תמונות בעמוד
PDF

ON THE MARRIAGE OF GEORGE PRINCE OF DENMARK AND THE LADY ANN.E.1 1683.

CoNJUNCTUM Veneri Martem, Danosque Britannis
Dum canit altisonis docta caterva modis,
Aftero sincerum culto pro carmine votum,
Quod minus ingenii, plus pietatis habet.
Vivant Ambo diu, vivant feliciter, opto:
Diligat hic sponsam, diligat illa virum.
Junctos perpetuá teneas, Hymenaee, catená ;
Junctos, Juno, die protege; nocte, Venus !
Exultent simili felices prole parentes,
Ut petat hinc multos natio bina duces !
Cumque senes pariter cupiant valedicere terris,
Ně mors augustum dividat atra jugum :
Sed qualis raptum transvexit currus Elijam,
Transvehat ad superas talis utrumque domos
A. PRIOR, Coll. Div. Joh. Alumn.

1 From the Hymenaeus Cantabrigiensis, Cantabrigiae, 1683. This copy, notwithstanding the signature, is beyond a doubt the property of the facetious Matthew Prior. Kynaston.

MISCELLANEA.

AD COMITEM DORCESTRLE,

IN ANNUM IN EUNTEM MDCLXXXIV. AD JANUM.

SIC tua perpetuis fument altaria donis,
Plurima sic flammae pabula mittat Arabs;
Sic dum sacra novis redimuntur tempora sertis,
Nestoreos poscant foemina virque dies;
Casside deposità, placidé sic nuncia pacis
Janua sopito cardine limen amet:
Candida procedant festivo tempora motu,
Et faveat Domino quaelibet hora meo!
Publica conciliis gravibus seu commoda tractet,
Seu vacuum pectus mollior urat amor;
Seu pia mordaci meditetur vulnera chartă,
Vulnera quae tali sola levantur ope;
Seu legat oblito facilis mea carmina fastu,
O! bene carminibus consule, Dive, meis,
Jane save, Domini veniet natalis ad aras;
O! superis ipsis sacra sit illa dies:
Sacra sit illa dies, niveoque notata lapillo,
Quà tulit illustris nobile mater onus,
Quà mihi, patronum gestit gentique Quiriten.
Artificigue Deo poene dedisse parem.

[graphic]
[graphic]

AD DOM. GOWER, COLL. MAGISTRUM,

EPISTOLA DEPRECATORIA.

NISI tuam jampridem benevolentiam et laudatam ab expertis audivissem, et expertus ipse sæpissime laudassem, et pudor et tristitia conscio mihi silentium indixissent: at enim V. R. dum coram patrono, amico, patre, provolvor, te non dubitat impetrare audax dolor per accepta olim beneficia, per

effluentes lacrymas (etha: mentirinesciunt) perque tuum isthunc celeberrimum candorem, quem imprudens laesi, solicitus repetout peccanti ignoscas, et obliteres crimen, ut non solum ad condiscipulorum mensam, sedad magistrigratiam restituatur, favoris tui studiosissimus, M. P.

CAIRMEN DEPRECATORIUM AD EUNDEM.

XI: ATAs acuit dum laesus Apollo sagittas,
Neglectas renovat moesta Thalia preces;
Qualescunque potest jejuno promere cantu ;
Heu mihi non est resingeniosa fames |
Grana neges, alacri languet vis ignea gallo,
Deme laboranti pabula, languet equus.
Latrantis stomachi sterilis nec pascis hiatum
Daphni, nec arentem Castalis unda sitim.
Tum bene lassatur Flaccus cum dixerit Ohel
Pieriasque merum nobilitavit aquas,

[graphic]

Jejuni depressa jacet vel Musa Maronis,
Flet culicem esuriens qui satur arma canit.

O si Maecenas major mihi riserit, O si
Fulgenti solitum regnet in ore jubar,

Crimine purgato pie post jejunia, Musa
Inciperet praesul grandia, teque loqui.

“— Dum bibibus — Obrepit non intellecta senectus.”

SISTE mero bibulas effuso temporis alas,
Hesternumve minax coge redire diem;

Nil facis; usque volabit inexorabilis aetas,
Canitiemgue caput sentiet atque rugas.

I brevis, et properans in funus necte corollas,
Mox conflagrando conde Falerna rogo.

Clepsydra Saturni tua nec crystallina distant,
Dum motu parili vinum et arena fluunt.

Dum loquor, ecce perit redimitae gloria frontis,
Dat rosa de sertis lapsa, Memento mori.

Sed tibi, dum nóras nimis properare puellas,
Ut citius rumpat stamina, Bacchus adest.

Destituit caecum subito solebrius orbem,
Occasum tremulo narrat adesse rubor. M. P.

[graphic][graphic]
[graphic]
[merged small][ocr errors]

VICIMUs, exultans fausto crepat omine Daphnis,
Testaturque bonos nuncia fibra Deos;
Grandius eloquium meditare Thalia, patronum
Quem modó laudāsti, nunc venerare patrem.
Quisputet incertis volvi subtegmina Parcis?
Quis meritos aequum destituisse Jovem?
Cum virtute tuum crescit decus, aucte sacerdos,
Impatiensque breves spermit utrumque modos,
Qualiter Elaeo felix in pulvere victor,
Cui semel ornatas lambit oliva comas,
Suspirans partas queritur marcescere frondes,
Et parat elapsas ad nova bella rotas:
Sic tibi major honos veteres protrudit honores,
Metaque practeritae laudis origo novae est:
Phoebaeae juvenile caput cinxere corollae,
Palma vira decuit tempora, mitra senis. M. P.

EPISTOLA EODEM TEMPORE MISSA.

Cum voluntas regia, optimatum consensus, bonorumque omnium studia infulam merenti concesserint, ignoscas, pater reverende quod inter communem populi plausum cliensed minus ad enarran. WOL. II. 22

« הקודםהמשך »