תמונות בעמוד
PDF

dum sufficiens quê beneficiis plus fuerim devinctus, et tuos in ecclesiá honores et ecclesiae à tuis honoribus felicitatem festinet gratulari, favoris tui studiosissimus, M. P.

AD FRANC. EPISC, ELIENSEM.

Exor ATA boni tribuerunt munera Divi,
Patronique novus tempora cingit honos.
Concedas hilaris repetitum Musa laborem,
Et notum celebres, et mihi dulce decus.
O site canerem, praesul venerabilis, O si
Fistula cum titulis cresceret aucta tuis,
AEque turba tibi non cederet ima clientum,
Cederet ac numeris optima Musa meis.
Hoc tamen ut meditor, mihi quid nisi vota super-
sunto
Imbelles humeros nobile lassat onus.
Ergo minor virtus celebretur, dum tibi praesul
Quod laudem superes gloria major erit.

Cum virtutes tuas unusquisque collaudet et honores gratuletur, nostrae V. R. audacias ignoscattua benignitas, si minimă pollens eloquentiá, ardentissimo tamen studio accensus, ad communem populi chorum adjungens vocem, cum virum optimum tum benignissimum celebret patronum, qui, tuis maximé devinctus beneficiis, summoperé conatur merità vo. cari Favoris tui studiosissimus,

M. P.

“Quicquid vult, valde vult.”

DUM tingit Siculus solis coelique measus,
Astra polosque tuos quos sibi condit habet.

Nil facit instantis mortis bellique tumultus;
Usque sed egregium sedulus urget opus.

Non vacat exigua curas impendere vitae;
Sat sibi curarum Conditor orbis habet.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

DuM tibi dat fortes Cybele veneranda leones,
Flavaque collectas addit Eleusis opes:

Invidia major, victoque potentior aevo,

| I decus, I nostra Ceciliana domus.

Sparge inopi fruges, et pelle leonibus hostem ;
Copia quid valet hinc, quid timor inde, refer,

Pollens muneribus belli vel pacis, habes, quo
Atque homines superes, atque imitëre Deos.

IEPITAPHIUM.

M. S. CAROLI MONTAGUE, Honorabilis Georgii de Horton in argo Northantomiensi Filius natu sextus, Henrici Comitis de Manchester nepos, Scholiæ Regiæ Westmonasteriensis Alumnus, Collegii S. S. Trinitatis Cantabrigiensis Socius. Literas humaniores feliciter excoluit, Et in dispari laudis genere clarus, Inter Poetas pariter ac Oratores Anglos excelluit : Magna ingenii indole ; Bonarumque artium disciplinis instructus, Ex Academiæ umbraculis In conspectum hominum prodiit, Literatorum decus et præsidium. Omni dehinc cogitatione Communi bono promovendo incubuit : Brevique hunc virum, Sua in senatu solertia, in concilio providentia, In utroque, justitia, fides, auctoritas, Ad gerendam ærarii curam evexit: Übi laborantibus fisci rebus opportunè subveniens, Simul monetam argenteam Magno Reipublicæ detrimento imminutam De novo cudi fecit ; Et inter absolvendum tantæ molis opus, Flagrante etiam bello,

[graphic]
[graphic][graphic]

Impressis chartulis Pecuniarum rationem pretiumque impertiit. His meritis et patriæ et principis gratiam consecutus, Familiam suam diu illustrem, illustriorem reddidit; Baro scilicet, deinde comes de IIalifax creatus, Ad tres Montacutami nominis proceres quartus | accessit. Summo denique Periscelidis honore ornatus, Publici commodi indefessus adhuc consultor, Media inter conamina, otium cum dignitate, Quod desideravit, et meruit, vix tandem assecutus: (Proh brevem humanarum rerum fiduciam); Omnibus bonis flebilis occidit, xIx die Maii, Anno Salutis MDccxv. LEtatis suæ LIv. Patruo de se optimè merenti, Et bonorum et honorum hæres, Georgius comes de Halifax.

[merged small][ocr errors][merged small]

This lamp which Prior to his Harley gave,
Brought from the altar of the Cyprian dame,
Indulgent time, through future ages save,
Before the muse to burn with purer flame.

Sperne dilectum Veneris sacellum,

Sanctius, lampas, tibi munus orno;

I, fove casto vigil Harleianas
Igne Camoenas.

EPITAPHI.

HERE lies SIR THOMAS Powys, Knight: As to his profession, In accusing, cautious; in defending, vehement: In all his pleadings, sedate, clear, and strong; In all his decisions, unprejudic'd and equitable. He studied, practised, and governed the law In such a manner, that Nothing equalled his knowledge, except his eloquence; Nothing excelled both, except his justice. As to his life, He possessed, by a natural happiness, All those civil virtues which form the gentleman And to these, by divine goodness, were added That fervent zeal and extensive charity, Which distinguish the perfect Christian

[graphic][graphic][graphic]
[graphic]
« הקודםהמשך »