תמונות בעמוד
PDF
ePub
[ocr errors]

expectantes, parumper addubitavere, an in urbem subducerent copias:' quippe pro equitibus planicies erat." 15. Ceterum veriti, ne temere commilitonum fidem damnarent, substitere, præparatis ad dimicandum animis, si quis vim inferret. Jam agmina coibant, parvumque intervallum erat, quod aciem utramque divideret. 16. Itaque rex cum una ala obequitare peditibus cœpit, discordiæ auctores,' quos tueri ipse debebat, instinctu Perdiccæ ad supplicia' deposcens: minabaturque, 'omnes turmas cum elephantis inducturum se in recusantes.' 17. Stupebant improviso malo pedites: nec plus in ipso Meleagro erat aut consilii, aut animi: tutissimum ex præsentibus videbatur, expectare potius, quam movere fortunam. 18. Tum Perdicca, ut torpentes et obnoxios vidit, ccc. fere, qui Meleagrum erumpentem ex concione, quæ prima habita est post mortem Alexandri, secuti erant, a ceteris discretos, elephantis in conspectu totius exercitus objicit; omnesque belluarum pedibus obtriti sunt, nec prohibente Philippo, nec auctore: 19. apparebatque id modo pro suo vindicaturum, quod approbasset eventus. Hoc bellorum civilium Macedonibus et omen et principium fuit. 20. Meleager, sero intellecta fraude Perdiccæ, tum quidem, quia ipsius corpori vis non

e

e Nihil amicum ab equitibus sperantes.

4 Planus campi situs erat opportunus equitatui.

• Opperiri qualemcumque sortem potius quam illam accersere.

Philippum nihil approbaturum tanquam se auctore factum, quam quod exitus felix approbaret.

haud sane peccati. Bong. 2. et Voss. 1. quiquam; Bong. 1. quanquam. Voss. 2. parumper non dubitavere.-15 Idem damnarent habet in margine, et mox cum Pith. subsistere. Voss. 1. omittit ad post præparatis. Leid, agmina quoibant. -16 Voss. 2. omittit ipse. Florent. manabaturque. Voss. 1. sine recutes; Leid. se in recutes; Pal. 1. omittit se in recusantes, quæ Voss. 1. habet in margine.-17 Vulgg. edd. ante Freinsh. Stupebantque; Florent. Leid. Voss. 1. 2. Pal. 1. et edd. recentt. Stupebant. Voss. 2. neu plus ipso.-18 Idem codex, ut obnoxios, et mox, qui fere. Leid. et Voss. 1. obicit; Pal. 1. et Voss. 2. objecit. -19 Voss. 2. pro suo judicaturum; Florent. Ald, Colin. Gryph. Bas. Col. Lugd. et Amst. pro suo vendicaturum. Florent. Voss. 1. Dan. et Mer. quo adprobasset. -20 Pal. 1. quia neque ipsius. Voss. 2. corporis. Pal. 1. omittit non.-21 Flo

NOTE

e Obnoxios] Accipiendæ injuriæ opportunos.

afferebatur, in agmine quietus stetit: 21. at mox, damnata spe salutis, cum ejus nomine, quem ipse fecerat regem, in perniciem suam abutentes videret inimicos, confugit in templum ; ac ne loci quidem religione defensus, occiditur.

x. 1. Perdicca, perducto in urbem exercitu, consilium principum virorum habuit, in quo 'imperium ita dividi placuit, ut rex quidem summam ejus obtineret; satrapes Ptolemæus Ægypti et Africæ gentium, quæ in ditione erant. 2. Laomedonti Syria cum Phoenice' data est: 'Philotæ Cilicia' destinata: Lyciam cum Pamphylia et Majore Phrygia obtinere' jussus 'Antigonus: in Cariam Cassander; Menander in Lydiam missi. Phrygiam minorem Hellesponto adjunctam Leonnati provinciam esse jusserunt. 3. Cappadocia Eumeni cum Paphlagonia ' cessit. Præceptum est, ut regionem eam usque ad Trapezunta defenderet, bellum cum Arbate gereret:' solus hic

[ocr errors]

rent. Leid. Voss. 1. Ald. et Mer. et mox; Voss. 2. omittit at. Florent. Leid. et Voss. 1. 2. abutentis; Ald. Bas. et Col. abutenteis.

