תמונות בעמוד
PDF
ePub

ait ad Pharnacem comprehendendum satellites, qui ab eo in suas partes traducti fuerint, et cum iis Panticapæo urbe capta patrem in suam potestatem redegisse: hac etiam observatione addita. Mithridatem, quamvis in omnibus regiis rebus sapientissimum, hoc tamen non animadvertisse: nihil neque arma, neque multitudinem subditorum, sine eorum benevolentia, conducere; quinimo hæc ipsa, si fides absit, tanto minus tuta esse, quanto sunt plura. Quæ observatio in subsequente quoque Appiani narratione locum habet.

Pharnaces, sciens exercitum alieno esse ab Italica expeditione animo, noctu primarios Romanorum transfugas proxime Mithridatem tendentes accessit: et periculum si in Italiam irent ipsis non ignotum exaggerans, multaque, si manerent, eis pollicens, induxit eos ut a patre deficerent. Moxque nocte eadem ad alia propinqua castra dimisit nuntios: et illis quoque pertractis in suam sententiam, mane primi transfugæ conclamaverunt, quibus proximi quique, et mox alii, clamorem reddiderunt; reddidit et navalis exercitus. Et quidem plerique clamorem defectionis indicem ediderunt, non præmoniti nec corrupti, sed vel plurium exemplum secuti, quibus resistere non possent, vel novarum rerum in afflicti senis calamitate cupidi,

Mithridates excitatus clamore, misit quosdam rogatum quid sibi poscerent. Illi non dissimulanter aiebant se filium regem petere, juvenem pro sene eunuchis dedito, interfectore multorum filiorum, ducum ac amicorum. His auditis Mithridates eos allocuturus prodiit: et interim manus quædam præsidiariorum conferebat se ad transfugas; qui negabant se eos admittere, nisi ad fidem impetrandam ederent aliquod facinus, simulque Mithridatem ostendebant. At illi equum fugientis interfecerunt, et Pharnacem quasi jam voti compotes regem appellaverunt : quorum quidam membranam chartaceam longam latamque e templo depromptam vice diadematis circumdedit ejus capiti.

Id conspicatus senex e superiore porticu, alios post alios mittebat ad Pharnacem, qui tutum abitum peterent. Sed quum nemo rediret, veritus ne Romanis dederetur,

satellites et amicos qui adhuc apud eum permanebant laudatos misit ad novum regem: quorum aliquot in via præter opinionem occidit exercitus". Ipse diu ex altissimo muro filium frustra precatus, ubi inexorabilem vidit, moriturus exclamasse fertur: "Quoniam Pharnaces mori jubet, vos si estis dii patrii precor, ut quandoque et ipse hanc vocem a liberis suis audiat." Statimque descendens ad uxores, pellices ac filias suas, venenum omnibus deditt.

Duæ filiæ virgines quæ apud eum educabantur, Mithridatis et Nyssa, Ægypti Cyprique desponsæ regibus, enixe patrem rogabant ut ante illum potionem venenatam sumerent, vetabantque bibere donec ipsæ hauserunt". Sed Mithridati ad mortem neque haustum venenum, quod circa gladium perpetuo secum circumferebat, neque mucro, quo seipsum vulnerarat, satis fuerunt. Quamvis enim data opera concitatius ambularet, ut infusa pestis per venas vegetatione corporis acta discurreret; nihil tamen agebat, propter quotidianam pharmacorum consuetudinem, quibus vitalia sua adversus noxios succos obstruxerat, quæ nunc quoque vocantur Mithridatica. Ictus autem gladii, quem sua sibi manu intulerat, tum propter ætatem, præsentesque quæ circumstabant calamitates, imbecillior fuit; tum veneni sumptione, cuicuimodi tandem id fuerit, debilitatus. Quum igitur neque seipsum confecisset, et diutius tempus trahere videretur; Bitœtum sive Bithocum Gallum quendam militem jam fracto muro discurrentem, auctoritate vultus territum revocavit, et in cædem suam manum trepidantis adjuvit. Denique et a seipso, et ab hostibus cæsus occubuit*.

Hunc vitæ exitum apud Panticapæum in Bosphoro Cimmerio sortitus est Mithridates: "Vir, neque silendus, neque dicendus sine cura, bello acerrimus, virtute exi

[blocks in formation]

mius, aliquando fortuna semper animo maximus, consiliis dux, miles manu," ut eum Velleius Paterculus celebrat: denique "rex post Alexandrum maximus," ut eum in Lucullo suo appellat Cicero; quibus elogiis et nos permoti, non minorem in Mithridatis quam in Alexandri rebus digerendis curam ponendam existimavimus.

De Mithridatici belli spatio, in fine capitis primi libri sexti ita scribit Orosius: "Bellum Mithridaticum, vel, ut verius dicam, belli Mithridatici clades, multas secum involvens provincias, tracta et protenta per quadraginta annos fuit. Nam sexcentesimo sexagesimo secundo, ut dixi, anno ab urbe condita, quo etiam primum civile bellum cœperat inardescere; consulatu Ciceronis vero et Antonii, ut verbis poetæ optimi (Lucani) loquar, barbarico vix consummata veneno est. Sed in his temporibus triginta gerendi belli inveniuntur anni: qualiter autem quadraginta a plerisque dicti sint, non facile discernitur."

