תמונות בעמוד
PDF
ePub

16. Illi relicti Deos testes, sacra communia," regisque' implorabant 'opem:' cumque frustra surdas aures fatigarent, in rabiem desperatione versi, 'parem suo exitum similesque ipsis amicos et contubernales' precabantur. 17. Rex, dolore simul ac pudore anxius, quia causa tanta cladis ipse esset, ad Phrataphernen, Parthorum' satrapen, misit, qui juberet, 'camelis cocta cibaria afferre :' alios quoque finitimarum regionum præfectos certiores necessitatis suæ fecit. Nec cessatum est ab his. 18. Itaque fame duntaxat vindicatus exercitus, tandem in Gedrosiæ fines m perducitur. Omnium rerum sola fertilis regio est, in qua stativa habuit, ut vexatos milites quiete firmaret. 19. Hic Leonnati literas accipit, conflixisse ipsum cum octo millibus peditum et quingentis equitibus Horitarum" prospero

▲ Communem utrisque religionem.

6

* A fame sola liberatus.

Gryph. Mer. Bas. et Col. ipsius facies. Bong. nec respicere.-16 Florent. Leid. Voss. 1. et Bong. 1. 2. et sacra communia; Pal. 1. sacra omnia. Pith. înr. suo exitum.-17 Pal. 1. omittit, ac pudore anxius; Voss. 1. et Bong. 2. ac p. ancxius; alii, et p. anxius. Voss. 1. qua causa; Bong. 2. quæ causa; Pith. que causa. Florent. Leid. Voss. 1. et Ďan. Affrapernen; Voss. 2. Affrapermen ; Pal. 1. Affrapammem; Pith. et Bong. 2. Affrapernem. Florent. Leid. Voss. 1. et edd. fere omnes ante Freinsh. Parthinorum; Voss. 2. Parthienorum; Pal. 1. Parthaorum; Pith. et Bong. 2. Partinorum; Ald. Parthorum. Pal. 1. tota pro cocta; Voss. 2. toto. Florent. Leid. Voss. 1. Ald. Colin. Gryph. Mer. Bas. et Col. omittunt quoque. Leid. finitimo. Mer. certiorem.-18 Itaque a fame conj. Heinsius. Ald. vendicatus. Florent. Leid. Voss. 1. 2. et vulgg. ante Freinsh. Cedrosia; Mer. Sedrosiæ; Ald. Colin. Gryph. Frob. Bas. et Col. Gedrosia. Voss. 2. et Pal. 1. Omniumque. Mod. et al. solo; Bothe edidit soli, ex conjectura Sebisii.-19 Pal. 1. Hinc. Florent. Leid. et Voss. 1. accepit. Mer. confecisse. Voss. 2. cum novem millibus; Voss. 1. cum VIII. B. Florent. Leid. Voss. 1. Dan. et Pal. 1. et CCC. equitibus; Voss. 2. et trecentis equitibus; Bong. et III. equilibus; Amst. et quadringentis equitibus. Florent. Leid. Voss. 1. Pal. 1. et Dan. Moritarum; Voss. 2. Maricarum; Ald. Bas. Col.

NOTE

1 Parthorum] Parthia lib. vI. cap. 3. quæ longo sane intervallo ab Gedrosia aberat. Regionum] Ariæ, Drangianæ, &c.

In Gedrosia fines] Ultimos videlicet, per quos e Gedrosia in Carmaniam exeundum erat; nam primos dudum ingressus erat. De his fini

bus, sive extrema Gedrosiæ parte Carmaniam versus, intelligendum quod sequitur: sola fertilis regio est. Sola, inquam, inter ceteras Gedrosiæ partes omnium rerum inopes. Malunt tamen alii legere: omnium rerum soli fertilis est.

n Horitarum] Hi enim digresso

eventu.' A Cratero quoque nuntius venit,' Ozinen P et Zariaspen, nobiles Persas, defectionem molientes, oppressos a se, in vinculis esse.' 20. Præposito igitur regioni Sibyrtio (namque Menon, præfectus ejus, nuper interierat morbo) in Carmaniam ipse processit. 21. Aspastes erat satrapes gentis, suspectus res novare voluisse, dum in India rex esset. 22. Quem occurrentem dissimulata ira comiter allocutus, dum exploraret, quæ delata erant, in eodem honore habuit. Cum inde præfecti, sicut imperatum erat,

et Lugd. Noritarum; Elz. et edd. vulgg, ante Freinsh. Oritarum; Frob. et edd. recentt. Horiturum. Voss. 2. Orcinem; Pal. 1. Orzinem; Ald. Ordanem ; Bong. ozinem; ceteri codd. Ozinen. Voss. 2. Zartapem; Pal. 1. Zanaspem; Amst. Tariaspem; Florent. Leid. Voss. 1. Bong. 1. 2. ceteri et edd. recentt. Zuriaspen. Voss. 2. nobilis.-20 Idem codex Præpositi i. regionis Iburtio ; Bong. 1. 2. P. i. regionis Iburcio; Ald. P. i. r. Sisyrtio; Pal. 1. P. i. r. luburtio. Voss. 1. 2. Florent. Leid. et Bong. 2. Manon; vulgg. edd. ante Freinsh. Memnon. Pal. 1. Camaniram.-21 Voss. 1. 2. Ald. Colin. Gryph, Mer. Bas. et Col. Aspastis, et sic infra; Florent. et Leid. Aspartis. Florent. Leid. Voss. 1. et Bong. 2. Satrupas. Florent. Leid. Voss. 1. et Mod. rex est; Ald. res est; Bong. 1. 2. rex esset.-22 Cum India multæ edd. ante Schmieder, Cum Indi Voss. 2. Cum inde Florent. Leid. Voss. 1. Bong. 1. 2. Colon. Sigeb. et Mer.

