תמונות בעמוד
PDF
ePub

jactari. His occupatum motibus et imaginibus assistentes amici excitaverunt, Pompeium nuntiantes adesse. Cum igitur pro vallo necessario pugnandum esset; eductis copiis instruxerunt duces aciem'.

Hos parare se ubi Pompeius vidit, dubitavit per tenebras discrimen prælii subire: tantum circumferendos, ne fugerent, arbitratus est; ac sub lucem exercitu suo, qui firmior erat, aggrediendos. At majores natu ordinum ductores precando et adhortando concitaverunt eumTM.

Primum igitur ex composito omnes tibicines simul classicum cecinerunt, post et milites et cætera turba clamorem bellicum sustulerunt: tum alii hastis scuta, alii saxis ærea vasa pereusserunt. Montes cireum cavi acceptum sonitum quam maxime terribilem reddiderunt: quem ut repente barbari nocturnum in desertis locis accepere, vehementer animo dejecti sunt, se divinitus immissum in malum incidisse rati. Interim Romani undique de sublimi lapidibus, sagittis telisque jaculabantur: et ob tantam multitudinem nullum sine vulnere telum cadebat. Cumque jacula omnia consumpsissent, in barbaros decurrerunt: qui mutuo sese trudentes conculcantesque peribant, quum neque seipsos tutari neque hostem aggredi possent; quod major pars equites ac sagittarii essent, quibus neque in tenebris prospectus, neque in tantis angustiis conatus ullus procedebat".

Ubi luna effulsit, barbari utique se in luce hostem depellere posse putantes gaudebant: poteratque ipsis commodo esse, nisi eam a tergo Romani habuissent. Luna enim in occasu declivi, umbræ longe corpora præcurrentes incumbebant hostibus: qui longitudinem umbrarum proximitatem hostium rati, cuncta in irritum tela fuderunt; frustra inanem umbram, ac si jam cominus starent, impetentes. Quos Romani veluti inermes postea aggressi, sine labore vicerunto.

Nocturnum hoc fuisse prælium, Livius", Florus", Plutar

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

chus, Dio', Eutropius', et Orosius, consentiunt. Solus Appianus, interdiu hunc in modum gestum illud fuisse narrat. Uterque exercitus primo mane armatus est: et progressi utrinque stationarii velitabantur per declivia. Nonnulli etiam equites regii sine equis injussi opem ferebant suis militibus: in quos quum complures Romanorum equites irruerent, regii uno agmine castra cursu petebant, ut conscensis equis cum Romanis æquo marte confligerent. Eos ita cum clamore cursuque ruentes conspicati e superiore loco qui adhuc armabantur Pontici, rem non intelligentes, ratique hos captis diversa parte castris fugere; et ipsi projectis armis fugiebant: et quum non pateret exitus, impingebant in se invicem, glomerabanturque donec per rupes desilirent. Reliquum facile fait Pompeio conficere, cædenti prehendentique inermes et impeditos rupibus. Casa sunt ad decem millia, et castra capta cum omni apparatu3.

Longe plus quam decem millia interiisse, Plutarchus refert. Plurimos fuisse interemptos, et haud pauciores vivos in potestatem hostium venisse, Dio. Quadraginta millia occisa, Eutropius: totidem cæsa vel capta fuisse, scribit Orosius. Pompeium vero, viginti vel triginta tantum de exercitu suo perdidisse, et duos centuriones, Eutropius: Romanos vulneratos mille, vix autem quadraginta interfectos, ait Orosius.

Ipse Mithridates initio octingentorum equitum cuneo per Romanos erupit. Mox cæteris dilapsis, solus relictus cum tribus est. In quibus Hypsicratia fuit (pellex Plutarcho; uxor vero Valerio Maximo et Eutropio dicta) quam, quia virilis semper audaciæ fuerat, Hypsicratem rex appellavit. Tunc vero veste amicta virili Persica et equo vecta, nec corpore ex fugæ prolixitate fatiscere visa est, nec curando regis corpore et equo est fatigata. Filia

In Pompeio.

Lib. 6.

* Appian. in Mithridatic. pag. 239, 240.

* Lib. 36.
"Lib. 6. cap. 4.

Plutarch. Valer. Maxim. lib. 4. cap. 6. Eutrop. lib. 6.

quoque Dripetine Laodice regina nata, duplici ordine dentium deformis admodum, comes fugæ patris fuit".

Sic igitur rex inter tumultus belli fuga lapsus, adjutus etiam beneficio sublustris noctis, evasit: per devia equum manu trahens, atque ad omnes nocturnos strepitus trepidans; donec in quosdam equites mercenarios incidit, et peditum circiter tria millia: a quibus statim deductus est in castellum Sinoregem, ubi multum pecuniæ coacervaverate. Quod castellum Inora Plutarchus, Sinoria vel Synoria Strabo appellat; in confinio minoris et majoris Ar meniæ posituma.

Inde munera et annuum stipendium fugæ comitibus dedit; et sex ferme talentorum millia secum tulite. Vestes. pretiosas, inde sumptas, confluentibus ad ipsum ex fuga distribuit. Præterea lethale virus cuique amicorum ferendum secum dedit, nequis in manus hostium veniret invitus. Inde in Armeniam ad Tigranem contendit'.

