תמונות בעמוד
PDF
ePub

O. M. te reip. et nobis quam diutissime, servet incolumen. BOOK Vale. Cantabrigiæ, quinto nonas Julii

I.

[blocks in formation]

Epistola alia, D. Cancellario data; ut restituatur Cartwrightus ad legendum.

VIX credas, ac ne putes quidem (honoratissime vir) Paper Office. quantum nobis Cantabrigiensibus alumnis tuis nuper gratificatus sis, quantumque abs te beneficium accepisse arbitramur. Num cum avide jam diu expectaremus quid de Cartwrighto nostro futurum esset, multaque pericula animo volveremus, fama non dubia ad nos pervenit, omnia illi apud te feliciter et ex votis nostris contigisse. Criminationibus enim illis, quibus injuste vexabatur, te eum perhumaniter liberasse: literasque ad præsides nostros, ad eorum animos leniendos, qui te contra eum exacuerant, misisse. Et quod unum lætemur maxime, ad ecclesiam poliendam, et nitori suo restituendam, operam promisisse. Quare non tu solum fecisti, idque merito, Cartwrightum, virtutis pietatisque tuæ testem et præconem, sed nos etiam, quotquot sumus, multoque plures, qui illius studio et doctrina ad religionem instituti, in Christiana rep. majore cum fructu deinceps versabimur. Sed vide quam nihil sit omni ex parte beatum.

I.

BOOK Intervenit huic voluptati nostræ, quam ex tua in Cartwrightum facilitate percepimus, dolor non mediocris, quod etiamsi nobis per te restitutus sit, vivat tamen in silentio, neque ad solitum docendi munus admittatur.

Hic igitur ad te, Cancellarium nostrum dignissimum, et patronum singularem, iterum confugimus, supplicesque rogamus, ut schola illi pateat, et ne ab eo cursu prohibeatur, in quem ingressus est cum magna laude sua, et utilitate nostra non minore. Est quidem nobis valde jucundum, quod bene tibi de eo persuaderi passus es: cui si hoc etiam addideris, ut illius doctrinam regustemus, qua jamdiu 4 magno cum dolore caruimus, ultra tibi in hoc negotio, nisi quod urgeat vehementius, molesti non erimus.

Antea pro Cartwrighto tantum apud te intercessimus ; nunc agimus communem causam. Non enim illius tantum, sed nostra etiam interest, ut illi hæc facultas permittatur. Atque te quidem ad id scimus satis facilem et propensum esse: quia tamen ii, qui sub Honore tuo gubernacula reip. nostræ commissa sunt, hoc recusant facere: concede nobis et Cartwrighto rogantibus, ut majore abs te aucthoritate ad id confirmentur. Ita fiat, ut studiis nostris quam optime consuluisse videaris, et integerrimi hominis existimationi. Quam eousque necesse est, tanquam ad metas, hærere, quoad interpretandi munus illi restitutum fuerit. Lites ullas aut controversias non est cur verearis, habes sanctissimi viri fidem, scil. ne ullius quidem vulneris cicatricem refricaturum. Perge itaque ut cœpisti de eo bene sentire, et ab injustis malevolorum calumniis vindicare. Atque sic habeto neminem esse, vel propter religionem et doctrinam, tanti viri patrocinio et tutela digniorem. Deus Opt. Max. Honorem tuum quam diutissime incolumem conservet, et instituta fortunet. Vale. Cantabrigiæ, tertio idus Augusti. Dignitatis tuæ studiosissimi, Simon Bucke, Robertus Tower, Edmund Rookrey,

Thomas Aldrich,
Ruben Sherwood, procu-

rat. acad.

Alanus Par,
Rogerus Brown,

Robertus Soome,

Robertus Rhodes,

[blocks in formation]

An astrological calculation concerning the queen's marriage. Written by secretary Cecil, propria manu.

De significationibus imæ domus, et de conjugio. SIGNIFICATORES conjugii sunt quinque; Sol et MSS. Burg. Mars, Cancer signum, Luna et Saturnus.

Sol et Mars reperiuntur in signis negantibus conjugium. Igitur negant affectionem moventem ad conjugium.

Sed domus septimæ Cancer, et ejus domina Luna conjugium promittunt optimum.

Saturnus verò loci sui ratione, conjugium promittit ætate consistente: et ex dispositione significatorum, principaliter ex Saturno in angulo occidentali, expectatur tarditas conjugii; et quòd post maturam ætatem habebit juvenem virum, qui antea non duxit uxorem, circa annum suæ ætatis 31 labentem.

