תמונות בעמוד
PDF
ePub

tiva, quae notiones concretas exprimunt, iterum in tres dividi possunt classes, quarum prima ea continet substantiva, quae nomina propria adpellantur, quia singulis indita rebus ipsarum quasi propria sunt. Secunda vero classis ea comprehendit substantiva, quae non singulas in sensus nostros incurrentes res, sed proprietates potius designant, quae omnibus ad unam classem pertinentibus rebus communes sunt; quae quidem substantiva nomina adpellativa nominantur. Ad tertiam denique classem ea pertinent substantiva, quae non singulas res, nec proprietates pluribus ipsarum communes, sed, ut hac voce utar, massas significant, in quibus individua, ut a dialecticis nominantur, aut omnino non distingui possunt, aut saltem, id ut fiat, non merentur. His quidem substantivis nomen collectivorum impositum est 1).

--

[ocr errors]

ralia nominata sunt; nomina adpellativa vero a veteribus grammaticis in generalia atque specialia subdivisa esse, e locis hic adpositis adparet:,,Corporale nomen, vel Incorporale grammatici ita definierunt, ut Corporale sit, quidquid videtur et tangitur, ut lapis; Incorporale, quod non videtur et tangitur, ut pietas." Serv. Mar. Honorat. in sec. Donati edition. interpret. v. Grammat. Latin. auct. antiq. oper. Hel. Putschii. Hanov. 1515. p. 1781. „Appellativorum autem multae sunt species Sunt enim quaedam Corporalia, ut homo alia Incorporalia, ut virtus." Priscianus 1. c. p. 579. ,,Sunt nomina generalia, in quibus species continentur, ut animal; lia, ut canis, homo, equus." Sergius 1. c. p. 1841. generale est, quod in diversas species potest dividi, ut animal, arbor; speciale est, quod a genere dividitur, ut homo, eqnus, vitis, laurus." Priscianus 1. c. p. 581. Nomen Collectivum, eodem Grammatico auctore, est id, quod in singulari nnmero multitudinem significat, ut populus, plebs, coneio; proprium vero, quod naturaliter uniuscuiusque privatam substantiam et qualitatem significat, et in rebus est individuis, quas philosophi atoma vocant, ut Plato, Socrates.

[ocr errors]

sunt specia

,,Nomen

1) Ita quidem olim substantiva censebamus esse dividenda. Iam vero re accuratius perpensa substantiva concreta in quinque

Iam vero his accuratius expositis et perpensis non est difficile diiudicatu, quem articulus habeat usum, et cui rei inserviat: diversa enim illa, quorum iam mentionem feci, substantivorum genera diligentius considerantes, videbimus, non omnia articulo indigere, sed maiorem fere eorum numerum ex grammatices philosophicae praeceptis absque illo poni debere. Huc perti

nent primum nomina propria, deinde illa, quae collectiva nominantur, tandemque omnia ea, quae substantivorum abstractorum nomine comprehenduntur, ita ut tantummodo nomina adpellativa tamquam ea consideranda sint, quorum causa maior linguarum numerus articulum finitum adsciverit. Nomina propria enim designant singulas res; unde adparet, illarum quamque suo ipsius nomine iam ab omnibus reliquis distingui rebus, nomenque hoc nullo addititio egere verbo ad rem designatam accuratius definiendam 1). Nomina collectiva, ut

nobis distribuenda videntur classes, et quidem in nomina propria, adpellativa, collectiva, universalia et materialia (vid. Gramm, nostra Lingu. Angl. §. 236.); quia vero in nostra disputatione nihil hac descriptione mutatur, eam hoc loco sufficiat signifipraecipue quia in sequentibus accuratius de ea erit ex

casse,

ponendum.

1) Hoc iam ex parte innuit Apollonius Alexandrinus, ́qui (I, 34. p. 74) haec habet: ὅτι δὲ τὸ ἄρθρον αἴτιόν ἐςι τῆς παρεμφάσεως τοῦ πλήθους, συμφανὲς ἐκ τοῦ ἀποβαλ λομένου ἄρθρου [ὁ γυμνασιαρχήσας Πτολεμαῖος ἐτιμήθη] καὶ πάλιν, τοῦ ἑνὸς νοουμένου Πτολεμαίου, γυμνασιαρχήσας Πτολεμαῖος ἐτιμήθη (Quod autem articulus faciat, ut multitudo significetur, hoc facile cognoscitur, si articulus idem tollatur: ὁ γυμνασιαρχήσας Πτολεμαῖος ἐτι· μ et rursus, cum unus intelligitur Ptolemaeus; yuuvασιαρχήσας Πτολεμαῖος ἐτιμήθη.) — et p. 75. τὰ κύρια, διὰ τὴν ἐν αὐτοῖς ἰδιότητα, οὐκ οὕτως προςδέεται τοῦ ἄρθρου, καθάπερ τὰ κοινὴν ἔννοιαν ἔχοντα. δυνάμει

supra vidimus, sunt ea, quae massis imposita sunt, quae quidem partibus, minime vero individuis constant; et his igitur nominibus quoque, nisi diversas eiusdem rei respiciunt species, additamento non opus est, quo accuratius designentur. Sic etiam se res habet quoad substantiva abstracta, quibus articulus proprie non addi potest, nisi notiones, quae per ea exprimuntur, ita comparatae sunt, ut quasi in genera dividi possint. Quodsi in una alterave lingua haec grammatices philosophicae praecepta negliguntur, inde non est, quod colligamus, illa vero haud esse consentanea, vel saltem de eorum veritate posse dubitari; peculiari hoc potius adtribuendum est linguarum indoli, quae interdum, quo minus praecepta illa observentur, impedimento est, id quod e. g. in lingua Germanica tunc usu venit, si nominis proprii, quod ex parte indeclinabile est, casus aliquis ope articuli indicari debet. Sic quoque in lingua vernacula substantivis abstractis articulus praeponi solet, si notionibus per ipsa expressis rerum per se exstantium naturam subiicere volumus, sicut idem in nominibus collectivis fieri solet, si res per ipsa designatas tamquam totum aliquod consideramus exhibemusque: id quod longe aliter in Anglicana se habet lingua, quae ante substantiva modo nominata articulum plane respuit.

