תמונות בעמוד
PDF
ePub

In literis vero suis non regem eum regum (ut alii omnes, etiam Romani, ipseque in triumpho suo postea Pompeius) sed regem simpliciter appellavit: quod indignePhraates tulit, ut qui regno etiam suo spoliaretur. Pompeius vero, non expectato responso, confestim Afranium cum exercitu in Gordyenem misit: qui Parthos eam incursantes expulit, et usque ad Arbelitin insectatus est, regionemque Tigrani restituits.

Ex Armenia in Syriam a Pompeio missum esse Gabinium, apud Josephum legimus. Quod nos de minore Armenia accipimus, in quam, confecto bello Albano, secessisse Pompeium ex Plutarcho audivimus: licet de majore Josephus intellexerit, eaque homonymia deceptus, eo tempore quo cum Tigrane bellum Pompeius gerebat in Syriam missum Gabinium fuisse scripserit; nisi forte, ut Appianus, ita etiam ille, Tigranis deditionem expeditione Albana posteriorem fecerit: qua priorem fuisse nos, cum Livio, Velleio, Floro, Plutarcho, Eutropio, et Orosio, statuimus.

Scaurus, ubi Damascum venit, recens a Metello et Lollio captam reperit. His inde submotis, cognitoque in Judæa quid ageretur, illuc velut ad quæstum cucurrit. Regionem ingresso legati facti sunt obviam, tam ab Hyrcano templum Hierosolymitanum obsidente quam a fratre ejus Aristobulo ibidem tum obsesso; utrique petentes societatem et auxilium. Et cum Aristobulus polliceretur quadringenta talenta, nec pauciora Hyrcanus; Scaurus Aristobuli promissa prætulit. Accepta igitur pecunia, ad Hyrcanum et Aretam regem (Nabathæorum suorum copiis, licet non valde ad id bellum gerendum animatis, ipsum adjuvantem) legatos misit; Romanorum eis et Pompeii nomen intentans, nisi ab obsidione desisterent. Itaque et Aretas ex Judæa in Philadelphiam recessit metu perculsus, et Scaurus Damascum rediit. Aristobulus vero, omnibus quas habebat copiis collectis, Aretam et Hyrcanum est persecutus: et congressus cum eis apud locum

Dio, lib. 37. cum Plutarcho, in Pompeio.

Lib. 1. belli, cap. 5. et antiquit. lib. 14. cap. 4.

quem Papyronem nominant, prælio vicit; cæsis circiter septem millibus hostium, inter quos etiam Cæphalio Antipatri frater fuit".

Reversus ex Armenia Pompeius, adeuntibus se regibus (barbaris, quos numero duodecim convenisse Plutarchus retulit) et dynastis jus dixit, ac responsa dedit: aliisque regna confirmavit, aliis principatus auxit, aliorum eminentiam imminuit ac depressit. Ad quod tempus illa a Valerio Maximo celebrata historia referenda esse videtur.

Ariobarzanes filio suo Cappadociæ regno cessit, in conspectu Cn. Pompeii. Cujus cum ipse tribunal conscendisset, invitatusque ab eo in curuli sella sedisset, postquam filium cum scriba humiliorem fortuna sua locuin obtinentem conspexit, non sustinuit infra se collocatum intueri sed protinus e sella descendit, et diadema in caput ejus transtulit, hortarique cœpit, ut eo transiret unde ipse surrexerat. Exciderunt lachrymæ juveni, cohorruit corpus, dilapsum diadema est, nec quo jussus erat progredi potuit; quodque pene fidem veritatis excedit, lætus erat qui regnum deponebat, tristis cui dabatur: nec ullum finem tam egregium certamen habuisset, nisi patriæ voluntati authoritas Pompeii adfuisset. Filium enim et regem appellavit, et diadema sumere jussit, et in curuli sella considere coegit".

Pompeius deinde Cole-Syriam et Phoeniciam, nuper regibus liberatas et ab Arabibus ac Tigrane vexatas, constituit. Licet enim Antiochus eas ausus est repetere, non tamen obtinuit: sed in unam redactæ conjunctæque provinciam leges acceperunt, et more populi Romani administratæ sunt".

Antiochum hunc Pium fuisse, Cyziceni Antiochi filium, Justinus, Appianus in Mithridaticis", et Porphyrius referunt. Sed rectius idem Appianus in Syriacis, Antio

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

chum Asiaticum, Antiochi Pii et Selenæ filium, hune fuisse affirmat: qui ante quadriennium, Luculli vel beneficio vel permissu, regnum Syriæ a Tigrane derelictum adeptus, in Pompeii ảo xoλía, ut ille loquitur, dum is aliis distineretur negotiis, per unum jam annum (postquam Tigranes jure quod in Syriam habebat populo Romano cesserat) illud retinuit. Et licet ipse præsens paternum regnum posceret: eo tamen illum, nunquam de populo Romano male meritum, Pompeius privavit. Facile enim fuit tanto exercitu regem inermem opprimere: quamvis alia prætexebatur causa; iniquum videlicet esse, postquam veteres reges semel Tigranis armis pulsi fuere Syria, nunc eam Seleucidis victis cedere, potius quam Romanis victoribus. Negabatque Pompeius se Antiocho daturum, quod tueri nesciret: ne rursus Syriam Judæorum et Arabum latrociniis infestam redderet.

C. Julius Cæsar ædilis, conciliato populi favore, tentavit per partem tribunorum ut sibi Ægyptus provincia plebiscito daretur: nactus extraordinarii imperii occasionem, quod Alexandrini regem suum, socium atque amicum a senatu appellatum, expulerant, resque vulgo improbabatur. Neque obtinuit; adversante optimatium factiones.

