תמונות בעמוד
PDF
ePub

LETTER CCIV.

ADMODUM REVERENDO IN CHRISTO FRATRI D. FRIDERICO SPANHEMIO PASTORI ET PROFESSORI THEOLOGO, ATQUE ACADEMIÆ GENEVENSIS RECTORI DIGNISSIMO. GENEVAM.

REVERENDE VIR, AC CHARISSIME IN CHRISTO Frater,

DUBIORUM evangelicorum librum, ante biennium a te editum, magna cum voluptate perlegi: atque accuratam tuam in controversiis illis pertractandis diligentiam admiratus sum, et singulare in definiendis judicium. Itaque nihil potuit accidere optabilius quam amantissimæ illæ tuæ literæ, quibus ad contrahendam ac deinceps colendam inter nos amicitiam ultro me provocas. Qualis sit tuus erga me animus abunde ipsæ mihi indicarunt: quin vero par sit meus in te affectus, nolim te dubitare. Munus literis tuis adjunctum mirifice me tenuit, quod totam reformationis in illustrissima vestra urbe olim institutæ historiam a primis ipsius initiis (quæ antea penitus ignoraveram) accuratissime deductam, spectandam mihi exhibuit. Nam de stilo ac orationis nitore et elegantia superfluum est dicere; quum hæc, licet per se magna, aliis majoribus in te dotibus obumbrentur. Pro dono igitur tum quod jam misisti, tum quod brevi missurum te polliceris (quod sane non possum non avide expectare) magnas tibi merito gratias ago; et siqua in posterum mihi se offerat occasio, in qua vicissim tibi gratificari possim, lubentissimo animo id sum facturus. Deum oro ut quam diutissime te servet incolumem, ac tua optima cœpta ad summum Ecclesiæ bonum spectantia, propitius secundet.

Tuus in Christi ministerio conservus,

JA. ARMACHANUS,

Ex ædibus nostris Terminofechinianis xi. Kalend. Septemb. Anno MDCXXXVI,

VOL. XVI.

LETTER CCV.

THE ARCHBISHOP OF ARMAGH TO THE LEARNED LODOVICUS DE DIEU.

Admodum Reverendo in Christo fratri D. Ludovico de Dieu, ecclesiæ LugdunoBatavæ pastori vigilantissimo. Leydam.

Reverende VIR, AC CHARISSIME IN CHRISTO Frater,

E LITERIS tuis 22° Augusti Gregoriani datis (quæ ante paucos dies ad me fuerant perlatæ) intelligo te et alteras non ita pridem ad me dedisse, quæ nondum mihi visæ sunt; et intercidisse illas, quas ipse ad te scripseram eucharisticas, post allatas mihi eruditissimas tuas in Acta apostolorum animadversiones: in cujus luculenti operis præfatione quod quædam haud admodum magna beneficia tibi a me exhibita deprædicas, in eo majorem propriæ tuæ humanitatis quam rei ipsius rationem habuisti. Ad duos vero illos tractatus Persicos, a te in Latinum sermonem conversos, quod attinet: diffiteri nemo potest, quin omnes Persicæ linguæ studiosi magnam inde haurire queant utilitatem. Sed ut ingenue animi mei sensum tibi aperiam, indignos puto Jesuitas qui afficiantur illo honore, ut hujusmodi ipsorum scriptis ullus transferendi labor impendatur, præsertim a viris ad majora natis. Itaque posthac (si me uti monitore volueris) potius aut in Syriacis Ephræmi illustrandis, aut in pertexendis tuis in Novum Testamentum observationibus, perges: qua ratione multo majus addes gloriæ tuæ incrementum, quam collocando operam tuam ibi, unde neque ad nos insignis utilitas, neque ad te quicquam nisi cognitionis peregrini idiomatis fama redire queat. Ephræmi opusculorum si

