תמונות בעמוד
PDF
ePub

aquas credunt. 15. Terra lini ferax; unde plerisque sunt vestes. Libri arborum teneri, haud secus quam chartæ, literarum notas capiunt.' 16. Aves' ad imitandum humanæ vocis sonum dociles sunt. Animalia inusitata ceteris gentibus, nisi invecta. Eadem terra et rhinocerotas alit, non generat. 17. Elephantorum major est vis, quam quos in Africa domitant, et viribus magnitudo respondet. 18. Aurum flumina " vehunt, quæ leni modicoque lapsu segnes

[ocr errors]

Mollis arborum cortex literarum characteres inscriptos admittit, quemadmo dum charta.

edd. Erythro. Voss. 2. indictum est.--15 Pal. 1. limi ferax. Leid. liberi arborum. Leid. et Voss. 2. carta; Pith. rate; Fauch. certe; edd. vulgg. ante Fauch. cere; Florent. Voss. 1. Pal. 1. Dan, et Mer. chartæ.-16 Voss. 2. sonum vocis. Voss. 1. invisitata ceteris. Voss. 2. ubi invecta. Florent. Leid. et Voss. 1. 2. omittunt et ante rhinocerotas; iidem et Dan. rinocerontas.-17 Voss. 2. Affrica ut semper.-18 Ald. Colin. Gryph. Frob. Mer. Bas. Col. et

NOTE

Joa, Barrio, Odoardo Barbosa, Frencelio apud Becmannum de Orig. Ling. Lat. in voce 'Erythræum;' haud tamen satis idonea hæc videtur esse talis nomenclaturæ ratio. Alioqui non minus viride albumve dici debuerat, cum variis quoque locis nunc virides, nunc candidi lapilli herbæve occurrant, ut idem testatur Barrius Dec. 11. lib. 1. cap. 1. Quo pariter argumento refellas eos qui ad certam repercussionem referunt radiorum solarium in aquam incidentium: cum eandem ob rem æque cœruleum, nigrum, viride, &c. appellari posset, non hoc modo Arabicum, sed aliud quodcumque.

a Libri arborum] Liber tenuissimus est cortex, quem veteres ad usum scri. bendi certis arboribus detrahebant, et in minutissimas dividebant philyras. Hujusmodi libris compacta volumina 'libri' quoque appellati sont: et quamvis inventa postmodum charta, idem nomen retinuerunt: quod ipsum in 'papyri,' codicis,' ' voluminis,' aliisque vocibus factum

est.

Aves] Psittaci sunt, de quorum variis generibus habes apud Aldrouandum plurima in Ornithologia lib.

XI.

• Rhinocerotas] Rhinoceros feræ genus est ab ipsa re nomen sortitum pivoképes, quasi dicas naricornis; quod ei ex naribus cornu repandum promineat magnitudine ac duritie eximium. 'Plv autem Græce narem, répas, cornu significat. Paulo superius aliud gerit non sane magnum, inquit Pausanias. Huic assidua cum Elephante bella ferunt esse. Vide Al dronandum, Gesnerum, &c.

* Non generat] Immo vero nulla majores ac ferociores generat, ut ex multis auctoribus docet idem Aldrouandus. Sed variæ sunt variis locis rhinocerotum species, magnitudines variæ.

u Aurum flumina] Celebris apud veteres fluminum quorundam mentio, quæ inter arenas auri quædam ramenta vexisse dicuntur; ut Pactolus in Lydia, Tagus in Hispania, Padus in Italia, Ganges in India, &c. Quibus accenset Curtius alios

V

aquas ducunt." 19. Gemmas margaritasque mare littoribus infundit:" neque alia illis major opulentiæ causa est; utique postquam vitiorum commercium vulgavere in exteras gentes: quippe æstimantur purgamenta æstuantis freti pretio, quod libido constituit. 20. Ingenia hominum, sicut ubique, apud illos locorum quoque situs format. 21. Corpora usque pedes carbaso velant: soleis pedes, capita linteis vinciunt: lapilli ex auribus pendent: brachia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent. 22. Capillum pectunt sæpius, quam tondent: mentum semper intonsum est: reliquam oris cutem ad speciem levitatis exæquant. 23. Regum tamen luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant, supra omnium gentium vitia. Cum rex sane in publico conspici patitur,

Quæ tranquillo et lento cursu pigras aquas volvunt. "In littora copiose ejicit.

