תמונות בעמוד
PDF
ePub

Secunda vero die iterumque ingressi, simulque ut supradictum est omnibus incurvatis, hæc ab episcopo dicantur.

Nostrorum tibi, Domine, curvantes genua cordium quæsumus, ut bonum quod a nobis a te requiritur exequamur, scilicet, ut prompta tecum solicitudine gradientes, discretionis arduæ subtile judicium faciamus, ac misericordiam diligentes, clareamus studiis tibi placita actionis.

Tunc ab omnibus respondeatur, Amen.

Surgentibusque illis legatur evangelium. Vos estis sal terræ. vel, Estote misericordes.

Post hæc per ordinem sicut prius in suis resideant sedibus, quos inde alloquatur episcopus. Quibus verbis die secunda peractis, perquirantur quæ in synodo necessaria sunt, ac diligenti cura pertractentur. Hora autem sexta vel nona expleta, iterum pronunciet archidiaconus.

In nomine Domini nostri Jesu Christi, eamus in расе.

Tunc dicat episcopus benedictionem.

Dominus mentis et linguæ corporalis et spiritualis det vobis incrementa gratiæ sacerdotalis. Amen.

Atque vobis ad dexteram constitutis, participium tribuat cœlestis regni. Amen.

Quod ipse præstare dignetur, qui nos ante constitutionem mundi prædestinatos, et ante finem sæculi justificatos, præscivit per infinita sæcula sæculorum. Amen.

Tertia denique die omnibus ut supradictum est expletis, ecclesiam ingressis hanc item orationem, ipsis incurvatis, dicat episcopus.

Ad te, Domine, iterum clamosis vocibus proclamantes unanimiter postulamus, ut respectu gratiæ tuæ solidati

præcones virtutis efficiamur intrepidi, tuumque valeamus verbum cum omni fiducia loqui.

Et respondeant omnes, Amen.

Et surgentibus illis legatur evangelium.
Designavit Jesus.

Post hæc per ordinem resideant in sedibus suis, quos iterum alloquatur episcopus, scilicet de constitutione vel statutis. Hiis taliter prælibatis, cætera quæ in synodo sunt necessaria tractentur. Quibus omnibus expletis, hanc orationem super cunctos clericos dicat episcopus.

Nulla est, Domine, humanæ conscientiæ virtus, quæ inoffense possit tuæ voluntatis judicia expedire, et ideo imperfectum nostrum viderunt oculi tui, perfectioni deputa quæsumus quæ perfecto æquitatis fine a te concludere præoptamus. Te itaque in nostris principiis occursorem reposcimus, te quoque in hoc fine judiciorum nostrorum excessibus adesse precamur, scilicet, ut ignorantiæ parcas, ut errori indulgeas, ut perfectis votis perfectam operis efficaciam largiaris. Et quia conscientia remordente tabescimus, ne aut ignorantia traxerit nos in errorem, aut præceps forsitan voluntas impulerit justitiam declinare: ob hoc te poscimus, te rogamus, ut si quid offensionis in hac synodi celebritate attraximus, condonale ac remissibile facere digneris, ut qui soluturi sumus aggregatam synodum a cunctis primum absolvamur nostrorum nexibus delictorum, qualiter et transgressores veniam, et confitentes tibi consequamur remunerationem sempiternam. Amen.

Huic orationi oratio paterna adjungatur, et cunctis curvatis hæc benedictio explicetur.

Omnipotens Dei Filius, qui est initium et finis, complementum vobis tribuat caritatis. Amen.

Et qui vos ad expletionem hujus fecit pervenire

synodi, absolutos vos efficiat ab omni contagione delicti.

Amen.

Ut ab omni reatu liberiores effecti, absoluti etiam per donum Spiritus Sancti, felici reditu vestrarum sedium cubilia repetatis illæsi. Amen.

Quod ipse præstare dignetur.

Hic subjungatur. Te Deum laudamus.
Quibus expletis, archidiaconus dicat.

In nomine Domini nostri Jesu Christi, eamus in pace.

Tunc omnes surgant, et ad propria redeant cum pace.

[blocks in formation]

Excommunicatio in aliquem sacri

legum ferenda.

OMINICIS atque apostolicis informati præceptis, judicio Patris, et Filii ejus, Domini nostri Jesu Christi, et Spiritus Sancti, et auctoritate et potestate apostolis, apostolorumque successoribus a Deo concessa, una nobiscum, prædictum pessimum virum .N. a liminibus sanctæ matris ecclesiæ excludimus, et ab omni societate et communione Christiana separamus, separatumque esse in æternum decrevimus, id est, in præsenti sæculo et in futuro. Nullus ei Christianus dicat, ave, aut eum osculari præsumat. Nullus presbyter missam cum eo celebrare audeat, vel sacrosanctum corpus et sanguinem Domini tradere. Nemo ei jungatur in consortio, neque in alio negotio. Et si quis ei se sociaverit, et communicaverit ejus operibus malignis, noverit se simili percussum anathemate, hiis exceptis qui ob hanc causam ei junguntur ut eum revocent ab errore, et provocent ad satisfactionem. sicut hæ lucernæ de manibus nostris projectæ hodie extinguuntur, sic ejus lucerna in æternum extinguatur, nisi forte respuerit, et Dei gratia inspirante ad pœnitentiæ remedium conversus fuerit, et digna emendatione ecclesiæ Dei quam læsit humiliter satisfecerit. Fiat. Fiat. Amen.

Et

« הקודםהמשך »