In Ægyptum vero Pompeius a rege Alexandro II. expulso contra seditiosos est vocatus; et donatus muneribus ac pecuniis, et vestimentis in usum totius exercitus. Ægyptum tamen ille non abiit: sive cavens inimicorum invidiam, religionemque oraculi (Sibyllini; de quo infra ad anni mundi 3948. initium) sive ob alias rationesh.

Pompeius tum Damascum venerat, et Cœle-Syriam obibat: quum venerunt ad eum legati ex universa Syria et Ægypto atque Judæa: eodem, ut videtur, tempore, quo duodecim reges ad eum convenisse ex Plutarcho diximus. De quibus, ex Strabonis historiarum libris, locus iste profertur a Josepho: "Venit' et ex Ægypto legatio,

e Pag. 133.

Justin. lib. 40. cap. 2. Appian. pag. 133.
Sueton. in Julio, cap. 11.

i Antiquitat. lib. 14. cap. 5.

h Appian. Mithridat. pag. 251.

et corona aureorum quater mille. Et ex Judæa, sive Vitis sive Hortus: quod opus TepTwλn, id est, Delectamentum vocabatur. Hoc donum vidimus etiam nos Romæ in Jovis Capitolini templo dedicatum, cum inscriptione Alexandri Judæorum regis: æstimabaturque quingentis talentis." Quod donarium, ab Alexandro Jannæo in templo Hierosolymitano repositum et a filio ejus Aristobulo ad Pompeium inde transmissum, ex Pompeii triumphorum actis Plinius fuisse refert, "Montem* aureum quadratum, cum cervis et leonibus et pomis omnis generis, circumdata vite aurea."

3940. Paulo post iterum ex Judæa ad Pompeium vene. runt legati: Antipater pro Hyrcano, et Nicodemus pro Aristobulo. Legatus Aristobuli de accepta pecunia Gabinium primum accusavit qui trecenta, deinde Scaurum qui quadringenta talenta receperat: hos quoque inimicos ei faciens. Utrumque litigantium, et Hyrcanum et Aristobulum, Pompeius ad se venire jussit'.

Afranius per Mesopotamiam in Syriam, præter pactum a Pompeio cum Phraate initum, proficiscens, in itinere aberravit; multumque, ob hyemem et penuriam victus, incommodi passus est: periissetque cum suis, nisi eos Carrenses, qui Macedonum coloni esse feruntur et circum ea loca incolunt, excepissent deduxissentqueTM.

Pompeius, Aspidi in Ponto hyberna agens, adversantes sibi etiamnum regionis partes recipiebat: quantum ex fragmentis libri trigesimi septimi Dionis colligere possumus: quæ in consulatu Cæsaris et Figuli transposita esse, collatis inter se partibus, lector facile animadvertet. Ex omnibus vero Mithridatis pellicibus, quæ attractæ ad eum fuere, nullam Pompeius attigit; sed omnes ad parentes et propinquos remisit. Nam ducum fere et dynastarum filiæ conjugesque fuerant".

Inter alia, castellum Symphorium, tradente Stratonice, Pompeium tunc accepisse Dio indicat. Stratonice hæc, cantoris cujusdam (uti fama est) filia, una e regiis sive

Plin. lib. 37. cap. 2.
Dio, lib. 37.

Joseph. lib. 14. cap. 5. " Plutarch. in Pompeio.

concubinis sive uxoribus fuit: desertamque se succensens, dum adhuc Pontum circumiret Mithridates, emisso ad commeatum parandum præsidio, Romanos recepit; hoc unum pacta, ut si forte Pompeius Xipharem filium in potestatem redigeret, matri eum servaret incolumem. Subterraneorum quoque thesaurorum conscia (quos multa ærea vasa ferreis circulis vincta celabant) eos Pompeio obtulit. Ex quibus ille, quæ ornatum templis, et triumpho existimabat præbitura splendorem, sola accepit; reliquis Stratonicem oblectare se jussito.

His cognitis, Mithridates filium Xipharem interfecit ad fretum, inspectante matre ex adverso litore, et cadaver insepultum projecit: pietatem negligens, modo matri doleret quæ peccaverat.

Arcem quoque recepit Pompeius illam inexpugnabilem, quæ Kaun sive Nova dicta est: in qua pretiosissima quæque Mithridates deposuerat, quæ a Pompeio postea dicata sunt Capitolio. In ea quoque arcana Mithridatis monumenta Pompeius nactus est: nec ea invitus legit, quod præter alia secreta clare etiam illius censum patefacerent. Inter arcana fuerunt et Mithridatis commentationes medicæ quas transferre Latino sermone Pompeius libertum suum Lenæum, grammaticæ artis doctissimum, jus

sits.

Phraates legatos ad Pompeium misit: per quos de acceptis injuriis questus, Tigranem juniorem in vinculis ab eo detentum, ut generum suum, mitti sibi postulavit: utque imperiorum Euphrates terminus esset, eumque Pompeius ne transiret, edixit. Cui responsum ille dedit, Tigranem in patris potius quam soceri jure esse; termino autem se usurum justo.

Phraates verno tempore, quo Lucius Cæsar et C. Figulus consulatum gesserunt, contra Tigranem expeditionem fecit: ubi prælio victus, postea hosti prævaluit".

Pompeius ineunte vere, copiis ex hybernis revocatis, in

• Plutarch. Appian. Dio.

4 Strabo, lib. 12. pag. 556, 557.

Plin. lib. 25. cap. 2.

"Dio, lib. 37.

P Appian. pag. 245.

r Plutarch. in Pompeio.
Plutarch. cum Dione.

« הקודםהמשך »