• Ex quo per commercium sua vitia communicarunt aliis nationibus.

P Inter illas gentes, ut apud omnes alias, regionis naturæ respondet incolarum indoles. 4 Aureis monilibus ornant ii quorum nobilitas, &c.

* In reliquo vultu cutem radunt ut nitida appareat.

Elz. posteaquam; Florent. Leid. Voss. 1. 2. et Bong. 1. 2. postquam. Voss. 2. vicinorum commercium, et mox extimantur. Florent. Leid. et Voss. 1. exæstuantis.-20 Frob. quoque locorum situs.-21 Ald. Colin. Gryph. Frob. Mer. Bas. et Col. carbasa velant. Voss. 2. branchia quoque.-22 Ald. Colin. Gryph. Bas. et Col. quam tondentur; Mer. tondetur. Bong. 1. Bas. et Col. ad speciem lævitatis; Voss. 2. ad speciem lenitatis; Amst. ad levitatem; vulgg. edd. ante Freinsh. ad levitatem; Florent. Leid. Voss. 1. Dan. Pal. 1. Ald. Colin. Gryph. Frob. et Mer. ad speciem levitatis. Florent. Leid. Voss. 2. et Mer. super omnium. Ald. Colin. Gryph. gentium vilia cum rex, &c. Mod. Lugd. Amst. alii: gentium est. Cum rex, omisso vitia; Florent. Leid. Voss. 1. 2. Dan. et Pal. 1. ut in textu. Pal. 1. sene in publico; Mod. se in publico; aliæ edd.

NOTE

Indiæ fluvios, astipulante Megasthene apud Strabonem lib. xv. etsi repugnet Ctesias.

▾ Gemmas margaritasque] 'Gemma' vocatur lapis quilibet pretiosus : 'margarita' sive 'margaritum,' qui in conchis nascitur. Latiniunionem' vocant, une perle; propterea quod nulli duo indiscreti reperiantur. De gemmis Plinius lib. xxxvII. de margaritis lib. IX. cap. 35.

w Carbaso] Carbasus lini genus tenuissimum et candidissimum ex fruticis cujusdam Ægyptiaci nuce erutum: a quo tela quoque ipsa 'carbasi' nomen accepit. Plinius lib. XIX. cap. 1.

* Lapilli] Arrianus lib. Rer. Ind. scribit Indorum locupletioribus inaures fuisse ex ebore.

Sane [se] in publico] Multi legunt: sane in publico. Quæ porro

thuribula argentea ministri ferunt, totumque iter, per quod ferri destinavit, odoribus complent. 24. Aurea lectica margaritis circumpendentibus recubat: distincta sunt auro et purpura carbasa, quæ indutus est: lecticam sequuntur armati corporisque custodes: 25. inter quos ramis aves pendent, quas cantu seriis rebus obstrepere docuerunt. 26. Regia auratas columnas habet: totas eas vitis auro cælata percurrit, aviumque, quarum visu maxime gaudent, argenteæ effigies opera distinguunt. 27. Regia adeuntibus patet, cum capillum pectit atque ornat : tunc responsa legationibus, tunc jura popularibus reddit. Demtis soleis, odoribus illinuntur pedes. 28. Venatus maximus labor est, inclusa vivario animalia inter vota cantusque pellicum figere. Binum cubitorum sagittæ sunt, quas emittunt majore nixu, quam effectu: quippe telum, cujus in levitate vis omnis est, inhabili pondere oneratur." 29. Breviora itinera

Quas sic instituerunt, ut etiam inter seria negotia suo concentu interpellent. Vitis ex auro sculpta undique illas circumplectitur. "Incommoda gravitate sua tardatur.

vett. sese in publico; Florent. Leid. Voss. 1. 2. Dan. Ald. Colin. Gryph. Mer. Bas. et Col. sane in publico. Voss. 2. destinaverat.-24 Voss. 1. destincta sunt. Voss. 2. quibus indutus est.-25 Pith. aves ramis. Pal. 1. cantiseriis rebus.— 26 Florent. Leid. et Voss. 1. auro celata; Voss. 2. auro collata. Dan. Pith.