Tigranes a Mithridate per legatos compellatus, non modo eum non suscepit, sed etiam legatos comprehensos in vincula conjecit: eum Tigrani filio suo contra se seditionis causam fuisse prætendens. Centum quoque talenta in caput ejus Tigranem pronuntiasse, Plutarchus refert. Ita spe sua frustratus Mithridates, præteritis Euphratis fontibus, fugam in Colchidem intendith; quam ille prius ditioni suæ subjecerat'.

Quum nusquam igitur cursum ille suum intermitteret, die quarta Euphratem transiit. Per triduum deinde dispositis et armatis vel præsentibus vel accedentibus copiis, invasit Chotenem, præfecturam Armeniæ: ubi Chotenos Iberosque missilibus ac glandibus iter impedire conatos propulit, et ad Absarum fluvium pervenit.

Pompeius, qui Mithridatem insequerentur, emisit: sed ille Phasin fluvium jam transgressus effugerat. Itaque

[blocks in formation]

urbem eo loco, quo vicerat, Pompeius condidit'; inter duo flumina quæ ab uno monte diversis specubus exoriuntur, hoc est, Euphratem et Araxem, in minore Armenia positam; et ex re Nicopolim appellatam. Eam senibus lassis et ægris, vulneratisque aut emeritis militibus suis volentibus ille tribuit: ad quos multis vicinorum accedentibus, Cappadocum moribus Nicopolita postea vixerem.

Tigranes pater in filium Tigranem, solum ad Artaxatorum obsidionem relictum, profectus, prælio eum vicit. Ille in fuga primum ad Mithridatem avum se contulit: quem victum esse cum intelligeret, atque ipsum auxilio aliorum magis indigere, quam alii posse opitulari; ad Romanos se adjunxit". Ad hos enim, quamvis nepos Mithridatis ex filia, supplex ille confugit: Pompeioque ad Araxem fluvium occurrit. Eo duce usus Pompeius in Armeniam adversus patrem ejus exercitum duxit, tanquam Mithridatis socium; Artaxata petens, Tigranis regiam'.

Tigranes pater re cognita territus, cum mitem animo ac placidum Pompeium accepisset esse, statim præconem ad eum misit; traditis etiam Mithridatis legatis, quos in vincula conjecerat. Quum filius impedimento esset, ne quicquam tolerabile posset impetrare, nihiloque minus Pompeius, transmisso Araxe fluvio, Artaxatis appropinquaret; ibi demum Tigranes urbem ei dedit, et præsidium in ea accepit: ipseque cum amicis et necessariis, ne caduceatore quidem præmisso, ad eum profectus est; permissurus ejus arbitrio omne suum jus, et accusaturus filium apud ipsum judicems.

Ita vero se, quo et reverentia Pompeio et misericordia dignus videretur, comparaverat; ut, quantum ejus fieri poterat, maxime inter pristinam dignitatem ac præsentem humilitatem medium servaret statum. Togam namque semialbam et candyn totum purpureum exuerat; tiaram

Dio, lib. 36.

m Dio, lib. 36. cum Strabone, lib. 12. pag. 555. Appiano, pag. 243. et 251. Orosio, lib. 6. cap. 4.

" Dio, lib. 36.

P Plutarch. in Pompeio.

r Appian. pag. 242.

• Appian. pag. 243.

4 Dio. lib. 36.

Plutarch. Appian. Dio.

autem cum fascia gerebat. Cui quum Pompeius tribunos et præfectos equitum obviam misisset honoris gratia; regis comites parum securos se rati, quia caduceatorem non præmiserat, retro fugerunt3.

Ubi ad castra Pompeii sexto decimo ab Artaxatis milliario Tigranes venit, præsto ei fuerunt duo Pompeii lictores, qui jusserunt ut equo descenderet, quo vectus patrio more ipsum etiam vallum intraturus fuerat. Neminem enim mortalium in castris Romanis unquam visum qui equo insideret. Obtemperavit Tigranes, gladiumque discinxit tradiditque eis. Pedibus ingressum, projectoque diademate in terram prolapsum, adorantemque se more barbarico intuitus Pompeius, misericordia commotus exiluit, et apprehensa dextera eum erexit, atque insigne regium quod ille de suo capite abjecerat reposuit: et sedere jussit ad latus suum, ex altero filium collocans: qui neque assurrexit patri, neque alia ulla comitate erga eum

usus esta.

Tigranes se regnumque suum Pompeii ditioni permisit: præfatus, neminem alium neque Romanum neque ullius gentis virum futurum fuisse, cujus se societati commissurus foret, quam Cn. Pompeium: proinde omnem sibi vel adversam vel secundam, cujus auctor ille esset, fortunam tolerabilem futuram; non esse turpe dicens ab eo vinci quem vincere esset nefas, neque ei inhoneste aliquem summitti quem fortuna super omnes extulisset. A Pompeio deinde ille, simul cum filio, ad cœnam invitatus est: verum filius vocatus non adfuit; qua re inprimis sibi Pompeium infensum reddidit.

Postridie eorum controversiis auditis, patri avitum Armeniæ regnum Pompeius restituit (magna etiam et præcipua parte Mesopotamiæ addita; ut habet Strabo, libro decimo sexto); ademptis illi quas præterea bello acqui

Dio. lib. 36.

Eutrop. Plutarch. et Dio.

y Appian. pag. 243.

Cicero, pro P. Sextio. Eutrop. lib. 6. Dio, Appian. et Plutarch. tum in Pompeio, tum in Luculli et Cimonis collatione.

[blocks in formation]
« הקודםהמשך »