תמונות בעמוד
PDF
ePub

1

Amiga

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

.

Rara admodum mihi contigit felicitas, Serenissimi Principes, ut Vos quattuor fratres deinceps omnes iisdem litteris, eodem successu, erudirem. Nam cum esset singulare, Vos summo loco matos Regumque nostrorum sanguine ortos, qui vitam non inter libros, sed in castris et luce populi ageretis, Latinarum tamen litterarum studio exarsisse: tum quicquid praeceptoris animum iuvare et erigere potest, discipulorum ingenium, obsequium, industria, Vos abunde mihi praestabatis. Nimirum Parenti Vestro, illustrissimo Principi, Matrique, augustissimae feminae, libenter credebatis, nihil his, qui a Deo Optimo Maximo in summo rerum humanarum fastigio collocati essent, enixius agendum esse, quam ut

[ocr errors]
[ocr errors]

ingenii vires omni doctrina excolerent, animique pariter bonis ac fortunae excellerent. Itaque in Vobis imaginem quandam non modo veterum ducum, quorum res gestas cognoscebamus, sed nostrorum principum, avorum Vestrorum, conspicere mihi videbar, omnemque operam adhibebam, ut disciplina mea illorum exemplis responderet. Nec frustra spem laboremque no strum fuisse mox eventus docuit. Nam etsi néquaquam quae Tu, illustrissime Pinceps Wilhelme, in bello fortiter prudenterque gessisti, litteris Latinis vindicare velim: existimare tamen licet, eum, qui in disciplina puerili Tacitum, gravissimum scriptorem, magna cum delectatione cognoverit, et postea inter negotia rei militaris Caesarem studiose legerit, invenisse in his litteris, quod vitae, non scholäe, prodesset. Nec Te, Ferdinande Princeps, cuius insignem animi candorém et sapientiam admirantur omnes, quibus propius nosse Te contigit, hae litterae sine fru

[ocr errors]

cta reliquerunt: hinc enim natum et alitam esse illam stili elegantiam verisimile est, quae iam olim nos, magistros Tuos, non mediocriter delectabat. Vos denique, Bogislae et Vladislae Principes, quorum aetas adhuc a republica gerenda remotior fuit, ingenium summa omnia promittit, quanta alacritate difficillima sermonis Latini elementa didiceritis, quanta virium contentione certaveritis, ut industriam mihi Vestram probaretis, libentissime recordor, ac si nunc quidem longe a Vobis absum, in omni tamen commemoratione eruditionis Vestrae gaudio me perfundi sentio. Itaque Vobis, Principes nobilissimi, veterem hunc Alexandri rerum gestarum auctorem meliore veste indutum dedicavi, ut alteri pristinum institutionis orbem animo recolentes legendo delectaremini, alteri ad historiam et linguae Latinae cognitionem proficertis. Nec dubito, quin Vos quoque, Bogislae et Vladislae Principes, fratrum clarissimorum exemplo adiuti, aliquando com

'mumi patriae Regique comprobaturi sitis, non sine idonea causa maiores ab his litteris iuvenilem in-stitutionem ordiendam esse censuisse. Valete, -Optimi Principes, meque, ut totus Vestro clarissimo nomini addictus sum, ita in numero Vestrorum habere ne dedignemini,

Dab. Berolini a. d. VII. Id. April. 1826.

[ocr errors]

PRAEFATIO.

Q. Curtii Rufi librorum de gestis Alexandri

[ocr errors]

Magni post inventam artem typographicam haec fuit fortuna, ut cum e malo codice negligenter editi et insequenti tempore prout cuique editorum libuerat, correcti essent, ne postea quidem, melioribus emendandi praesidiis repertis, ita ad fidem codicum manuscriptorum exigerentur, uti veritas ipsa et ratio Latinitatis postulare videbatur. Sic huius scriptoris integritati orationis obfuit eadem illa, quae aliis et poëtis imprimis profuit, religio quaedam principum editionum et vulgatae lectionis. Nam a Vindelino Spirensi, qui primus anno 1471 Venetiis Curtianos historiarum libros typis descripsisse vulgo existimatur (quamquam eum principatum Ebertus in Lexico bibliographico ad editorem Romanum Georgium Lauerum nescio quam vere detulit: certe Veneta, non Romana, editio insequentium fons fuit) a Vindelino igitur usque ad Franciscum Modium boni libri, e quibus manus veteris auctoris restitui posset, aut ignorabantur, aut negligebantur, multoque plus editorum coniecturis quam librorum veterum auctoritati dabatur: postquam Modius a. 1579 Curtium ad membranas Colonienses et Siegebergenses accurate recensitum Antwerpiae edidit, ipsa scripturae diversitas ef

« הקודםהמשך »