imperat,' et sic usurpat Cicero Verr. v. ac quid frequentius Livio, Cæsari, aliis! Loccen.

[ocr errors]

Imperata, quæ, &c.] Sic distinxi atque scripsi, volentibus membranis ; nam editio Mscripto Pithai collata præfert, imperat eque, quomodo et Cl. Faucheti Ms.: Bongarsianorum alter, imperat æque: alter exserte, imperata quæ; de cujus scripturæ sinceritate non fuit quod dubitaremus. Freinsh.

§ 21 Memnona] Rhodium illum Darii ducum præstantissimum, quem ob industriam et peritiam rei bellica solum verebatur Alexander. Ejus res gestas lege apud Diodorum lib. XVII. cap. 7. Arrian. lib. 1. cap. 1. et sequentibus. Brevem Vitæ ejus Epitomen contexuit Reineccius tom. 11. ubi de ducibus Rhodiis agit. Id.

Vitu excessisse] Ad Mytilenem morbo exstinctum. Snak.

Omnes intenderat] De hoc loco ex animi sententia jam dixi § 10. Modius.

[ocr errors]

Omnes intenderat curas] Modius sine cura curas in crucem ablegat, corrigitque, omnis intenderat : sed omnes codices veteres et recentes, etiam Mss. retinent omnes intenderat curas ; nec scio cur explodatur, quum non minus Latine ac alterum dicatur. Livius, XXXVII. 36. 9. omissa in præsentia pacis mentione, totam curam in belli apparatum intendit.' Cura de Memnone liberatus, quem acceperat occupatis insulis Chio, Lesbo, Mitylene, cum trecentarum na. vium classe, et ingenti peditum numero, in Macedoniam velle transire. Raderus. Lib. iv. cap. 6. 1. ' ad reparandas vires, bellumque impigre renovandum intendit animum,' ubi ultimam vocem itidem omittunt nonnulli, sic' omnes fugam eodem inten. derant' iv. 1. 2. Snak.

22 Ancyram] Galatiæ urbem. Eo venerunt Paphlagonum proceres et legilli, qui gentem suam dediderunt; quam ille Calæ Phrygum Satrapæ jussit parere. Raderus. Et in Phry gia, et in Galatia Ancyræ nomine urbs est: heic Galatica, et celebratior intelligitur, quia proxima Paphlagoniæ est. Arrian. lib. 11. cognomen гaxariñs signanter adjecit. Cellar.

Eneti] Scripti libri, Vineti, sed ve rius illud: quod autem sequitur, unde quidam Venetos trahere originem credunt, id vero glossema esse Palmerius judicat, et ab illo ego quoque sto: non fui tamen ausus illa ipsa quæ dixi verba hinc ejicere, veritus, ne ad veterum librorum, in quibus diserte leguntur, auctoritatem provocarent. Modius. Eneti, unde quidam Venetos trahere originem credunt, vera lectio est, non glossema, ut quidam putant, quam non solum veterum et impressorum codicum consensus, sed

[merged small][ocr errors]

Eneti] De his Livius 1. 2. et Strabo lib. v. et Plinius v1. 2. Virg. Æn. 1. 242. qui omnes stant a Q. Curtio, Henetorum gentem ex Paphlagonia, duce Antenore, in Italiam profectam, ibi sedes posuisse, et mutata prima litera, pro Henetis Venetos appellatos. Homerus et Mæandrius Hene. tos a Leucosyris profectos Trojanis suppetiatum ivisse tradunt; indeque cum Thracibus avectos sedes posuisse in intimo sinu Adriæ, reliquos, qui cum Pylemene erant profecti, resedisse in Cappadocia. Quare omnino in eam sententiam descendo, illa verba, quæ in Curtio sequuntur, non esse ex glossemate adjecta, sed legitima et genuina Curtii, cui subscribunt omnes quos codices vidi. Strabo libr. IV. Venetos Adriatici maris accolas ortos a Venetis Gallis, Cæsaremque reprehendit, qui horum originem ab istis repetit. Porro, si abÆnetis ' deducantur Veneli, vox efficta est ad eum modum quo ex olvos, vinum, ex hp, ver, &c. deducta sunt: idque more antiquitus Græco, ut observat Dionysius Histor. 1. 20. 'Solebant enim,'inquit, ' prisci Græci nominibus a vocali incipientibus præponere syllabam ob scriptam uno charactere: is erat similis r duplici, ad rectam lineam duabus obliquis additis, sic Fελένη, Fάναξ, Γοῖκος, Γανὴρ, et multa similia.' Reineccius tamen, in regno Paphlagonico, Enetos seu Henetos deducit ab indigena voce

[ocr errors][merged small]
« הקודםהמשך »