Nomina adpellativa igitur ea sunt, quae articulum reddunt necessarium, nec absque eo, nisi perspicuitatem orationi deesse volumus, ubivis adhiberi possunt. Latinus quidem sermo articulum plane ignorat; at 'quis est, qui nesciat, quanta inde interdum obscuritate offundatur? Nomina adpellativa enim, ut iam monuimus,

γὰρ συςέλλεται ἐκ τῆς πολλῆς ποιότητος τῇ παραθέ OεL TO άggov. (Nomina propria, propter insitam proprietatem, non ita indigent articulo, sicut ea, quae de universo aliquo genere dicuntur, quae potestate sesc contrahunt ex multa qualitate articuli adiectione.)

non singulas significant res, sed proprietates, quae omnibus ad idem genus vel eandem speciem pertinentibus rebus sunt communes. Quodsi igitur harum rerum unam alteramve designare, adtentiorique considerationi auditorum aut lectorum obiicere volumus, tunc sane nobis verbo opus est, quod nomini adpellativo, ad rem eo significatam a ceteris eiusdem generis vel speciei distinguendam, addamus; et huic iam inservit rei articulus finitus, cuius vis in eo sita est, ut de innumeris illis, quae idem genus vel eadem species complectitur, individuis, quibusque singulis multis de causis, et praesertim ideo, quia tunc vita humana ne uni quidem linguae ediscendae suffecisset, proprium non potuit imponi nomen, id, de quo loquimur, indicet designetque 1) At vero iam ostendimus, regulas illas, quae nobis in grammaticis philosophicis traduntur, in singulis non semper observari linguis, sed potius persaepe negligi, id quod eo minus in articuli usu mirandum est, quum ipse in nulla lingua, quantum nobis quidem coniicere licet, statim ab initio exstiterit, sed paulatim tantummodo, et linguis ad perfectionem absolutionemque magis magisque

1) Magnopere igitur in articulo definiendo ex parte saltem errat Philippus Melanchthon, qui (Gramm. Graec. Lips. 1580. p. 28 sq.) de ipso haec tradit:,,Ap9pov Graeci ab apráw deΑρθρον ἀρτάω rivant, auctore Manuele Moschopulo, quod hoc orationis membra cohaereant, nominum casus ac genera internoscantur. Minuta sermonis particula, sed quam si tollas, nihil aptum, nihil integrum, nihil sonabis decens. Ut enim articuli membrorum concinnant corporis molem; ita his articulis orationis partes discriminatas compingimus. Ignorat articulum omnino Latinus sermo, quare Latinis vocibus reddi aut exponi nequit. Nam quod Grammatici nominum declinandorum casibus addiderunt hic, haec, hoc, docendi gratia fecere, non quod sermo Latinus hos haberet articulos. Germanicus sermo habet articulum, nec Graeci articuli vim exacte cognoveris, nisi ex Germanico idiomate, etsi neque hoc Graeci articuli proprietatem prorsus exprimit."

tendentibus, in ipsas sit introductus. Minime igitur est, quod admiratio nostra moveatur, si praecipue apud Homerum, cuius opera vetustissima Graiae Camenae monumenta sunt, eas regulas non invenimus observatas, quas seriores, quibus Graecia inclaruit, scriptores in articulo adhibendo secuti sunt; si quasi vestigia modo huius in linguam Graecam vixdum introductae partis orationis apud ipsum nobis adparent, et si ipsius usus in poetae illius carminibus adhuc tam dubius et fluctuans, et omnino non est firmatus. Articuli vero usum Homeri temporibus iam fuisse cognitum, minime dubitari potest, quum in innumeris apud ipsum occurrat locis, quod quidem probandum demonstrandumque suscipiam, simulac ea adposuero atque pertractavero, quae recentiores, qui mihi innotuerunt, scriptores de articuli usu apud Homerum tradiderunt. Quem vero hic prius nominem, quam ill. Heyne, hunc Musarum antistitem, veritatisque adeo amantem, ut nec illis, quos a suis opinionibus discrepare videt, benevolum deneget animum, si modo, quid in quaque re verum sincerumque sit, quaerendi atque investigandi studio sint incensi ). Is sane Vir, mihi maximopere colendus, articulum credit Homero plane incognitum fuisse, id quod ipse pluribus declarat locis, praecipue in excursu ad Homer. Il. g 2), ubi haec leguntur: >> Articulum ab Homero non agnosci, et esse »ei ὁ pro αὐτός, ἐκεῖνος, satis nunc decantata est ob>>servatio, firmata disputationibus virorum doctorum, et >>nuper Wolfii V. C. praef. pag. XXVII (quem locum >>inspicere mihi non licuit) Koeppen Tom. I. pag. 303. >>Monitum de eo est iam a grammaticis, in his ab Apol

1),,Proponuntur haee a me, non ut pro arbitrio quidquam pronuntiem, verum ut alii habeant, de quo amplius quaerant, num quid firmiter satis constitui possit." Heyne in observ. ad Hom. Carm. T. VII. p. 423.

2) Homer. Carm. cur. Heyn. T. VII. p. 422.

« הקודםהמשך »