[ocr errors]

et Fauch. visum. Pal. 1. aurata pro opera. Leid. distingunt.-27 Edd. vett. patet. Cum, &c. Bong. 2. et Voss. 1. atque ornata; Florent. et Leid. atque ornatam. Bong. tum responsa; Florent. Leid. et Voss. 1. omittunt tunc. Iidem cum Dan. Pal. 1. et Bong. legationis. Ald. Frob. Mer. Bas. et Col. illinunt pedes; Fauch. et Bong. in linuntur pedes.—28 Vocem Venatus recte Schefferus ex glossa esse censet, qua ejecta reliqua melius cohærent.' Voss. 2. maxime. Ald. Colin. Gryph. Frob. Mer. Bas. et Col. Binorum cubitorum ; Pith. duorum cubitorum. Florent. Leid. Voss. 1. Bong. Mer. Lugd, et Amst. majore nisu. Voss. 2. ejus in levitate. Lugd. instabili pondere. Voss. 2. hone

NOTÆ

sequuntur de Indicorum Regum luxu, veteres passim Historici confirmant Ælianus de Animal. lib. 111. Strabo lib. xv. &c. Nec abludunt quæ a recentioribus scripta sunt.

Vivario] Vivaria dicuntur septa quævis in quibus aves, pisces, aut feræ vive detinentur. Binum pro

binorum,' ut 'duum,'' denum,' pro duorum,' ' denorum,' &c. Quam effectu] Contra testatur Arrianus lib. Rer. Ind. Nihil esse quod non In. dici sagittarii telum penetret: non scutum, non thorax, aut aliud armaturæ genus quantumvis validum."

equo conficit: longior ubi expeditio est, elephanti vehunt currum; et tantarum belluarum corpora tota contegunt auro. Ac ne quid perditis moribus desit, lecticis aureis pellicum longus ordo sequitur: separatum a reginæ ordine agmen est, æquatque luxuria. 30. Fœminæ epulas parant: ab iisdem vinum ministratur, cujus omnibus Indis largus est usus. Regem mero somnoque sopitum in cubiculum pellices referunt, patrio carmine noctium invocantes Deos. 31. Quis credat, inter hæc vitia curam esse sapientiæ ? Unum agreste et horridum genus est, quos sapientes ↳ vocant: 32. apud hos occupare fati diem pulchrum; 'vivos se cremari ' jubent, quibus aut segnis ætas, aut incommoda valetudo est: expectatam mortem pro dedecore vitæ habent: nec ullus corporibus, quæ senectus solvit,

Inter illos gloriosum ducitur antevertere mortis tempus.

et

li, quorum atas provectior est aut sanitas infirma, inhonestam vitam fore putant, si mortem naturalem opperiantur.

Pal. 1.

ratur.-29 Pal. 1. et Voss. 2. longiora ubi, et mox contingit auro. prædictis moribus. Voss. 2. a regio ordine; Ald. Colin. Gryph. Frob. Mer. Bas. et Col. aliud reginæ ordine. Inducenda vox ordine, quæ glossatoris est.' Bothe. Florent. Leid. Voss. 1. 2. et Pal. 1. luxuriam.—30 Voss. 2. Ferme pro Fæminæ. Bong. 1. 2. ab his vinum; Leid. et Voss. 1. ab isdem vinum; Mer. ab hisdem vinum. Voss. 2. pelices in cubiculum; Florent. Leid. Voss. 1. 2. et Bong. 1. 2. in c. pelices.-31 Pith. inter tot. Florent. Leid. Voss. 1. 2. Fauch. Bong. 2. omittunt est post genus. Florent. Leid. Voss. 1. 2. et Bong. 1. 2. quod sapientes.-32 Pal. 1. pulchrum est. Florent. Leid. Voss. 1. Dan. Ald. Colin. Gryph. Bas. et Col. quibus autem segnis. Florent. Leid. et Voss. 1. valitudo est. Voss. 2. nec ullis. Pith. honor redditur. Florent.

NOTE

Largus est usus] Id ipsum confirmat Chares apud Athenæum lib. x. Ælianus Hist. Var. lib. II. Quid est igitur quod Megasthenes apud Strabonem lib. xv. prodidit, vinum eos nonnisi in sacrificio bibere, ex oryza confectum loco hordei.'