NOTE

Alexandro defecerant, ac Leonnati agmen adorti, non paucos impune occiderant.

[ocr errors]

Cratero] Huic exercitus partem discedens ex India commiserat, ut per Arachosiam et Drangianam in Carmaniam duceret.

P Ozinem [Orzinen] Arrianus Ordonem, quædam Curtii edd. Ordanem habent, exiguo discrimine ob affinitatemet. Molientes] Ubi autem ? non quidem in Perside ; necdum enim eo venerat Craterus.

1 Regioni] Gedrosiæ. Menon qui. dem supra lib. VII. cap. 3. prætor Arachosiis datus erat: post igitur et Gedrosiæ, cum ei Sibyrtius in utraque præfectura successerit. At non Menoni, sed Thoanti Sibyrtium, Apollophani Thoantem suffectum esse tradit Arrianus lib. vI.

In Carmaniam] Hujus erant limites, versus Ortum Gedrosia cum Dran

giana; a Septemtrione Aria Parthiaque; ab Occasu Persia; in Meridiem Oceanus. Hodieque vetustum nomen manet Kherman.

Aspastes] Atqui Sibyrtius, quem modo Gedrosiæ præfectum vidimus, eo ex Carmaniæ præfectura translatus erat, eique Tlepolemus substitutus; si Arriano fides. Ubi ergo Aspastis Satrapia? num forte, ut Media, sic Carmania duobus erat Satrapis divisa, duplex cum esset, 'culta' et 'deserta?' Hoc quidem pacto et Curtius Arriano, et secum ipse Arrianus conciliari posset, qui in lib. Rer. Indic, diversum a Sibyrtio memorat Carmaniæ Satrapem.

* Inde [India] præfecti] Credibilius quod habet Arrianus, non Indiæ, quæ partim jam defecerat, partim remotior erat; sed Arianæ Præfectos Stasanorem, Phrataphernem, &c. ista misisse. Ad impedim.] Ad vehen.

[graphic]

equorum jumentorumque jugalium vim ingentem ex omni, quæ sub imperio erat, regione misissent; quibus deerant impedimenta, restituit. 23. Arma quoque ad pristinum refecta sunt cultum: quippe haud procul a Perside aberant, non pacata modo, sed etiam opulenta. 24. Igitur, ut supra dictum est, æmulatus Patris Liberi non gloriam solum, quam ex illis gentibus deportaverat, sed etiam famam, (sive illud triumphus fuit, ab eo primum institutus, sive bacchantium lusus) [statuit imitari "] animo super humanum fastigium elato, 'vicos, per quos iter erat, floribus coronisque sterni jubet: 25. liminibus ædium crateras vino repletos et alia eximiæ magnitudinis vasa disponi: vehicula deinde constrata, ut plures capere milites possent, in tabernaculorum modum ornari, alia candidis velis, alia veste pretiosa.' 26. Primi ibant amici et cohors regia, variis redimita floribus coronisque: alibi tibicinum cantus, alibi lyræ sonus audiebatur: item in vehiculis, pro copia cujusque adornatis, comessabundus exercitus, armis, quæ maxime decora erant, circumpendentibus. Ipsum convivasque currus vehebat, crateris aureis ejusdemque materiæ ingen

que post jumentorum non habetur in Florent. Leid. Voss. 1. et Bong. 1. 2. quæ sub i. erant Florent. Leid. Voss. 1. Pal. 1. et Bong.-24 Bothe edidit: sed etiam infamiam. 'Præfero emendationem Schefferi: sed etiam insaniam. Schmieder. Ald. triumphum fuit. Voss. 1. et Bong. 2. habeo primum. Leid. sice b. lusus; Pal. 1. sive b. luxus. Voss. 1. seper pro super.-25 Florent. Leid. et Bong. 1. 2. craterras; Voss. 1. creterras; Mer. et Amst. crateres. Florent. Leid. Voss. 1. 2. Bong. 1. 2. Pal. 1. Dan. alii vino repletas. Voss. 2. et animalia eximia. Voss. 2. et Pal. 1. omittunt vasa. Voss. 2. omittit at ante plures. Mox conj. Freinsh. ornari candidis velis, aliaque reste pretiosa.— 26 Voss. 2. Ibant primi. Florent. Leid. Voss. 1. Pal. 1. Dan. Mod, et plurimæ edd. ante Freinsh. tubicinum. Florent. Leid. et Voss. 1. alii lyræ. Pro item Scheffer, mavult tum. Florent. Leid. Voss. 1. Bong. 1. 2. Dan. et Mer. omittunt in ante vehiculis. Florent. Leid. et Voss. 1. comisabundus; Voss. 2. et Bas. comesabundus; Bong. 2. comissabundus; Pal. 1. maxime decoraverant. Florent. circumpetentibus. Florent. Leid. Dan. et Bong. 1.2. creterris; Voss. 1. craterris; Pal. 1. Craterus. Pith. ejusdem, omisso que. Elz. ingentibus po

das sarcinas.

NOTE

"Statuit imit.] Hoc quoque retulit Arrianus: 'Sed hæc neque Ptolemæus,' inquit, 'nec Aristobulus, nec

alius quispiam auctor, cui in hac parte fides haberi possit, memoriæ prodi. derunt,' &c. De bacchatione et bacchantibus lib. VIII. cap. 10.

« הקודםהמשך »