תמונות בעמוד
PDF
ePub

ANNALES

VETERIS TESTAMENTI.

ETAS MUNDI SEXTA.

3938. SINATRUCI (quem Appianus Sintricum, Dio communi Parthicorum regum appellatione Arsacem nominat) defuncto successit filius ejus Phraates illius nominis secundus Parthorum rex, cognomento impio Deus appellatusa. Vide supra ad annum mundi 3935.

Hyrcanum, post excessum Alexandræ matris elapsis tribus mensibus, ab Aristobulo juniore fratre pulsum fuisse regno, apud Josephum legimus. Sed cum ab Hyrcano regnare incipiente, Q. Hortensio et Q. Metello Cretico consulibus, usque ad Aristobulum regnare desinentem captis a Pompeio Hierosolymis C. Antonio et M. Tullio Cicerone consulibus sex annos effluxisse constet, et ex eis non plures quam tres annos totidemque menses Aristobulo Josephus ipse tribuat; Hyrcani regno tres, non menses, sed annos tribuendos esse apparet: ex quibus nos, ad temporum exæquationem, duos tantum menses detrahendos esse censemus.

a Appian. in Mithridatic. pag. 242. et Dio, lib. 36. collat. cum Phlegonte, in bibliotheca Photii, cod. 97.

b Lib. 15. cap. 9.

VOL. X.

B

Hoc igitur tempore, commisso ad Jerichuntem prælio, multi ex Hyrcani militibus ad fratrem Aristobulum transfugerunt. Quo facto, Hyrcanus in arcem confugit; in quam custodiendi filii et uxor Aristobuli a matre Alexandra depositi fuerant. Reliqui etiam ejus factionis homines cum victoris metu intra septum templi se recepissent, brevi deditionem fecerunt. Cœptum est deinde agi inter fratres de pacis conditionibus: in quibus obtinuit Aristobulus ut regnaret, et fratrem sineret in otio frui quæ illi obvenerant facultatibus, et privatam vitam agere. Hoc fœdus in ipso templo, data acceptaque fide, junctisque dexteris sancitum est: et post mutuos complexus in conspectu populi factos, digressi fratres sunt; alter in regiam, alter privatus in ædes Aristobuli. Sicque Aristobulus regnum simul usurpavit et summum sacerdotium, annis tribus, et mensibus totidem; ut dictum estd.

Quum ipsis Kalendis Januariis quibus Lucius Tullus et Æmilius Lepidus consulatum inierunt, (quæ, ut annus tum apud Romanos agebatur, in Octobrem Julianum incidebant) legem sub præcedentis diei vesperam a C. Manilio tribuno plebis latam, quæ libertis suffragiorum jus idem cum patronis tribuebat, senatus abrogasset; metuens sibi Manilius, semper venalis et alienæ minister potentiæ, ut absentis Pompeii gratiam aucuparetur, legem promulgavit aliam: ut belli contra Mithridatem, et Tigranem administrationem, una cum legionibus et provinciis quas Lucullus habebat, Cilicia quoque quam Marcius rex et Bithynia quam Acilius Glabrio obtinebat, Pompeius acciperet; retineretque classem et imperium maritimum, ut ab initio acceperat.

Indignatione maxima nobilitatis legem istam fuisse latam, notavit Livius. Senatui enim et optimatibus affici Lucullum injuria apparebat; cui non belli sed triumphi mitteretur successor, nec bellis gerendis sed rerum gestarum præmiis cedere, eaque permittere aliis cogereturf.

Joseph. lib. 14. cap. 1.

d Id. lib. 20. cap. 8.

Dio, lib. 36. cum Livio, lib. 100. Velleio Paterc. lib. 2. cap. 33. Asconio Pediano in orat. Cornelianam et Plutarcho in Pompeio.

f Plutarch. in Lucullo.

Displicebat quoque, quod Marcius et Acilius, antequam magistratus sui tempus exiret, eo se abdicare juberentur. Sed maxime Pompeii suspecta erat potentia, cui uni hac ratione totum Romanum imperium subjectum videretur. Quas enim videbatur provincias priore lege Gabinia non obtinere, Phrygiam, Lycaoniam, Galatiam, Cappadociam, Ciliciam, superiorem Colchidem, Armeniam, lege hac Manilia ille accipiebath; prorogata illi eadem potestate belli pacisque, et arbitratu proprio vel hostes judicandi, vel asciscendi socios, ut quemque dignum existimaverit. Sed et in omnes exercitus, quotquot essent extra Italiam, eidem imperium datum est. Quæ omnia simul nunquam cuiquam ante hunc populus Romanus contulerati.

Hac occasione habita est a Cicerone, tum prætore, oratio pro lege Manilia; anno vigesimo tertio post immanem illam omnium civium Romanorum in Asia cædem, Mithridatis jussu, uno die patratam. Sic enim ibi, de eo ille: "Ab illo tempore, annum jam tertium et vicesimum regnat: et ita regnat, ut se non Ponto neque Cappadocia latebris occultare velit, sed emergere e patrio regno atque in vestris vectigalibus, hoc est, in Asiæ luce versari."