1 Voss. 1. preducto. Mer. principum vivorum. Florent. Leid. et Voss. 1. 2. Phtolomeus.-2 Florent. Leid. Voss. 1. 2. et Bong. 2. Leomedonti; Bong. 1. 2. aleomedonti. Voss. 1. fenice. Florent. Leid. et Voss. 1. 2. frigiæ. Leid. Antogonus. Voss. 2. Leonnato.-3 Voss. 2. Præceptumque est; in Bong. 2. supraser. que. Voss. 1. Dan. Pith. et Bong. 2. Trapejuncta; Bong. 1. Trapejunta; Pal. 1. Trapevinctum; Voss. 2. Trapevictam. Leid. Voss. 1. et Bong. 1. 2. Harbate; Voss. 2. Arbace; Pith. Artabate. 'Lege cum Freinsh. defenderet, et bellum cum Ariarathe.' Schmieder. Leid. Voss. 1. 2. et Pal. 1. detractabat.

NOTE

a Imp. dividi] Paululum diversæ invicem et a Curtio divisiones leguntur apud Diodorum lib. xvIII. Ap. pianum in Syriacis, Arrianum lib. VII. et apud Photium, cod. 92. Dexippum ibid. cod. 82. Justinum lib. XIII. cap. 4. et in Excerptis Chronol. Scaligeri, pag. 58. ex quibus inter se compositis indicem duplici methodo aptissimum confecit Freinshemius: quem tu, si lubet, consule. Videri quoque possunt Raderus hic, et Usserius in Chronico.

b Trapezunta] Trapezus nobilis urbs

ad Euxinum mare a Sinopensibus condita in ea Cappadociæ parte quæ olim Colchorum pars fuit, postea Pontus Cappadocins appellata est. Urbis nomen factum a тparéšņ, mensa, nt et тparésiov, quadrati genus, ob figuræ similitudinem: ex quo vulgare illud ductum est Trebisonde; et Turcicum Tarrabozan. Ab ea dictum est 'Trapezuntinum' imperium Græcorum, cui Isaacus sive Alexius Com. nenus Constantinopoli a Francis capta profugus initium dedit circa annum 1205. quod demum Mahumetus

[ocr errors]
[ocr errors]

detrectabat imperium. 4. Pithon Mediam, Lysimachus Thraciam appositasque Thraciæ Ponticas gentes obtinere' jussi. Qui Indiæ, quique Bactris et Sogdianis ceterisque aut Oceani aut Rubri maris accolis præerant, quibus quisque finibus habuisset, imperii etiam jus obtineret.' Decretum est, ut Perdicca cum rege esset, copiisque præesset, quæ regem sequebantur.' 5. Credidere quidam, 'testamento Alexandri distributas esse provincias;' sed famam ejus rei, quanquam ab auctoribus tradita est, vanam fuisse comperimus. 6. Et quidem suas quisque opes, divisis imperii partibus, tuebantur: quas ipsi fundaverant, si un

Voss. 1. 2. Bong. 1. 2. Mer. Bas. et Col. Phiton; Frob. et Elz. Pithon, quod reposuit Schmieder. Leid. et Amst. Phython; vulgg. ante Schmieder. Python. Voss. 2. Pal. 1. et Ald. Leonnatus pro Lysimachus; Leid. Voss. 1. Bong. 1. 2. et Dan. Leonmachus; Pith. leonnachus; Bas. et Col. Leonnachus. Voss. 2. Segodianis. Leid. rubri magis. Bong. 1. quibus quique. Mer. habuisse. Bong. 1. Amst. Lugd. alii imperium. Bong. 1. 2. et jus; Dan. et vis; Pal. 1. et his; Lugd. et Amst. omittunt, etiam jus. Leid. Voss. 1. et Bong. 1. 2. obtineret; Bong. 1. ut obtinerent.—5 Leid. Bong. 1. 2. et Voss. 1. Perdicca ut. Pith, esset cum rege. Mox Voss. 2. omisso sed, habet, famam hujus.— 6 Bong. 1. Et q. suas quas. Mox Florent. Leid. Voss. 1. et Bong. 1. 2. omittunt quas. Voss. 2. si numquam; Bong. 1. o si unquam. Voss. 2. omittit cu

