Jejuni depressa jacet vel Musa Maronis, M. P. Dum bibibus Obrepit non intellecta senectus.' SISTE mero bibulas effuso temporis alas, I brevis, & properans in funus necte corollas, Dum loquor, ecce ! perit redimitæ gloria frontis, M. P. REVERENDO IN CHRISTO PATRI THOME SPRAT, EPISCOPI ROFFENSI, ETC. Εὐδαιμονεῖν. VICIMUS, exultans fausto crepat omine Daphnis, Cui semel ornatas lambit oliva comas, EPISTOLA EODEM TEMPORE MISSA. Cum voluntas regia, optimatum consensus, bonorumque omnium studia infulam merenti concesserint, ignoscas, pater reverende, quod inter communem populi plausum cliens eò minus ad enarran dum sufficiens quò beneficiis plus fuerim devinctus, & tuos in ecclesiâ honores & ecclesiæ à tuis honoribus felicitatem festinet gratulari, favoris tui studiosissimus, M. P. AD FRANC. EPISC. ELIENSEM. EXORATA boni tribuerunt munera Divi, Cederet ac numeris optima Musa meis. Ergo minor virtus celebretur, dum tibi præsul· Cum virtutes tuas unusquisque collaudet & honores gratuletur, nostræ V. R. audaciæ ignoscat tua benignitas, si minimâ pollens eloquentiâ, ardentissimo tamen studio accensus, ad communem populi chorum adjungens vocem, cum virum optimum tum benignissimum celebret patronum, qui, tuis maximè devinctus beneficiis, summoperè conatur meritò vocari Favoris tui studiosissimus, M. P. Quicquid vult, valde vult." DUM tingit Siculus solis cœlique meatus, Astra polosque tuos quos sibi condit habet. Nil facit instantis mortis bellique tumultus; Usque sed egregium sedulus urget opus. Non vacat exiguæ curas impendere vitæ ; Sat sibi curarum Conditor orbis habet. IN COMITIS EXONIENSIS CRISTAM, TRITICI FASCEM LEONIBUS SUSTENTATUM. Lemma, "Sustentare et debellare." DUM tibi dat fortes Cybele veneranda leones, Copia quid valet hinc, quid timor inde, refer. Pollens muneribus belli vel pacis, habes, quo Atque homines superes, atque imitêre Deos. EPITAPHIUM. M. S. CAROLI MONTAGUE, Honorabilis Georgii de Horton in agro niensi Filius natu sextus, Northanto Henrici Comitis de Manchester nepos, Scholiæ Regiæ Westmonasteriensis Alumnus, Collegii S. S. Trinitatis Cantabrigiensis Socius. Literas humaniores feliciter excoluit, Et in dispari laudis genere clarus, Inter Poetas pariter ac Oratores Anglos excelluit: Bonarumque artium disciplinis instructus, Communi bono promovendo incubuit: Sua in senatu solertia, in concilio providentia, Et inter absolvendum tantæ molis opus, |