תמונות בעמוד
PDF
ePub

dum sufficiens quò beneficiis plus fuerim devinctus, et tuos in ecclesiâ honores et ecclesiæ à tuis honoribus felicitatem festinet gratulari, favoris tui studiosissimus,

M. P.

AD FRANC. EPISC. ELIENSEM.

EXORATA boni tribuerunt munera Divi,

Patronique novus tempora cingit honos. Concedas hilaris repetitum Musa laborem, Et notum celebres, et mihi dulce decus. O si te canerem, præsul venerabilis, O si Fistula cum titulis cresceret aucta tuis, Æque turba tibi non cederet ima clientum, Cederet ac numeris optima Musa meis. Hoc tamen ut meditor, mihi quid nisi vota supersunt?

Imbelles humeros nobile lassat onus.

Ergo minor virtus celebretur, dum tibi præsul
Quod laudem superes gloria major erit.

Cum virtutes tuas unusquisque collaudét et honores gratuletur, nostræ V. R. audaciæ ignoscat tua benignitas, si minimâ pollens eloquentiâ, ardentissimo tamen studio accensus, ad communem populi chorum adjungens vocem, cum virum optimum tum benignissimum celebret patronum, qui, tuis maximè devinctus beneficiis, summoperè conatur meritò vocari Favoris tui studiosissimus,

M. P.

"Quicquid vult, valde vult."

DUM tingit Siculus solis cœlique meatus,
Astra polosque tuos quos sibi condit habet.
Nil facit instantis mortis bellique tumultus;
Usque sed egregium sedulus urget opus.
Non vacat exigua curas impendere vitæ ;
Sat sibi curarum Conditor orbis habet.

IN COMITIS EXONIENSIS CRISTAM,

TRITICI FASCEM LEONIBUS SUSTENTATUM.
MDCLXXXIX.

Lemma, "Sustentare et debellare."

Dum tibi dat fortes Cybele veneranda leones,
Flavaque collectas addit Eleusis opes:
Invidiâ major, victoque potentior ævo,
I decus, I nostra Ceciliana domus.

Sparge inopi fruges, et pelle leonibus hostem ;

Copia quid valet hinc, quid timor inde, refer. Pollens muneribus belli vel pacis, habes, quo

Atque homines superes, atque imitêre Deos.

EPITAPHIUM.

M. S. CAROLI MONTAGUE,

Honorabilis Georgii de Horton in argo Northantoniensi Filius natu sextus,

Henrici Comitis de Manchester nepos,
Scholia Regia Westmonasteriensis Alumnus,
Collegii S. S. Trinitatis Cantabrigiensis Socius.
Literas humaniores feliciter excoluit,
Et in dispari laudis genere clarus,
Inter Poetas pariter ac Oratores Anglos excelluit:
Magna ingenii indole;

Bonarumque artium disciplinis instructus,
Ex Academiæ umbraculis
In conspectum hominum prodiit,
Literatorum decus et præsidium.

Omni dehinc cogitatione

1

Communi bono promovendo incubuit:
Brevique hunc virum,

Sua in senatu solertia, in concilio providentia,
In utroque, justitia, fides, auctoritas,
Ad gerendam ærarii curam evexit:
Ubi laborantibus fisci rebus opportunè subveniens,
Simul monetam argenteam
Magno Reipublicæ detrimento imminutam
De novo cudi fecit ;

Et inter absolvendum tantæ molis opus,
Flagrante etiam bello,

Impressis chartulis

Pecuniarum rationem pretiumque impertiit. His meritis et patriæ et principis gratiam consecutus, Familiam suam diu illustrem, illustriorem reddidit; Baro scilicet, deinde comes de Halifax creatus, Ad tres Montacutani nominis proceres quartus accessit.

Summo denique Periscelidis honore ornatus, Publici commodi indefessus adhuc consultor, Media inter conamina, otium cum dignitate, Quod desideravit, et meruit, vix tandem assecutus: (Proh brevem humanarum rerum fiduciam); Omnibus bonis flebilis occidit,

XIX die Maii, Anno Salutis MDCCXV.
Etatis suæ LIV.

Patruo de se optimè merenti,
Et bonorum et honorum hæres,
Georgius comes de Halifax.

ENGRAVEN ON THREE SIDES OF AN
ANTIQUE LAMP,

GIVEN BY ME TO LORD HARI.EY.

ANTIQUAM hanc lampadem

E Museo Colbertinino allatam,

Domino Harleo inter Kaunλa sua

Reponendam D.D. Matthæus Prior.

This lamp which Prior to his Harley gave,
Brought from the altar of the Cyprian dame,
Indulgent time, through future ages save,
Before the muse to burn with purer flame.

Sperne dilectum Veneris sacellum,
Sanctius, lampas, tibi munus orno;
I, fove casto vigil Harleianas

Igne Camœnas.

EPITAPH.

HERE lies SIR THOMAS POWYs, Knight:
As to his profession,

In accusing, cautious; in defending, vehement:
In all his pleadings, sedate, clear, and strong;
In all his decisions, unprejudic'd and equitable.
He studied, practised, and governed the law
In such a manner, that

Nothing equalled his knowledge, except his
eloquence;

Nothing excelled both, except his justice.
As to his life,

He possessed, by a natural happiness,
All those civil virtues which form the gentleman
And to these, by divine goodness, were added
That fervent zeal and extensive charity,
Which distinguish the perfect Christian!

« הקודםהמשך »