תמונות בעמוד
PDF
ePub
[ocr errors]

quoque, fluctibus destitutæ, terribiles vagabantur. 23. Jamque nox appetebat, et regem quoque desperatio salutis ægritudine affecerat: non tamen invictum animum curæ obruunt, quin tota nocte præsideret in speculis, equitesque præmitteret ad os amnis, ut, cum mare rursus exæstuare sensissent, præcederent. 24. Navigia' quoque ' lacerata refici, et eversa fluctibus erigi' jubet, 'paratosque esse et intentos, cum rursus mare terras inundasset.' 25. Tota ea nocte inter vigilias adhortationesque consumta, celeriter et equites ingenti cursu refugere; et secutus est æstus: qui primo, aquis leni tractu subeuntibus, cœpit levare navigia, mox, totis campis inundans, etiam impulit classem: 26. plaususque militum nauticorumque, insperatam salutem immodico celebrantium gaudio, littoribus ripisque resonabat: unde tantum redisset subito mare; quo pridie refugisset; quænam esset ejusdem elementi natura, modo discors, modo imperio temporum obnoxia,' mirabundi requirebant. 27. Rex cum ex eo, quod acciderat, conjectaret, post solis ortum statum tempus esse; media nocte, ut • Nunc pugnans temporum conditioni, nunc iis subjecta.

[ocr errors]

adleverentur. Pro vagabantur margo Ed. Gryph. videbantur.-23 Itaque nox Pal. 1. apparebat Mer. qui in tota Pith. persideret Florent. Leid. et Voss. 1. præsideret inspecturus. Voss. 2. et Frob. æstuare. Edd. ante Schmieder, procederent; Florent. Leid. Voss. 2. et Bong. 1. 2. præcederent.-24 Florent. Leid. Voss. 1. 2. et Bong. 1. 2. quoque et. Voss. 2. omittit esse. Pith. omittit terras.--25 Edd. ante Freinsh. plurimæ: celeriter equites; Pith. celeriterque et equites; Florent. Leid. Voss. 1. 2. Pal. 1. Dan. Ald. Colin. Gryph. Mer. et Col. celeriter ut equites. Sequentia usque ad stadia, § 27. desunt in Pal. 1. Mox Florent. Leid. Voss. 1. 2. Pal. 1. Dan. et Bong. inundantes.— 26 Florent. Leid. Voss. 1. 2. Pal. 1. et Bong. omittunt que post nauticorum. Voss. 2. resonabant, et mox quæ etiam esset. Florent. Leid. et Voss. 1. mentis natura; Bong. 1. elementis natura; et sic Dan. sed ad marg. elemendi. Pal. 1. omittit modo; Voss. 2. omittit modo discors.-27 Voss. 2. Ald. Mer. Bas. et Col. statutum t. esse. Voss. 2. Pal. 1. Ald. Colin. Gryph. Bas. et Col. ex meNOTE

i Procederent] Ad classem, nuntiaturi maris reditum: forte retrocederent.

Post solis ortum] Male quidem conjectabat Alexander si perpetuum id esse existimavit, ut post solis exortum rediret maris æstus. Cum

enim singulis diebus una fere hora tardius accedat recedatque, necesse est aliquando contingere, ut solis reditum prævertat. Sed moram illic nimirum breviorem fecerat, quam ut id experiri potuisset.

æstum occuparet, cum paucis navigiis secundo amne defluxit. Evectusque k Evectusque os ejus quadringenta stadia processit in mare, tandem voti sui compos: præsidibusque maris et locorum Diis sacrificio facto, ad classem rediit.

a

x. 1. Hinc adversum flumen subiit classis; et altero die appulsa est haud procul lacu salso, cujus ignota natura plerosque decepit, temere ingressos aquam : quippe scabies corpora invasit, et contagium morbi etiam in alios vulgatum est: oleum remedio fuit. 2. Leonnato deinde præmisso, ut puteos foderet, qua terrestri itinere ducturus exercitum videbatur, (quippe sicca erat regio,) ipse cum copiis substitit, vernum tempus expectans. Interim et urbes pleras

a

P Et ostium ejus ingressus.

b

• Adverso eodem fluvio progressa est.

dia; Florent. Leid. Voss. 1. Bong. et Mer. et media. Voss. 2. Evectus quoque. Bong. 2. omittit os. Vulgg. edd. ante Freinsh. præsidibus et maris; Florent. Leid. et Voss. 1. presidibusque et maris; Voss. 2. et Bong. 2. præsidibusque ; Ald. Mer. et recentt. ut in textu. Leid. Voss. 1. et Bong. 1. 2. Dis.