quid adhuc in Syria lateat, eruendum curabimus: qua in re ne operam ludamus ac impensam emendo illa quæ jam possidemus; omnium ejus tractatuum, quos istic Leidæ habetis titulos atque exordia proprio sermone ac charactere descripta, ad me transmittas velim. Et quia scire valde aveo, quos secum ex oriente libros attulerit Cl. Golius; si catalogum ipsorum impressum addideris, quem hactenus nancisci non potui, rem mihi facturus es gratissimam. Eruditissimi Heinsii præclaras illas in Novum Testamentum observationes avidissime expectamus: cujus generis et alias clarissimum Grotium moliri jampridem intelleximus. Doctissimum vero Salmasium tamdiu eessare miramur, neque tot jam annis quicquam novi procudere: quum præsertim tot circum urgeatur exemplis, quæ vel ignarum quenquam excitare queant ad præclaros conatus, nedum tantum ac talem virum. Breviarium quoddam, lingua (ut putabatur) Ægyptiaca conscriptum, illi transmittendum, Arnoldo Bootio nostro tradidi, sed et illud intercidisse audio. Plurimum velim meo nomine et illi, et Heinsio, et si quos alios illic amicos habemus, salutem dicas. Vale, clarissime vir, ac me porro amare perge.

Ex ædibus nostris Termino-fechinianis : Septembris Juliani die 14. Anno salutis MDCXXXVI.

JA. U. ARM.

LETTER CCVI.

DOCTISSIMO ET ORNATISSIMO VIRO D. CONSTANTINO L'EMPEREUR HEBRAICARUM LITERARUM APUD LUGDUNO-BATAVOS CELEBERRIMO PROFESSORI, AMICO PLURIMUM COLENDO.

LEYDAM.

CLARISSIME VIR,

Er literas unas atque alteras a te accepi, et duos quoque libros a te editos: pro quibus, et egregia tua in me humanitate, (cujus hæc non levia fuerunt indicia) gratias tibi ago singulares. Id vero de scriptis tuis universe non possum non profiteri, me semper ab iis multo discedere doctiorem, et non rerum tantum absconditarum varietatem, sed et exactum atque limatum judicium in iis deprehendere. Nam quod ad felicitatem Hebraica vertendi attinet; nondum novi quem tecum conferre possim, non modo eorum qui nunc sunt, sed et qui prius fuerunt. Atque hujus rei insigne præ cæteris specimen dedisti in clave Talmudica, cujus auctor, cum tam distorto, conciso, ac intricato sermonis genere utatur, ut dedita opera affectasse obscuritatem videatur: adeo tamen in omnes ejus sensus penetrasti, et nitido ac plano sermone explicasti, ut qui liber multis in locis ipso Talmudæ (cui facem se velle accendere profitetur) difficilior judicari mereatur, adhibita tua interpretatione cunctis Hebraici sermonis vel mediocriter gnaris factus sit facillimus. Sed et librum quem ad te miseram Syriacum (Thesauri Secretorum inani titulo venditatum) ita fecisti tuum, ut ex eo me docueris, quæ ego prius nullus observaveram. Quod si ille vobis non amplius sit futurus necessarius, velim prima eum opportunitate mihi remittas. Novam enim vestram Bibliorum ver

sionem (cui illam inservire voluisti) jamdudum absolutam, et typis excusam esse audio: quod haud dubie in maximam populi vestri cedet utilitatem, quum a talibus viris, qui isti operi et primitus invigilarunt et secundas curas adhibuerunt (inter quos te facile principem locum tenere censemus) nihil nisi egregium queat proficisci. Ex nuperis Domini de Dieu literis intelligimus te tractatum Talmudicum recenter dedisse, ac duas quoque alias Babas breviter secuturas: quorum operum non mediocris expectatio me tenet; quum certissimo mihi persuadeam, ut ex cæteris tuis, ita ex his quoque maximos me fructus percepturum. Deum oro ut diu te nobis incolumem conservet, ac studiis tuis benedicat.

Tui studiosissimus.

JA. ARMACHANUS.

Ex ædibus nostris Termino

fechinianis Sept. xv. Ann. MDCXXXVI.

« הקודםהמשך »