תמונות בעמוד
PDF
ePub

LETTERS.

LETTER CXCIX.

MR. FRANCIS TAYLOR TO THE ARCHBISHOP OF ARMAGH.

Reverendissimo in Christo Patri et Domino Jacobo Providentia Divina Armachano apud Hibernos archiepiscopo, totius Hiberniæ primati, et metropolitano longe dignissimo.

DOMINATIONI tuæ, reverendissime in Christo pater, in veteribus ab ipsis cunabulis exercitatissimæ, Bibliorum Hebraicorum adversus Morini Samaritanismum defensionem hanc pro mea parte inscribere visum est. Cui enim potius quam tibi episcopo catholico et orthodoxo Morini pseudo-catholici, qui nos oves Christi e pascuis virentibus arcere conatus est, technas retectas dedicarem? Gratulor sane et ex animo gratulor Hiberniæ tuæ, cui tantum præsulem tam insigniter eruditum, piumque Deus et rex concessere et gratulationis testimonium solenne inscriptionem hanc extare volui. Peculiarem insuper dominationi vestræ gratiam debet hoc opus, cujus sumptibus et cura exemplar Samaritanum nobis in Anglia primo communicatum fuit; et in bibliotheca Cottoniana, in doctorum seculis etiam futuris commodum, reconditum. Ex illo enim codice habuimus discrepantes Samaritani textus ab Hebraica veritate lectiones; quarum quanta fuerit utilitas, ac propemodum necessitas ad rabiem Morini plene retundendam,

non opus est hic dicere, siquidem suis id locis manifesto apparebit. Ad cardinalem Gallum aspirat Morinus: cur non ego ad archiepiscopum Hibernum? Dedicationem hanc præterea a me flagitat fœlix ille calamus tuus, quo pontificia superstitionis fibras fæliciore quam multi alii successu in utroque idiomate dissecuisti. Quoties polemica tua vere aurea revolvo, nescio quo modo in ima cordis penetralia ingens autoris admiratio, ingens erga autorem affectus, nunquam nisi me moriente, moriturus irrepit. Urgent præterea sacræ manus illæ mihi sacrum munus adeunti inter alias impositæ. Cogit denique quæ mihi tecum intercessit, si de tanto viro tali verbo tam pusillo uti licuerit, per multos annos continuata necessitudo. operis necessitate non opus est longa præfatione. Biblia Hebraica recepit synagoga Judaica, oraculorum divinorum custosa. Ad nos eadem ista transmisit. Patres ad unum omnes pro authenticis habuere, in linguas alias transtulere, translationum discrepantiam ex his correxere. In ecclesia Romana viri doctissimi plurimi sacram eorum autoritatem scriptis suis communivere. Ecclesiæ orientales omnes approbavere. Protestantes pleno ore pro fonte sacro illa venerantur. Morinus Samaritanorum advocatus interim in hoc Judæis, quos oppugnat tamen, similis, nec Deo placet, et hominibus omnibus contrarius est. Cum inprimis observatum esset dogmatibus pontificiis parum propitios esse codices Hebræos, reperti sunt, qui corruptos esse fontes clamarent et rivulos iis anteferrent. Sed fontem novum qui aperiret, ante Morinum inventus est nemo. Gratuletur patrono suo ecclesia pontificia. Nos interim libros. sacros antiquos colimus, quibus usus est Christus ipse, et apostoli, cum tamen characterum mutationem longe antea factam somniet Morinus. Cloaca quo magis agitatur, eo Mephitin exhalat magis. Morinus Samaritanis antiquis Samaritanior etiam evasit. Illi enim, teste Eulogio, Jesum filium Nave prophetam prædictum, Mosi similem futurum, profitebantur. Librum ejus pro canonico certo habuere, qui hanc illi gloriam tribuebant. At hunc librum nobis.

a Rom. cap. 3. ver. 2.

1 Thess. cap. 2. ver. 15.

eripuit cum aliis prophetiis Dositheus Morini antecessor. Det nobis Morinus charactere Samaritano scriptos prophetarum libros, aut fateatur se plures scripturæ sacræ codices quam dederit abstulisse. Sed nec ferendum est hominem Christianum Samaritanos Dei hostes Judæis Dei populo in libris sacris tuendis anteferre. Præcipue cum constet prophetas fuisse post commentitiam characterum mutationem in populo Judaico; in Samaritano nullos. Cur non ergo Samaritana Biblia nobis reliquere prophetæ ? Cur de tanta mutatione silent? Cur apud Hæreticos sepulta Biblia in lucem Spiritu Divino eos illustrante non producunt? Ut taceam Morini in sacris literis tractandis magistralitatem, qui eodem jure in his quo Sorbona in aliis censura afficiendis utitur. Hoc placet, illud displicet, quandoque Samaritanus codex, quandoque Latinus, Græcus semper, nunquam illi Hebraicus approbatur. Si, prout meritus est, verbis asperioribus nonnunquam castigetur Morinus, nemo nobis vitio vertat neque enim cum Hæretico aliquo res est, qui articulum fidei unum aut alterum negat, aut textum peculiarem aliter quam veritas posuit interpretatur, sed cum eo qui fontes sacros in universum abripit, et pro Deo Israelis falsi Messiæ adulteria nobis. obtrudit. Nec ignorantiam nobis objiciat quis, quod Jesuitam eum appellemus. Indignaretur, sat scio, Morinus, si congregationis oratoriæ Jesu Christi presbyterum titulo isto non dignaremur. Liber certe totus Jesuiticum spiritum, frontem perfrictam societati illi familiarem nimis, prodit. Si quid sit, quod ulteriorem disquisitionem requirat, totum illud, si respondere Morino visum fuerit, in replicatione fusius tractabitur. Prelo alias impræsentiarum vacante oblata vulgandi opportunitas festinationem operis urgebat. Hæc interim habui, quæ tibi, dummodo id placeat (quod pro singulari tua tum pietate tum candore nullus ambigo) in perpetuum erga dominationem tuam studii et observantiæ meæ monumentum dedicarem. Deus verbi sui majestatem contra omnes impiorum latratus potenter ipse tueatur, et per totum orbem indies amplius diffundat; te vero Hibernæ gentis ornamentum in Christianæ religionis emolumentum diutissime in terris flo

rentem conservare, tandemque (sero tamen) in gloriam sempiternam recipere dignetur. Claphamæ Calend. April. 1635.

Reverendissimæ Dominationi tuæ addictissimus,

FRANCISCUS TAILERUS.

« הקודםהמשך »