Bella Mithridatem cum Romanis per annos sex et quadraginta gessisse, apud Justinum legimus. Annos illis duos et quadraginta Appianus in Mithridaticorum initio, alibi vero quadraginta, ut et Florus, et Eutropius, attribuit. Apud Plinium', titulus in delubro Minervæ a Pompeio positus bellum hoc triginta annorum fuisse notat. Atqui ab initio primi belli Mithridatici usque ad ipsum Mithridatis exitum, non plures quam viginti sex reperiuntur anni; intermediis quoque pacis annis simul annumeratis. Ut rotundato numero bellum illud triginta annorum fuisse dicatur: quomodo Cicero in consulatu suo C. Rabirium perduellionis reum, ob cædem Saturnini authoritate senatus quadraginta annis ante peractam, se defendisse significat; quam Dio1 exactiori calculo, ante triginta sex annos factam fuisse affirmat; de quo, in Pisonianam illam orationem Asconius Pedianus est consulendus.

[blocks in formation]

Erat hoc tempore in Judæa Pompeius. Iratus enim Aristobulo, adversus eum, Hyrcano multum hoc precante, Romanas legiones, cum auxiliaribus copiis a Damasco cæteraque Syria excitis, duxit. Cum vero Pellam et Scythopolim prætergressus pervenisset Coreas, ubi Judææ mediterranea versus est initium, et Aristobulum in Alexandrium, castellum elegans in montis vertice positum, refugisse intellexisset; accersivit illum ad se per nuncios. Ille, multis suadentibus ut caveret bellum a Romanis, descendit: et cum de jure principatus cum Hyrcano fratre disceptasset, permissu Pompeii rursum in arcem se recepit. Idque iterum et tertio fecit, simul spe regni Pompeio obsecundans, et omnia ejus imperata facturum se simulans; simul redeundo in arcem se muniens, et apparatus bellicos faciens, metu ne ad Hyrcanum transferretur dominium1.

Jubente Pompeio ut castella traderet sibi Aristobulus, et præfectis ea de re scriberet, quibus præceperat ut non nisi manu sua scriptis literis obtemperarent; paruit quidem, sed ægre ferens secessit Hierosolyma, quasi ad certum bellum se præparaturus. Quem Pompeius statim, nec enim tempus apparatus dandum putabat, cum exercitu est insecutusk.

In itinere, circa Jerichuntem, venit nuntius e Ponto, Mithridatem a filio suo Pharnace occisum esse significans'. Quem lætum nuntium lancearum cuspidibus tabellarii statim demonstrabant, quas lauri frondibus exornabant. Non erat ibi suggestus, neque dum erectus fuerat castrensis, quem faciunt grandibus cespitibus excisis et accumulatis tunc vero nimia properatione et studio congestis jumentorum clitellis tumulum excitavere. Eo postquam conscendit Pompeius, nuntiavit iis Mithridatem manus sibi ipsum intulisse, omniaque illic Pharnacem sibi et Romanis occupavissem.

Joseph. belli, lib. 1. cap. 5. et antiquit. lib. 14. cap. 6. Joseph. belli, lib. 1. cap. 5. et antiquit. lib. 14. cap. 6. 1 Joseph. belli, lib. 1. cap. 5. et antiquit. lib. 14. cap. 6. Plutarch. in Pompeio.

Inde exercitus haud immerito, quasi in Mithridatis corpore hostium myriade extincta, ovans ad sacrificia et convivia se convertit: lætatusque Pompeius est, quod factis suis et expeditionibus, quam haud ita expectaverat facilem, coronidem imposuisset". Tantum enim in hujus unius anima posuit, ut cum omnia, quæ ille tenuerat, victoria possideret, tamen non ante, quam illum vita expulit, bellum confectum judicarit°; de quo ita illum jactitantem, in libro secundo inducit Lucanus:

Idem per Scythici profugum divortia Ponti
Indomitum regem, Romanaque fata morantem,
Ad mortem, Sylla felicior, ire coegi.

Pompeius prima castra apud Jerichuntem habens, ubi palmeta sunt præstantissima, et opobalsamum provenit inter unguenta præcipuum, mane sequenti movit inde versus Hierosolyma. Tum vero Aristobulus anteactorum pœnitens obviam ei venit; pecuniamque pollicitus, quodque semetipsum ei cum civitate permitteret, rogabat ut omisso bello quicquid vellet pacate ageret. Pompeius, data petenti venia, misit Gabinium cum militibus in urbem ad accipiendum pecuniam: qui tamen re infecta rediit, exclusus et vacuis manibus, militibus Aristobuli pactum irritum facientibus. Ea re commotus Pompeius, Aristobulo custodiæ tradito, ad urbem properavit; cætera quidem probe munitam, tantum e septentrionali latere injuriis expositam".

accesserunt.

Civibus intus inter se dissidentibus, qui cum Hyrcano sentiebant, urbem Pompeio dedendam censuerunt: ad quos et alii plurimi, Romanorum constantiam metuentes, Aristobuli vero factio excludi eum jubebat et bellum parari; eo quod regem haberet in vinculis. Hi prævenientes alteros, templum occuparunt, et præciso ponte qui in urbem ferebat, ad bellum se expedierunt. At illi intromisso exercitu urbem et domum regiam tradiderunt: quarum custodiam Pompeius legato suo Pisoni com

Plutarch. in Pompeio.
P Joseph, lib. 14. cap. 7.

• Cicero, pro Murena.

« הקודםהמשך »