תמונות בעמוד
PDF
ePub

96

V.

DE

PARTIUM ORATIONIS

INDOLE ATQUE NATURA.

COMMENTATIO III

MDCCCXIV.

Quum homines res, quae animum sensibus auxilianti

bus adfecerant, verbis enuntiare didicissent, verba ista, quibus animi perceptiones notabantur, ita formaverant, ut mutatione exigua addita et singularem et pluralem earum, de quibus loquebantur, rerum numerum, simulque sexus, si hic in eas caderet, diversitatem designare possent: at vero linguae forma et usus ne ita quidem auctus satis idoneus fuit, quo sensus animi rebus externis earumque, dum in se invicem vim suam exserunt, mutationibus excitatos, et, quas inde animo informaverant, cogitationes recte enuntiarent atque cum aliis communicarent.

Omnia, quae in hoc exstant universo, continuo agitantur motu, nec umquam in se invicem agere desistunt; neque fieri potest, quin ulla sit res, quae non ab aliis rebus adficiatur, aliasque et ipsa adficiat. Iam vero lingua, quae ad sensus animi declarandos exprimendosque apta sit atque accommodata, etiam hanc universae naturae conditionem depingendi facultatem habeat, prorsus necesse est. Vires ipsae, quae in rerum natura exseruntur, et quidem ita, ut vel in rem aliquam extra eam substantiam, cui inhaerent, exstantem agant, vel hac

[ocr errors]

terminentur, neque ultra eius fines progrediantur, vel in eam ipsam vim suam quasi transferant, ut iam in harum commentationum prima monuimus et in sequentibus accuratius demonstrabimus, verbis, a Grammaticis proprie sic dictis, designantur. Cuivis verbo igitur subiectum, quod nominant, sive nomen eius substantiae praeponi debet, quae agit suasque exserit vires; et si his viribus res aliqua adficitur, eius quoque nomen addatur necesse est. Duplicem vero inter eas substantias, quae vires exserunt, illasque, quae his viribus adficiuntur, et ad quas ipsae referuntur, animadvertere licet relationem intercedentem: illae nimirum substantiae vel in has ipsas agunt, vel eas indirecta tantum adficiunt ratione, in earum modo gratiam efficaciam suam exhibentes, vel vires suas ita exserentes, ut quoddam inde emolumentum damnumve in istas redundet; hanc vero duplicem relationem in una eademque sententia simul exstare posse, ideoque etiam exprimi debere, non est quod moneam.

Nos adtentius rerum naturam investigantes latere non potest, permultas in iis occurrere qualitates ita comparatas, ut semper ad aliam praeter eam, cui inhaerent, substantiam referendae sint; quo quidem fit, ut eorum, quae illas significant, adiectivorum sensus non nisi addito huius substantiae nomine plane adpareat. Inter illa adiectiva igitur et haec, quae eis adiunguntur, substantiva, vel potius inter notiones his dictionibus expressas relatio quaedam intercedat necesse est.

At vero etiam res sive substantiae ipsae, quarum nomina a Grammaticis substantiva adpellata sunt, diver sissimis inter se iunctae esse possunt relationibus, quum vel una ab altera processerit indeque originem traxerit, vel partem eius cum ipsa adhuc coniunctam constituat, vel in eius possessione sit, vel tempore et loco ad eam referatur: sunt quoque substantiae, quae quidem ab alia quadam processerint, haudquaquam vero ita, ut inde

enatae, sed 'tamquam partes integrae ab ea separatae atque seiunctae sint 1).

Nec illa, quae inter eum, qui cogitat, et illas, de quibus cogitat cogitataque enuntiat, substantias intercedit, relatio omittenda est. Huc vero referendum est, quum quis aliquem vocat; hortatur, vel animi eius, ipsum alloquendo, excitare conatur adtentionem; quod quidem et ad res inanimas deinde translatum esse, cuiusvis linguae usn edocemur 2).

Omnes has, quas exposuimus, relationes, quamvis diversissimi generis sint, quaevis prorsus lingua, ut finem ipsi propositum adtingat, exprimere debet significareque; nec profecto ulla exstat aliquantulum exculta, in qua illae non aliqua saltem ratione notentur. Sunt enim diversi eas indicandi modi. Interdum ipse locus, quem substantivum in verborum structura occupat, relationi inter notionem ei subiectam reliquámque senten

1) Nonnullae earum, quas supra adposuimus, relationum ita quidem comparatae sunt, ut vix dignae videantur, quae a se invicem separentur: at vero mirum in modum sermo humanus interdum eiusmodi distinguit relationes, cuius rei exemplum invenimus in libro Grammatisches Wörterbuch von Moritz inscripto notatum, ubi in v. Genitivus (Voll. II. p. 212) haec leguntur:,,Wenn auch der Genitiv weder Dunkelheit noch Missklang verursacht, so wird dennoch öfters die Präposition von gebraucht, um dadurch die Fälle zu unterscheiden, wenn der Theil am Ganzen noch befindlich, oder davon schon abgesondert ist. Daher sagt man die Mauern der Stadt, wenn die Stadt noch stehet; ist sie aber so zerstört und eingeäschert, dass die Mauern nur noch stehen, so sagt man, die Mauern von der Stadt."

