תמונות בעמוד
PDF
ePub

FRATRIBUS UNANIMIS

CLARITATE GENERIS, FORTITUDINE, PIETATE, HUMANITATE EXCELLENTISSIMIS,

WILHELMO,

PRIMO TRIBUNO MILITUM LEGIONIS XIX.

FERDINANDO,

ALAE EQUIT. PRAETOR. LORICATORUM PRAEFECTO,

BOGISLAO,

VLADISLAO,

SERENISSIMIS PRINCIPIBUS

DE RADZIWILL

CET. CET.

S. D. P.

CAR. TIMOTH. ZUMPTIUS.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

tuur devł u wa mungizning' anodees Rara admodum mihi contigit felicitas, Serenissimi Principes, ut Vos quattuor fratres deinceps omnes iisdem litteris, eodem successu, erudirem. Nam cum esset singulare, Vos summo loco iratos Regumque nostrorum sanguine ortos, qui vitam non inter libros, sed in castris et luce populi ageretis, Latinarum tamen litterarum studio exarsisse: tum quicquid praeceptoris animum iuvare etherigere potest, discipulorum ingenium, obsequium, industria, Vos abunde mihi praestabatis. Nimirum Parenti Vestro, illustris simo Principi, Matrique, augustissimae feminae, libenter credebatis, nihil his, qui a Deo Optimo Maximo in summo rerum humanarum fastigio collocati essent, enixius agendum esse, quam ut

ingenii vires omni doctrina excolerent, animique pariter bonis ac fortunae excellerent. Itaque in Vobis imaginem quandam non modo veterum ducum, quorum res gestas cognoscebamus, sed nostrorum principum, avorum Vestrorum, conspicere mihi videbar, omnemque operam adhibebam, ut disciplina mea illorum exemplis responderet. Nec frustra spem laboremque no strum fuisse mox eventus docuit. Nam etsi né

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

quaquam quae Tu, illustrissime Pinceps Wilhelme, in bello fortiter prudenterque gessisti, litteris Latinis vindicare velim: existimare tamen licet, eum, qui in disciplina puerili Tacitum, gravissimum scriptorem, magna cum delectatione cognoverit, et postea inter negotia rei militaris Caesarem studiose legerit, invenisse in his litteris, quod vitae, non scholae, prodesset. Nec Te, Ferdinande Princeps, cuius insignem animi candorem et sapientiam admirantur omnes, quibus propius nosse Te contigit, hae litterae sine fru

cta reliquerunt: hinc enim natum et alitam esse illam stili elegantiam verisimile est, quae iam olim nos, magistros Tuos, non mediocriter delectabat. Vos denique, Bogislae et Vladislae Principes, quorum aetas adhuc a republica gerenda remotior fuit, ingenium summa omnia promittit, quanta alacritate difficillima sermonis Latini elementa didiceritis, quanta virium contentione certaveritis, ut industriam mihi Vestram probaretis, libentissime recordor, ac si nunc quidem longe a Vobis absum, in omni tamen commemoratione eruditionis Vestrae gaudio me perfundi sentio. Itaque Vobis, Principes nobilissimi, veterem hunc Alexandri rerum gestarum auctorem meliore veste indutum dedicavi, ut alteri pristinum institutionis orbem animo recolentes legendo delectaremini, alteri ad historiam et linguae Latinae cognitionem proficertis. Nec dubito, quin Vos quoque, Bogislae et Vladislae Principes, fratrum clarissimorum exemplo adiuti, aliquando com

« הקודםהמשך »