תמונות בעמוד
PDF
ePub
[ocr errors][merged small]
[graphic]

N foro conscientia vel confessione sacramentali, hunc modum tenere solebat venerabilis pater Johannes Exon. In primis veniat

pænitens humiliter ad confessorem potestatem habentem et ipse primo dicat :

Benedicite.
Et pænitens respondeat :
Dominus.

Posteaquam vero confessus fuerit peccata specialia quæcunque tunc recolerit, cum præmeditatione et discussione sufficienti conscientia et propria vita districta examinatione, si sciat confessionem generalem dicat, scilicet :

Confiteor.
Deinde episcopus dicat :
Misereatur.

Et priusquam absolvat eum a peccatis, ne forte nescienter ligatus sit aliqua sententia excommunicationis, per quam effectus sacramenti pænitentia possit impediri, dicat ad cautelam episcopus.

A sententia excommunicationis, si quam incidisti communicando cum excommunicatis, vel alias ignoranter, absolvo te et restituo sacramentis ecclesiæ. In nomine Patris.

Absolutio. Dominus Jesus Christus te absolvat, et ego te absolvo, auctoritate Dei et Ecclesiæ mihi commissa, ab hiis peccatis et ab aliis confessis vel oblitis. In nomine Patris.

Sequitur benedictio. Passio Jesu Christi, merita beatæ Mariæ, et omnium sanctorum, et totius ecclesiæ catholicæ, quicquid etiam boni feceris et mali sustinueris pro dilectione Dei et proximi, cedant tibi in remissionem istorum et aliorum peccatorum tuorum, in augmentum gratiæ, et præmium vitæ æternæ. In nomine Patris, et Filii.

Tunc detur pænitentia conveniens tam personis quam delictis, et specialiter ut caveat ab occasionibus peccandi, et maxime a recidivo.

Ordo ad reconciliandum apostatam a Judaismo, ha

resi, vel gentilitate reverso, vel diu in sententia excommunicationis obstinato.

RIMUM consecratur aqua benedicta ab episcopo, et insufflet tertio in faciem ejus ad ostium ecclesia, dicens.

Exorcizo te, immunde spiritus, per Deum Patrem omnipotentem, et per Jesum Christum Filium ejus, et Spiritum Sanctum, ut recedas ab famulo Dei .N. quem Deus et Dominus noster Jesus Christus ab erroribus et deceptionibus tuis liberare, et ad sanctam matrem ecclesiam catholicam atque apostolicam revocare dignatur. Ipse tibi imperat, maledicte, damnate, qui pro salute hominum passus, mortuus, et sepultus, te et omnes vires tuas superavit, atque resurgens cælos ascendit, indeque venturus est judicare vivos, et mortuos, et sæculum per ignem. Amen.

Tunc aspergens eum aqua benedicta, introducat in ecclesiam, dicens :

Ingredere in templum Dei vivi quod male deseruisti, et exutus ab errore tenebrarum, evasisse te laqueos mortis lætus agnosce.

Resp. Deo gratias.
Sequatur.

Tu autem, omnipotens et misericors Deus, hanc ovem tuam de fauce lupi subtractam clementer suscipe, et gregi tuo benignus reforma, ne de familiæ tuæ damno inimicus exultet, sed de conversione ejus et liberatione, ecclesia tua uti mater de filio perdito et recepto gratuletur. Per Dominum.

Tunc prostrato eo in pavimento ecclesiæ, dicant psalmos.

Miserere mei Deus.
Ps. Benedixisti.
Ps. De profundis.
Kyrie eleyson. Christe eleyson. Kyrie eleyson.
Pater noster. Et ne.
Salvum fac servum tuum, Domine,
Mitte ei auxilium.
Nihil proficiat.
Domine exaudi.
Dominus vobiscum.
Oremus.

Deus, qui hominem ad imaginem tuam conditum, invidia callidi serpentis deceptum, per unigenitum tuum Filium reparasti

, respice propitius super hunc famulum tuum .N. qui ab errore ad lumen veritatis quod male deseruerat redire festinat, ut quicquid ejus ignorantiæ necessitate hostili et diaboli fraude surreptum est, abundantia tuæ pietatis indulgeat et absolvat, ut altaribus tuis et gregi tuo, recepta veritatis tuæ luce et communione, reddatur. Per eundem Dominum nostrum.

Oremus.

Da quæsumus, Domine, ut sicut publicani precibus et confessione placatus es, ita et huic famulo tuo .N. placatus existas ; et precibus suis benignus aspira, ut in confessione flebili permanens, petitione perpetua clementiam tuam celeriter exoret, sanctisque altaribus et sacramentis restitutus, reversus cælesti gloriæ mancipetur. Per Christum Dominum nostrum.

Drdo ad reconciliandum apostatam. 231 Oremus.

Domine Deus omnipotens, Pater Domini nostri Jesu Christi, qui dignatus es hunc famulum tuum N. ab errore et mendacio hæreticæ vel dæmoniacæ pravitatis exuere, et ad sanctam matrem ecclesiam revocare; tu, Domine, emitte Spiritum tuum in eum Paraclitum, spiritum sapientiæ et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiæ et pietatis, et adimple eum, Domine, spiritu timoris tui, et consigna eum vel reconsigna eum signo crucis Christi in vitam propitiatus æternam : per eundem. In unitate ejusdem.

Inde elevato eo a terra, interroget cum dicens :

Homo, abrenuncias ritui in quo nunc pænites te vixisse ?

Resp. Abrenuncio.
Et omnibus pompis ejus ?
Resp. Abrenuncio.
Et omnibus operibus ejus.
Resp. Abrenuncio.

Abrenuncias etiam omni sectæ et pravitati superstitionis, gentilitatis, hæreticæ, vel Judaicæ inimicæ fidei sanctæ Catholicæ.

Resp. Abrenuncio.

Hiis expletis, imponat ei modum pænitentiæ, et communicet eum, et sic deinceps ecclesiæ Dei societur. Primo tamen absolvatur in forma ecclesiæ : Misereatur tui.

Et si hæresim erercuerit vel defenderit, abjuret in forma decretalis, isto modo. Ego N. talis. Etc. Cognoscens veram catholicam et apostolicam fidem, anathematizo omnem hæresim, præcipue eam de qua

hactenus defamatus sum. Etc.

Consentio autem sanctæ Romanæ Ecclesiæ et apos

« הקודםהמשך »