NOTÆ

II. Turcorum imperator extinxit anno 1461.

e Vanam fuisse] Immo vero certissimam fuisse compertum nobis est Scripturæ testimonio, cujus hæc verba sunt Machab. lib. 1. cap. 1. vs. 6. Et post hæc decidit (Alexander) in lectum, et cognovit quia moreretur: et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a juventute; et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret.' Duplicem video ab interpretibus viam esse tentatam, ut locum hunc cum Curtii sententia conciliarent; sed neutra mihi quidem satis probabilis est visa. Hoc enim efficiunt in summa, ut vel Alexandro duntaxat mortuo, vel nondum ægrotante imperium divisum dicatur esse : quorum utrumque Scripturæ pugnat.

Alia quædam occurrebat ineundæ concordiæ ratio, si institutam quidem ab Alexandro partitionem imperii diceremus, quod Scriptura testatur; sed eam Macedonibus non placuisse, novamque ipso extincto moliri coactos esse; quam hic retulit Curtius, et ab Alexandro factam merito negat. Quod si ne id quidem placet, non multum hercle laboran. dum nobis est, ut ne Scriptura pugnet cum Curtio: quæ, vel si profani cujuspiam foret, haud dubie plus a nobis exigeret fidei quam Curtius; cum hic ab rei gestæ locis ac temporibus longe remotior scripserit, multaque alia contra Historiæ fidem peccaverit; ut passim his in commentariis observavimus.

quam adversus immodicas cupiditates terminus staret. 7. Quippe paulo ante regis ministri, specie imperii alieni procurandi, singuli [ingentia] invaserant regna; sublatis certaminum causis, cum et omnes ejusdem gentis essent, et a ceteris sui quisque imperii regione discreti. 8. Sed difficile erat, eo contentos esse, quod obtulerat occasio: quippe sordent prima quæque, cum majora sperantur. Itaque omnibus expeditius videbatur augere regna, quam fuisset accipere. 9. Septimus dies erat, ex quo corpus regis jacebat in solio; curis omnium ad formandum publicum statum a tam solenni munere aversis. 10. Et non aliis quam Mesopotamiæ regione fervidior æstus existit, adeo ut pleraque animalia, quæ in nudo solo deprehendit, extinguat: tantus est vapor solis et coeli, quo cuncta velut igne torrentur. 11. Fontes aquarum et rari sunt, et incolentium fraude celantur: ipsis usus patet; ignotus est advenis. 12. Ut tandem curare corpus exanimum amicis vacavit, nulla tabe, ne minimo quidem livore corruptum videre, qui intraverant :

с

• Si ullus esset limes satis firmus contra effrænatam regnandi cupidinem. • Cum omnium procerum cogitationes conversa forent ad imperii administrationem ordinandam, omisso tam consueto exequiarum officio.

* Postquam demum per otium licuit amicis Alexandri sepelire ejus cadaver.

piditates.-7 Voss. 2. et Mer. spem pro specie. Voss. 2. alieni imperii. Voss. 2. et Pal. 1. omittunt ingentia.-8 Leid. Voss. 1. Pal. 1. Dan. prima quæque; Mod. Elz. et edd. omittunt quæque ; Voss. 2. præmia quæque; in Dan. suppletur in margine quæque. Voss. 2. Ita omnibus. Leid. quam fuissent.-10 Amst. Et non alii.-11 Voss. 2. et incolarum fraude. Florent. vis patet. Florent. Leid. Dan. et Voss. 1. post advenis adjiciunt, Traditum magis quam creditum refert, ac si ipsius essent, Curtii; Bong. 2. ea verba habet inclusa parenthesi. -12 Voss. 1. et Bong. 2. vacuavit. Voss. 2. omittit ne. Voss. 1. librore pro

NOTE

Septimus] Ælianus Var. Hist. lib. XII. cap. 64. trigesimum fuisse nar

rat.