1 Voss. 2. Hic. Pith. adversus. Florent. Leid. Voss. 1. Bas. et Col. subit classis. Voss. 1. omittit est ante haud. Florent. Leid. et Voss. 1. 2. incognita natura. Florent. Leid. Voss. 1. 2. et Ald. in alio. Voss. 2. omittit est post rulgatum, et mox habet remedium.-2 Nonnulli codd. et edd. Leonato. Florent. Leid. Voss. 1. et Bong. subsistit; Voss. 2. consistit. Florent. Leid. Voss. 1. et Bong. 1. 2. verni, sed suprascr. u, ut sit vernum; Pith. vernium. Tell.

NOTE

Erectusque] Ad ostia fluminis delatus, ut supra cap. 9. Tauros Neptuno casos projecit in mare; libationeque sacrificio superaddita, phialam auream et crateres anreos gratias agens projecit in mare,' &c. Arrianus: apud quem hæc omnia panlo accuratins descripta reperies.

a Vernum tempus] Venerat, ut diximus, ad Pattala sub canis exortum, mense Junio, anno 2. exeunte Olymp. CXIII. sequenti Nearchus et Onesicritus ex Pattalene solverunt, Alexandro jam profecto ex India: solverunt autem, inquit Nearchus apud Strabonem, 'autumno sub vespertinum ortum Pleiadum,' qui tum temporis sub æquinoctium incidebat. Apud Arrianum in Indicis dies assig.

natur 20. Boëdromionis, quam Usserius confert in Kalendas Octobris Juliani. Non ergo vernum tempus expectavit Alexander: immo nondum finita æstate iter aggressum esse, ex Strabone intelligimus.

b Urbes] Inter quas memoratur 'Barce' a Justino lib. XII. cap. 10. 'Potana' apud Diodorum lib. XVII. Tum Xylenopolis, ut ex Arriano et Plinio collatis recte conjecit Freinshemius. Portusque] Vulgo plerasque ; scilicet urbes. Sed optime idem auc. tor vidit sensum hoc idoneum habere nullum posse. Pleraque in Pattalena construxisse Arrianus docet : nam ex Oceano Pattala redierat. Inde per sinistrum sive orientalem Indi alveum rursus ad Oceanum pe

que condidit. 3. Nearcho atque Onesicrito, nauticæ rei peritis, imperavit, ut validissimas navium deducerent in Oceanum, progressique, quoad tuto possent, naturam maris noscerent: vel eodem amne, vel Euphrate subire eos posse, cum reverti ad se vellent.' 4. Jamque mitigata hyeme, et navibus, quæ inutiles videbantur, crematis, terra ducebat exercitum. 5. Nonis castris in regionem Arabitarum; f inde totidem diebus in Gedrosiorum regionem perventum

cum Freinsh. urbes portusque condidit.—3 Voss. 2. Nearco. Mod. quod tuto. Voss. 2. Eufrate. In Bong. 1. desunt, amne vel Euphrate, &c. usque ad illa x. 1. 7. Indos, &c.—4 Voss. 2. mitigante. Pal. 1. omittit terra; Voss. 2. traducebat, i. e. tˇra (vel terra) ducebat.-5 Pith. Novis castris. Florent. Leid. Voss. 1. et Bong. regione Aboriton; Voss. 2. regione Aboridon; Pal. 1. et Dan. regione Aborcton; Mer. Bas. et Col. reg. Aboricon. Voss. 2. inde totidem. Florent. Leid. Voss. 1. 2. Bong. 1. 2. Mer. Bas. et Col. Cedrosiorum; Elz. et vulgg. Cedrusiorum; Ald. Colin. Gryph. et Frob. Gedrosiorum. Florent. Leid. Voss. 1. 2. Bong. 1. 2. Mer. Frob. Bas. Col. Lugd. et Amst. omittunt

NOTE

netravit; denuoque Pattala reversus necessaria tum suo itineri, tum navigaturæ per Oceanum classi comparavit.