Uni tantum viro socia dabitur. Colligitur ab eo, quod uni tantum planetæ matutinati, videlicet Saturno, applicata. Idem etiam testatur constitutio solius Mercurii inter medium cœli et. Venerem.

De qualitate viri sui.

Cum extraneo contracturam matrimonium indicat pars conjugii in nona domo. Similiter peregrinatio Saturni prineipalis significatoris conjugii, virum extraneum promittit.

Abhorrere et non multùm delectare videtur in conjugio, 5 præcipue in medietate vitæ, indicant Mars et Venus in signis masculinis, et Saturnus in septima.

[blocks in formation]

BOOK

I.

Viro obediet, reveretur, et in magna æstimatione habebit eum, indicat utrumque luminare in signo fœmineo.

Et

Perveniet ad matrimonium prosperum, sed tarde et post multa consilia, et vulgarem ubique gentium rumorem. de ejus matrimonio erit ubique locorum maxima disputatio et altercatio per multos annos, universis personis, priusquam ad matrimonium perveniet. Et tamen sponsa fiet sine ullo impedimento. Hæc colliguntur ex trino aspectu Martis, Veneris et Mercurii, et ex sextili aspectu Saturni et Solis.

Vir præmorietur, et tamen diu vivet cum marito; et possidebit muta [multa] bona viri. Id Saturnus in septima affirmat.

De liberis.

Nullus planetarum reperitur in locis prolium, excepto Marte, qui parcos liberos promittit; nisi trinus Veneris aspectus ad cuspidem domus filiorum ipsius Martis judicium annullaverit.

Verum Venus est in domo propria, conjuncta Mercurio, domino filiorum. Et idcirco spes maxima datur de filio uno robusto, claro et felici in ætate sua matura. Luna in Tauro unam filiam designat.

Paper Office.

Number V.

The charter for wrecks on the coasts of Sussex; granted by king Henry VI. to Adam, bishop of Chichester.

HENRICUS Dei gra. rex Anglie et Francie, et dom. Hib. Omnibus ad quos presentes literæ pervenerint, Sal. Monstravit nobis venerabilis pater Adam epus. Cicestren. et custos privati sigilli nri', qualiter quamplurima dominica et collata prope costeras maris in comit. Sussexie situata existunt, homines et tenentes; non solum ipsius epi', verum etiam homines tenentes canonicorum, et aliorum ministrorum ejusdem ecclesie, necnon residentes super eadem dominica, maneria, terras, ten' et feod' per admirallium nostrum Angl' et ejusdem locum tenentem, ac eorum deputatos, officiarios et ministros multipliciter, &c.

1.

Clam' etiam per cartam et diploma manerii de Ripla cum BOOK hundred' et ecclesia et pertinentiis suis, tempore conquestus, Angl. et a tempore quo non existat memoria.

Item, Clam' wrakea maris per omnes terras et feod' sua ja cent, juxta mare de tempore ante conquest. Angl. et a tempore quo non exstat memoria: et quod ipse et predecessorum suorum plene usi sunt libertate predict. &c.

Number VI.

Cautions given by Mr. Fox to the reader of his Acts and Monuments; concerning some things mentioned in the first edition thereof.

MR. GEORGE BLAG is named one of the privy cham- P. 1427. ber. Nota bene, That tho' he were not admitted as one of the privy chamber, yet his ordinary resort thither, and to the king's presence there, was such as tho' he were one of them; and so commonly taken.

In the story of the duke of Somerset, where it is said, P.1545. that at the return of the earl of Warwic out of Norfolk, there was a consultation among the lords, assembling them-6 selves together at the house of Mr. York, &c. against the duke of Somerset: here is to be noted, that that coming of the lords to the said house of Mr. York, was not immediately upon the duke of Northumberland's return, but first he went to Warwic, and from thence, after a space, came to that house aforesaid.

Item, Here is also to be noted touching the said duke of Somerset, that albeit at his death relation is made of a sudden falling of the people, as was at the taking of Christ; this is not to be expounded as that I compared in any part the duke of Somerset with Christ. And tho' I do something more attribute to the commendation of the said duke of Somerset, which dyed so constantly in his religion; yet I desire the gentle reader so to take it not, that I did ever mean to derogate or impair the martial praise or facts of other

« הקודםהמשך »