2) Deinde quaevis notitia referri potest ad mentem sensumque eius,” qui de ea cogitat loquiturve: quam subiectivam relationem philosophi vocant. Ea vero exprimitur casu vocativo, quo nihil significatur praeter sensum quendam loquentis notione aliqua cogitanda commodum.“ Hermann de emend. Rat. Graec. Gram. p. 139.

tiam intercedenti declarandae inservit; in permultis linguis eius rei causa ultima substantivorum flectitur syllaba: in quibus vero linguis haec substantiva flectendi ratio non obtinet, in eas particulae quaedam, praepositionum nomine insignitae, ut illius vice fungantur, inductae sunt 1). Nobis quidem de mutationibus illis, quae in substantiva, vel potius in ultimam eorum syllabam cadunt, accuratius explicare propositum est: nominantur

1) "" Da die Substanzen unter sich in Verhältnisse treten können, diese aber in Abhängigkeit und Unabhängigkeit bestehen, so kommt es darauf an, diese Verhältnisse einzeln zu untersuchen. Soll Abhängigkeit einer Substanz von der andern dargestellt werden, so kann dieses nicht anders geschehen, als durch Hinzufügung eines die Abhängigkeit bezeichnenden Wortes. Dieses Wort müsste aber die Abhängigkeit an sich bezeichnen, sie einzig und nichts anders, oder wenn es mehrere Wörter geben sollte, so müssten diese zusammen die Arten der Abhängigkeit befassen. Solche. Classe von Wörtern giebt es allerdings; sie erhalten den Namen der Präpositionen; und diese stellen in ihrem Inbegriff die Arten der Abhängigkeit auf. Da eine jede Art der Abhängigkeit eine bestimmte ist, so lässt es sich denken, dass eine Nation mit dieser Art der Darstellung sich begnügen könne, wie es ja viele Sprachen giebt, die gar keine Casus haben: und in diesen vertreten gewisse Präpositionen mit sehr vagem Inhalte die Stelle derselben. Weit zweckmässiger aber und schärfer wird die Abhängigkeit durch Casus, das heisst, durch gewisse an das Substantiv selbst geknüpfte Silben ausgedrückt, dié man freilich als verkürzte oder verdunkelte Präpositionen ansehen kann.“ Bernhardi's Anfangsgründe der Sprachwissenschaft. Berl. 1805. §. 38. Der Gebrauch der Casus ist nicht durchaus nothwendig. Man kann derselben ganz und gar entbehren, wie man diess aus der französischen und einer Menge anderer Sprachen ersieht. Dann braucht man, um die Beziehungen anzuzeigen oder zu bestimmen, entweder die Präpositionen oder andere Beziehungsmittel, z. B. die Stellung der Wörter im Satze." Silvestre de Sacy's Grundsätze der allgemeinen Sprachlehre, übersetzt v. Vater. Halle 1804. p. 127. Cf. Monboddo on the Origin. and Progr. of Lang. P. II. B. 1. Ch. 8.

[ocr errors]

illae vero a Grammaticis casus *); easque ordine aliquo atque lege enumerare, ab iisdem declinare adpellatum est 2).

De nominibus his sane inter omnes Grammaticos convenit; at vero qua de causa diversis illis, quibus substantivorum vel potius notionum eis comprehensarum relationes significantur, terminationibus casuum nomen inditum sit, de eo dubitatur. Silvestre de Sacy inde

[ocr errors]

1) Si l'on consideroit toujours les choses séparément les unes des autres, on n'auroit donné aux noms que les deux changemens que nous venons de marquer; savoir, du nombre pour toutes sortes de noms, et du genre pour les adjectifs: mais, parce qu'on les regarde souvent avec les divers rapports qu'elles ont les unes aux autres, une des inventions dont on s'est servi en quelques langues pour marquer ces rapports, a été de donner encore aux noms diverses terminaisons, qu'ils ont appelées des cas, du latin cadere, tomber, comme étant les diverses chutes d'un même mot." Grammaire générale et raisonnée de Port-Royal. Ch. 17. p. 284. Casus est immutatio vel inflexio nominis extremi (in extremo, in exitu, extremae syllabae) pro vario habitu, positu et nexu cum aliis verbis. Grammatice tamen hoc magis, quam logice." Bauer. ad Sanct. Minerv. Tom. II. p. 582.

[ocr errors]

2) ,, Antiquissimi scriptores declinandi et inclinandi verba in sensu cuiuscunque derivationis adhibuerunt, non tantum, quando casus obliqui nominum a recto, sed et quando personae et tempora in verbis ab ipso themate deducuntur: immo et, quando nomina a verbis, adverbia a nominibus formantur. Sed tamen iam Diomedis et Charisii ac Prisciani tempore declinatio xar' oxyv notabat flexionem nominis in suos casus, ut nunc plerumque accipitur." Perizon. ad Sanct. Min. I, 8. p. 72. ed. Bauer. Weil die Verhältnisse an den Wörtern durch Veränderung der Endsilbe ausgedrückt werden, so nannte man das ein Wort decliniren, beugen oder abändern. Ein Wort decliniren heisst also, es im Singular und Plural in alle angenommene Fälle setzen, und nach den Regeln der Sprache diese Verhältnisse an demselben ausdrucken." Deutsche Sprachlehre von Stutz. 1790. §. 209. Cf. Silvestre de Sacy. 1. 1. p. 132.

[ocr errors]
« הקודםהמשך »