[ocr errors]

Nearcho, Onesicr.] Fuit Nearchus totius classis præfectus, Onesicritus vero gubernatorum magister,' ut tradit Arrianus: quamvis ipse se vaúapxov, id est, ut Plinius interpretatur, classis præfectum, appellaverit in Historia quam scripsit, pariter ut Nearchos.

d Eod. amne] Indo. Euphrate] Per hunc reipsa subierunt, ut refert Arrianus Exp. lib. vt. et in Indicis. Ex quo Melam refellas qui Euphratem negat ullo manifesto exitu in mare effluere.

e Mitigata] Vide quæ modo dicta sunt cap. præced. Nonis castris] Lib. III. cap. 7.

[ocr errors][merged small]

ter Indum et Carmaniam ad mare siti erant.

8 Gedrosiorum] Terminos habuit ab Oriente Indum Aluvium, a Septemtrione Arachosiam atque Drangianam, ab Occidente Carmaniam, a Meridie Oceanum Indicum. Ita quidem Ptolemæus et Marcianus Heracleotes in Periplo. Sed Strabo Gedrosiam in Mediterraneis totam videtur collocare: quippe universum littus ab Indi ostiis ad Carmaniam partitur inter Arbies' sive Arabitas, Oritas et Ichthyophagos: supra hos sitam ait esse Gedrosiam. Quæ conciliari aliter nequeunt, quam si apud Strabonem proprie, apud Ptolemæum latius acceptam intelligas ; atque hoc pacto Curtium et Arrianum interpretari licet, ut post Arabitas in Gedrosiam proprie dietam ventum sit. Hodiernum nomen alii Mackeran, alii Guzzerath, aliud alii faciunt. Dedidit se] Hoc non Gedrosi, sed Oritæ fecerunt. Arrianus.

est. Liber hic populus, concilio habito, dedidit se; nec quicquam deditis præter commeatus imperatum est. 6. Quinto hinc die venit ad flumen: Arabum 'h incolæ appellant. Regio deserta et aquarum inops excipit; quam emensus in Horitas transit: ibi majorem exercitus partem Hephæstioni tradidit; levem armaturam cum Ptolemæo Leonnatoque partitus est. 7. Tria simul agmina populabantur Indos;i magnæque prædæ actæ sunt: maritimos Ptolemæus, ceteros ipse rex, et ab alia parte Leonnatus urebant. In hac quoque regionej urbem condidit, deductique sunt in eam Arachosii. 8. Hinc pervenit ad maritimos Indos: desertam vastamque regionem late tenent, ac ne cum finitimis quidem ullo commercii jure miscentur. 9. Ipsa solitudo natura quoque immitia efferavit ingenia : "

Ab iis qui se dediderant, nihil exactum est præter cibaria,

• Solitaria vita ferociores reddidit eorum animos, indole sua jam feroces.

regionem. Voss. 2. et Pal. 1. omittunt est. Voss. 2. Elz. alii consilio. Voss. 2. commeatum.-6 Pal. 1. omittit venit. Florent. Leid. Voss. 1. 2. Pal. 1. Dan. Bong. Mer. Bas. et Col. Barbarum incolæ ; edd. vulgg. ante Freinsh. Arabon incolæ; Ald. Arabum incolæ, Pith, et a. inopbs. Florent. Leid. Voss. 1. Bong. 1. 2. Mer. Bas. et Col. Noritas; Voss. 2. Mocitas; Ald. Oritas; vulgg. edd. ante Freinsh. Horritas; Frob. et Amst. Horitas. Elz. lævam.-7 Scheff. conj. populabantur eos. Voss. 2. magneque. Pro urebant Heumannus legit ur, gebunt. Sigeb. et Colin. In h. q. r. u. condidit Amarachosios. Florent. Leid. Dan. et Voss. 1. sunt in Amarachosii; Pal. 1. et Voss. 1. sunt Marachosii; Ald. sunt in Aracostos; Pith, sunt in Amochosis; Mer. sunt in Amerechosios; Bas. et Col. sunt in Amarachosios.—8 Leid. Voss. 1. Dan. et Bong. 1. 2. cum finitis

NOTE

Arabum] Ptolemæo et Arriano 'Arabius,' Straboni et Plinio Arbis,' Stephano 'Arabis,' aliter apud alios vocatur: hodie quibusdam Berbero, plerisque Ilment. Sed quid est quod ait Curtius Alexandrum ad flumen Arabum venisse, cum jam plurium dierum itinere Arabitas illud accolentes prætergressum dixerit?

