תמונות בעמוד
PDF
ePub

ferentia de loco, quem illi rebantur sanctum. Nam Samaritani montem sanctum existimantes eum qui vocatur Garizim, Deum ibi adorabant: cujus meminit Moses in Deuteronomio. Judæi autem Sion montem divinum esse rati, propriumque Dei illum rentur esse locum, electum a patre universorum: et hanc ob causam dicunt in ipso ædificatum fuisse templum a Salomone, omnemque Leviticum sacerdotalemque cultum illic perfici. Quas suspiciones utraque gens sequens, existimavit patres in hoc vel illo monte adorasse Deum."

De utraque vero hac tantum, Græca et Samaritana, editione in epistolio meo ad D. Bootium mentem meam ego significaveram: quod facere mihi liberum erat, etiamsi Criticam tuam nunquam vidissem. Sed si in ea tu docuisses (quod scripserat ad me D. Bootius, et in tota apologia tua negare te nusquam ego invenio) "ex Samariticis et Græcis Tv Septuaginta codicibus varias Hebraici textus lectiones non minus veras et certas posse colligi, quam quæ hodie nostris Hebraicis legantur Bibliis:" non potui non dicere, ad pervertendum Spiritus Sancti in mille Scripturæ locis germanum sensum (de regula enim fidei hoc non loquor; secundum cujus analogiam Christi Ecclesia, quantumvis alias corruptissima bibliorum translatione usa, salutarem Dei cognitionem et conservavit integram, et in æternum est conservatura) viam ea ratione aperiri longe periculosissimam; quam qui primus obstrucre conaretur, a non ingrata posteritate magnam initurus fuisset gratiam.

Quid ego olim de sacra Critica scribere proposuerim, communi nostro amico Guilielmo Eyrio vel perspectum satis non fuit, vel minus aperte explicatum: quid vero ipse hac de re tota commentari instituerit, ex epistola ipsius ante annos XLV. ad me data, quam ob argumenti cognationem subjiciendam hic putavi, poteris intelligere. Qua perlecta, quam longe alius Eyrius ille fuerit qui ad te ab eo qui ad me scripsit, facile animadvertes. Ad me quod attinet: scntentia mea hæc perpetua fuit. He

In hoc volumine insertam, vid. pag. 3.

bræum Veteris Testamenti codicem scribarum erroribus non minus esse obnoxium, quam novi codicem et libros omnes alios: sed ad errores illos dignoscendos et corrigendos peculiare hic nobis suppeditavisse subsidium tantopere ab omnibus prædicatam Masoretharum industriam. Ex quibusdam veterum interpretationibus excerpi aliquas posse variantes textus Hebraici lectiones: ex vulgata Græca versione, et editione Samaritana, nullas. In variantibus lectionibus magnam antiquitatis exemplarium unde eæ sunt desumptæ rationem esse habendam: et ubi ea quibus antiquiores interpretes sunt usi cum hodie recepta Hebraici textus lectione consentiunt, non esse eam eo nomine sollicitandam, quod posteriorum, vel interpretum vel aliorum etiam, Hebraicorum exemplarium lectio ab ea discrepet. Denique ubi cætera omnia reperiuntur paria, ad illum tuum recurrendum esse canonem: ut ex variantibus lectionibus ea præferatur, quæ sensum parit commodiorem, atque consequentibus et antecedentibus magis cohærentem.

Ita in Genes. cap. XI. ver. 26. ubi Syra paraphrasis Tharæ ante Taidoπоtiav annos 75. tribuit: quum ea antiquiores editiones, Græca et Samaritana, cum hodierna Hebraica 70. tantum habeant; recentiore exemplari Syrum interpretem usum fuisse colligo, ex quo antiquiori textus nostri Hebraici lectioni nullum fieri possit præjudicium. Etsi enim codices illi Græci et Samaritani ab Hebraicis nostris dissentientes, dubiam lectionem non reddant; quia Græco illi Judæo ex Gentium contemptu (ut dictum est) Samaritano alteri ex Judæorum odio, quod Hebraici habebant codices repræsentare non libuit: ubi consentiunt tamen, et eodem quo nos modo etiam ipsos legisse constat, de receptæ lectionis antiquitate non contemnendum ferunt illi testimonium. Et ubi in ipsis Hebraicis exemplaribus diversæ occurrunt lectiones; ad earum antiquitatem discernendam plurimum conducit et cum hisce editionibus et cum aliis veterum sive translationibus sive paraphrasibus consimilis facta collatio.

Sed de criteriis illis jam non agitur, quibus variantium textus Hebraici lectionum discriminari possit vel præstantia vel antiquitas: unde petendæ illæ sint, quantumque vel agendæ vel minuendæ, tota inter nos vertitur quæstio.

In qua tractanda, si occurrunt aliqua quæ minus tibi arrideant; da, quæso, libertati huic meæ veniam, et ab homine nominis et honoris sui (ut ex animo antea ad te scripsi) studiosissimo profecta ea omnia esse cogita. Vale.

JA. USSERIUS ARMACHANUS.

LETTER CCXCVI.

THE RIGHT REV. BRIAN DUPPA, BISHOP OF SALISBURY, TO THE ARCHBISHOP OF ARMAGH.

MY LORD,

I HUMBLY thank you for that excellent piece of Origen against Celsus; which though in my younger days I had met withal in Latin, yet I never saw it in his own language till now. And indeed the book hath been a double feast to me; for besides my first course, which is Origen himself, I find in the same volume that piece of Gregory his scholar, which was wrote by way of panegyric of him, and hath served me instead of a banquet. But besides that which the ancients have done, (of whom many have been liberal in this argument, either by way of praise, or of apology) I find in some notes that I have taken, the mention of two more modern apologists for him; the one Jo. Picus of Mirandula, the other more obscure to me, for I have not otherwise met him cited, Jacobus Merlinus. If the latter of these be in your lordship's judgment worth the reading, and in your power to communicate and impart to me, I beseech you to afford it me for a time; for Origen hath had so many enemies, that I cannot in charity pass by his friends, without seeing what they can say in his defence. I have something else to be a suitor for, and that is, your lordship's own book; I dare not beg it of you, for this is no time for you to be a giver; I shall only desire the loan of it, that I may have a fuller view than I had from that which I borrowed from Sir Edward Leech.

VOL. XVI.

Q

I beseech you, my lord, pardon this boldness of mine, which your own goodness hath made me guilty of. I have no more to trouble your lordship withal, but only to remain,

Your Lordship's most humble servant,

BR. SARUM.

Richm. Octob. 20.

« הקודםהמשך »