Vapor] Estus, ut diximus ad lib. VII. cap. 5.

potuisse. Fortasse ut sparsa temere fuerat veneni fabula, sic altera hæc ab iis inventa est quorum intererat primam refelli. Apud Lucianum quidem in Dialogo Philippi et Alexandri traditur, hujus cadaver porrectum jacere, turgidum sane et juxta aliorum corporum morem, contactu

e Nulla tabe] Id si ita est, vanam oportet fuisse veneni suspicionem: immo satis mirum videretur in tanto Mesopotamiæ ardore, vel si venenum abfuisset, durare tamdiu integrum suo omnia labefactans.'

vigor quoque, qui constat ex spiritu, non destituerat vul tum. 13. Itaque Ægyptii Chaldæique, jussi corpus suo more curare,' primo non sunt ausi admovere velut spiranti manus deinde precati, ut jus fasque esset mortalibus attrectare eum,' purgavere corpus, repletumque est odoribus aureum solium, et capiti adjecta fortunæ ejus insignia. 14. Veneno 'necatum esse' credidere plerique : 'filium Antipatri inter ministros Iollam nomine patris jussu dedisse.' Sæpe certe audita erat vox Alexandri, ‘Antipatrum regium affectare fastigium; majoremque esse præfecti opibus, ac titulo Spartanæ victoriæ inflatum, omnia a se data asserentem sibi.' 15. Credebant etiam, 'Craterum cum veterum militum manu ad interficiendum eum missum.' 16. Vim autem veneni, quod in Macedonia gignitur, talem esse constat, ut ferrum quoque exurat, ungulæ jumenti dun

4 Etiam viridus color, qui ex animæ præsentia oritur, remanserat in corpore. • Potentiorem esse quam postularet prætoris fortuna ; eumque superbum victoriæ nomine de Spartanis relatæ, vindicare sibi cuncta quæ ipsi ab Alexandro data

erant.

livore. Pal. 1. rigor quoque, constans. Voss. 1. Elz. alii omittunt vultum.— 13 Pith. corpus jussi; Bong. 1. ipsi corpus. Post purgavere sequentia desunt Bong. 2. lacerato: et hic deficit Voss. 1. restans pagella, ut videtur, divulsa.-14 Leid. et Pal. 1. V. n. esse dixerunt credidere; Voss. 2. V. n. esse dixerunt plerique; Bong. 1. Venenum crediderunt plerique; Pal. 1. hæc verba omittit. Voss. 2. et Bong. 1. ministros primum. Pal. 1. certa audita, et mox moreque pro majoremque. Voss. 2. et Bong. 1. omittunt esse; Bong. 2. præfecti esse. Voss. 2. ac titulis; Bong. 1. ac titulos. Ald. Sparthana; Bong. 1. Sparthana victoria.-15 Pal. 1. veterorum.-16 Voss. 2. Pal. 1. et Ald. ungulam ; Bong. 1. 2. Bas. et Col. ungula. Florent. patientem succi; Pal. 1. et Ald. patientem, et sic Leid. qui hic deficit in fine paginæ, altera sequenti forte dilacerata, aut vetustate consumta, quoniam postremæ paginæ male habitæ erant, literis putredine tantum non obsoletis. Edd. vulgg. ante Freinsh, pas

NOTÆ

↑ Veneno] Affirmarunt multi, non pauciores negarunt; quorum nomina locosque hic appellata apud Freinshemium reperies. Arriano libenter subscribam, qui postquam ea retulit vulgo jactari, in hæc verba concludit: Quæ quidem ideo potius a me commemorantur, ne ignorasse videar ea tum sparsa fuisse, quam quod fide digua existimem.' Eamque maximæ

partis fuisse sententiam Plutarchus testatur in Alex, sub finem.

Spartana] De Agide Spartanorum rege, ut habes initio lib. v1.

In Macedonia] Non in Macedonia, sed in Arcadia. Jumenti] Cujusnam autem, non constat; nam apud alios equi, apud alios asini, muli apud alios ungula fuisse legitur.

« הקודםהמשך »