Pompeius, qui adhuc in Cilicia belli piratici reliquias persequebatur; vel eo confecto (ut in vita illius habet Plutarchus) vacuas negotiis urbes visebat, ubi per literas quæ Romæ acta essent accepit, dicitur amicis adstantibus et congratulantibus frontem contraxisse, ac femur percussisse, quasi moleste jam ferens et pertæsus imperii suscipiendi; cujus tamen omnes sciebant illum fuisse cupientissimum. Cumque se prius velut in Cretam et ad Metellum navigaturus paravisset; nulla deinceps Cretæ, vel aliorum maritimorum negotiorum, si qua restabant nondum confecta, ratione habita, in barbarico bello ador

Dio, lib. 36. i Appian. pag.

238.

Plutarch, in Pompeio. Dio, lib. 36.

h Plutarch. in Pompeio.

nando totus erat'. Et propositis ubique edictis, milites revocavit ad se, dynastasque et reges pacatos evocavitTM.

[ocr errors]

Tigranes junior, Mithridatis ex filia nepos, a Tigrane patre deficiens, bello ab eo victus est. Indeque primores sibi adjungens patris imperio offensos, ad Phraatem regem Parthorum confugit".

Pompeius ad gerendum bellum adversus Mithridatem profecturus, cum rege Parthorum Phraate amicitiam renovavit: fœdere conditionibus pristinis (Syllæ et Lucullo oblatis) inito; de quo Pompeius, apud Lucanum, libro

octavo :

si fœdera nobis

Prisca manent, mihi per Latium jurata Tonantem,
Per vestros astricta magos.

Pro cujus cum Pompeio initi fœderis ratione Phraates, Armeniam Tigrani subditam una cum juniore Tigrane invasit. Pervenientes igitur usque ad urbem Artaxata, obviis omnibus subactis, eam obsederunt: Tigrane sene, eorum metu, in montes sese subducenter.

Ad tentandum Mithridatis animum, Metrophanem, qui amicas ei conditiones offerret, Pompeius misit. Mithridates Pompeium parvi admodum eo tempore pendebat, quod Phraatem regnum Parthorum recens adeptum adjuncturum sibi sperabat. Quem ubi celeriter a Pompeio præoccupatum ad invadendum Tigranis Armeniam impelli percepisset; animo collapsus, legatos extemplo ad Pompeium misit, qui de conditionibus pacis agerent. Pompeius, ut arma deponeret, et transfugas traderet, jubebat.

Ubi id primum in castris Mithridatis est auditum, transfugæ, quorum magnus erat numerus, ne traderentur veriti, atque barbari, ne destituti auxilio horum bellare cogerentur, tumultuabantur: et admisissent aliquid in Mithridatem, nisi legatos a se missos ille prætendisset, non pacis

Dio, lib. 36.

m Plutarch. in Pompeio.

n Liv. lib. 100. Appian. pag. 242. Dio, lib. 36.

• Liv. lib. 100.

q Dio. lib. 36.

P Dio. lib. 36.

petendæ causa, sed ut Romanorum apparatum specularentur. Juravit igitur se nunquam cum Romanis pacem habiturum, propter ipsorum avaritiam; nec traditurum eis quenquam, nec facturum quicquam nisi in communem utilitatem omniuma.

Quum jam in Galatiam Pompeius venisset, ei Lucullus obviam factus est ad Danala castellums. Erat Lucullus consulatus ordine et ætate prior, sed Pompeii ex pluribus imperiis et gemino triumpho dignitas major. Fasces laureati, victoriarum causa, utrique præferebantur. Quia vero venerat Pompeius longa via per loca arida et squalida, torridas laureas fascibus ejus circumjectas quum considerarent Luculli lictores, benigne illius lictoribus largiti sunt ex suis recentibus et virentibus. Eam rem amici Pompeii in faustum omen vertere; Luculli victoriarum præmia et ornamenta Pompeium ablaturum'.

Lucullus debellatum omnino esse affirmabat, neque expeditione quicquam opus esse militari: hac eadem de causa etiam viros, a senatu ad res componendas ablegatos, jam adesse. Pompeio vero quum ut retrocederet non persuaderet, ad eum criminandum se convertit"; ortisque inter imperatores jurgiis, cum Pompeius Lucullo avaritiam, Lucullus Pompeio interminatam cupiditatem objiceret imperii; neuter ab eo, quod arguebatur, mentitus argui poterat.

Hinc Lucullus in Galatia divisit pro arbitrio captum de hoste agrum, et dona alia dedit. Indeque acerbe a Pompeio est reprehensus; quod hoste vivo provincias componeret, præmiaque et honores dilargiretur quæ facere patrato et confecto bello victores solerent: Pompeius vero paulo longius castris positis, interdixit nequis ei pareret; neque cuiquam permisit eum adire, vel rata esse acta ejus, vel quæ ex consilio decem legatorum dispensabat, verum prohibuit ea per edicta: eratque ob majorem exercitum, quem habebat, formidabilis. Milites quoque ab eo Pom

P Dio. lib. 36.

r Dio. lib. 36.

t Plutarch. in Lucullo, et Pompeio.

* Vellei. Paterc. lib. 2. cap. 33.

4 Appian. pag. 238.

Strabo, lib. 12. pag. 567. "Dio, lib. 36.

Plutarch, in Pompeio.

« הקודםהמשך »