6

b Sapientes] Duplex horum genus fuisse refert Strabo ex Megasthene lib. xv. Brachmanes,' et Germanes: de quibus plurima cum ipse tum alii narrant, Arrianus Exped. lib. vr. et lib. Rerum Indic. Diodorus Sicul. lib. 11. Plinius lib. vr. cap. 19.

&c. Græcis Gymnosophista' nuncupati quod nudi in sylvis agerent: a yvuvòs, nudus, et σoods, sapiens. Hodiernos Indorum sacerdotes sive Philosophos patria lingua Jogues appellari ferunt: in quibus multa Brachmanum veterum similia.

c Vivos se cremari] Exemplum habes in Calano qui se Persagadis, spectante Alexandro, in ardentem rogum vivus injecit. Rem gestam narrant Diodorus, Arrianus, Plutarchus, Ælianus, &c.

e

honos redditur: inquinari putant ignem, nisi qui spirantes recipit. 33. Illi, qui in urbibus publicis moribus degunt, siderum motus scite spectare dicuntur, et futura prædicere: nec quenquam admovere leti diem credunt, cui expectare interrito liceat. 34. Deos putant, quicquid colere cœperunt; arbores maxime, quas violare capital est. 35. Menses in quinos denos descripserunt dies: anni plena spatia servant. 36. Lunæ cursu notant tempora, non, ut plerique, cum orbem sidus implevit, sed cum se curvare cœpit in cornua. Et idcirco breviores habent menses, qui spatium eorum ad hunc lunæ modum dirigunt. Multa et alia traduntur, quibus morari ordinem rerum, haud sane operæ videbatur.

[ocr errors]

x. 1. Igitur Alexandro, fines India ingresso, gentium

* Nulla exequiæ honorant eorum cadavera qui senio mortui sunt.

Putant nullum, qui mortis tempus prævertat, posse illam operiri, sine metu. * Cum Luna discus plenus est luce, cum Lunæ facies tota lumine plena est.

et Voss. 1. sperantes; Voss. 2. spernentes.-33 Bong. 1. puplicis moribus. Voss. 2. scire et spectare; Pal. 1. scire spectare. Elz. admoveri; Voss. 2. admonere. Edd. vett. lethi; Florent. Leid. et Voss. 1. 2. leti. Voss. 2. omittit interrito. -34 Vulgg, edd. ante Freinsh. capitale; Voss. 2. capitale crimen.-35 Voss. 2. in quos descripserunt dies; Pith. in q. denos dies descripserunt. Voss. 2. Pith. et Fauch. omittunt plena. Florent. Leid. Voss. 1. 2. Ald. Colin. Gryph. Frob. Mer. Bas. et Col. spatia servantur.-36 Pith. line cursu. Ald. Colin. et Gryph. Et iccirco. Bongarsius conj. lunæ motum; et ita etiam Scaliger.-37 Florent. Leid. Voss. 1. 2. Dan. Pal. 1. et Mer. haud sane opere; edd. vulgg. ante Freinsh. operæ pretium.

1 Florent. Leid. et Voss. 1. finis India. Voss. 2. inde gentium s. r. occur

NOTE

d Nec quenquam] Contraria nimirum est horum qui urbes incolunt, atque agrestium illorum, de acceleranda morte sententia.

e Anni plena] Annum igitur suum in menses viginti quatuor partiebantur, si quindecim solum dies mensi erant attributi.

Non, ut plerique] Fieri non potest quin hoc loco Curtius erraverit, qui tam aperte pugnantia scripserit. Si enim mensis a prima lunæ phasi, cum se curvare cœpit in cornua, inchoabatur; et quindecim solum erat die

rum; qui fieri potuit, ut non mensis
sequens a plenilunio circiter exor
dium duceret, cum orbem sidus imple-
vit? Hic enim horum verborum sen-
sus est, ut ex simili loco Curtii lib.
VI. cap. 4. et ex ipsa ratione satis
constat. Quid quod non poterant
menses, a quacumque lunæ phasi in-
ciperent, quinos denos dies constan-
ter obtinere, cum ipsa cursum men-
struum alternatim tricenis et unde-
tricenis perficiat? Vide si lubet Sca-
ligerum de Emend. Temp. lib. 1.
a Fines India] Nondum ad flumen

« הקודםהמשך »