Indos] Jampridem India relicta erat; nec istos quisquam alius, quod sciam, Indos appellavit qui citra Arabum fluvium incolunt.

Rhambacia fuit maximus illorum pa. gus cum portu: cujus commoditate perspecta, urbem condidit, in finibus gentis Arianæ,' inquit Plinius: nam Arianæ pars est Gedrosia, in qua Oritæ sunt. Vide lib. vII. cap. 3. Arachosi] Forte hinc conjicere liceat alteram esse earum quæ Stephano vocantur Alexandria in Arachotis ;' non quia in Arachosia foret, sed quia incolas habuit Arachosios.

* Marit. Indos] Hi sunt quos Pli. nius Gedrosos, Strabo Ichthyophagos

In hac q. regione] In Oritis, ubi appellat.

prominent ungues nunquam recisi: coma hirsutæ et intonsæ sunt: 10. tuguria conchis et ceteris purgamentis maris instruunt: ferarum pellibus tecti, piscibus sole duratis et majorum quoque belluarum, quas fluctus ejicit, carne vescuntur. 11. Consumtis igitur alimentis, Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum famem sentire cœperunt, radices palmarum (namque sola ea arbor gignitur) ubique rimantes. 12. Sed cum hæc quoque alimenta defecerant, jumenta cædere aggressi, ne equis quidem abstinebant; et cum deessent, quæ sarcinas veherent, spolia de hostibus, propter quæ ultima Orientis peragraverant, cremabant incendio. 13. Famem deinde pestilentia secuta est: quippe insalubrium ciborum novi succi, ad hoc itineris labor et ægritudo animi, vulgaverant morbos; et nec manere sine clade, nec progredi poterant : manentes fames, progressos acrior pestilentia urgebat. 14. Ergo strati erant campi pæne pluribus semivivis, quam cadaveribus. Ac ne levius quidem ægri sequi poterant: quippe agmen raptim agebatur, tantum singulis ad spem salutis ipsos proficere credentibus, quantum itineris festinando præriperent.o 15. Igitur, qui defecerant, notos ignotosque, ut allevarentur,' orabant. Sed nec jumenta erant, quibus excipi possent; et miles vix arma portabat, imminentisque etiam ipsis facies mali ante oculos erat. Ergo sæpius revocati, ne respicere quidem suos sustinebant, misericordia in formidinem versa.

d Contagionem sparserant.

Exercitus festinanter ducebatur, cum unusquisque tanto propius ad spem incolumitatis se accedere putaret, quanto plus properando alios antevertisset. f In quæ imponi possent.

Quamvis frequenter implorati a tergo, ne volebant quidem ad suos amicos vultum convertere.

simis.-10 Vulgg. ante Freinsh. struunt ; Florent. Leid. Voss. 1. 2. Pal. 1. Dan. Ald. Colin. Gryph. Bas. Frob. Col. et recentt. instruunt. Leid. et Voss. 1. 2. ejecit.-11 Schmieder, mallet vel deinde, vel ad ultimum abesse. In Bong. 1. radices, &c. desunt usque ad cadaveribus, 1x. 10. 14.-12 Pith. deferant. Pal. 1. nec equis. In Voss. 2. quæ veherent sunt ab al. m.-13 Pith. Fame. Florent. Leid. Voss. 1.2. et Bong. novi suci. Pal. 1. adhæc ; Voss. 2. adhec.—14 Florent. Leid. Voss. 1. Elz. et multæ edd. ante Freinsh. præciperent; Voss. 2. præciperint; Ald. Colin. Gryph. Frob. Mer. Bas. et Col. præriperent.-15 Florent. portabant. Voss. 2. et Pal. 1. imminentis et; Florent. Leid. Voss. 1. et Bong. 1. 2. imminentisque et. Florent. Leid. Voss. 1. 2. Pal. 1. Dan. Ald. Colin.

« הקודםהמשך »