תמונות בעמוד
PDF
ePub

LIZABETHA, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, & Hiberniæ
Regina, Fidei Defensor, &c. Omnibus ad quos præsentes
Literæ pervenerint, Salutem. Cum memores Officii nostri
erga Deum Omnipotentem, (cujus providentia principes

regnant) legibus quibusdam celeberrimis consensu trium Regni nostri Statuum, sancitis, anno Regni nostri primo, Regium nostrum assensum libenter præbuerimus : inter quas una lex lata est, ut Præces publicæ, una, & eadem certa, & præscripta precandi forma, lingua vulgari, & vernacula, passim in Ecclesia Anglicana haberentur, quo Subditi nostri quid orarent, facilius intelligerent: & absurdum illum, diuq; in Ecclesia inveteratum errorem, tandem devitarent. Fieri enim non potest, üt precationes, supplicationes, aut gratiarum actiones non intellectæ, mentis ardorem aliquando excitent & accendant, cum spiritu & veritate. Deus qui Spiritus est, non oris tantum strepitu adorari vult; Cui rei etiam addi potest, quod hac cæca ignoratione, superstitiose preces, aut res alienee, non satis idoneæ quæ Deo profunderentur, cordium humanorum scrutatori, sæpenumero ore prophano offerebantur. Notum vobis esse volumus, quod, quoniam intelligimus Collegia utriusque Academiæ, Cantabrigiensis & Oxoniensis: Collegium item novum prope Wintoniam & Etonense, bonis literis dicata, supplicibus votis petere, ut quo sacrarum literarum monumenta Latina, ad uberiorem Theologiæ fructum eis reddantur magis familiaria, eis liceat eadem forma precum Latine uti. Omnibus Reipublicæ nostræ membris quantum in nobis est consulere, & cum eorum necessitati, qui Latina non intelligunt, tum eorum voluntati qui utraquem linguam percipiunt, consulere cupientes, constituimus per præsentes, licitum esse, & permissum nostra Authoritate & privilegio Regali, tam Decano & Sodalitio Ecclesiæ Christi in Academia nostra Oxoniæ, quam Præsidibus, Custodibus, Rectoribus, Magistris & Sodalitatibus omnium & singulorum Collegiorum Cantabrigiæ, Oxoniæ, Wintoniæ, Etonæ, hoc modo precandi Latine, uti publice in Ecclesiis, & Sacellis suis quem nos per nostrum Typographum edi curavimus in hoc præsenti volumine, convenientem cum Anglicano nostro publicarum precum libro, jam per universum nostrum Regnum recepto & usitato. Cui item peculiaria quædam in Christianorum funebribus & exequiis decantanda adjungi præcipimus, Statuto illo prædicto Ritu Publicarum

[graphic]

3

precum (cujus supra mentionem fecimus) anno primo Regni nostri promulgato in contrarium non obstante.

Proviso semper, quod in ejusmodi Collegiis, quibus Laicorum parochiæ annexæ erunt, ac in reliquis etiam, ad quorum Templa Laici eorundem Collegiorum famuli & Ministri, sive alii quicunq; Latinæ linguæ imperiti, necessario adire debent, his horæ aliquot opportunæ & loca in dictis Ecclesiis aut Sacellis, assignentur, in quibus, Festis saltem diebus, preces matutinæ & vespertinæ legantur & recitentur : Et Sacramentorum administrationes suis temporibus Anglice, ad Laicorum ædificationem celebrare possint. Eadem etiam formula Latina precandi privatim uti, hortamur omnes reliquos Ecclesiæ nostræ Anglicanæ Ministros, cujuscunq; gradus fuerint, iis diebus, quibus aut non solent, aut non tenentur Parochianis suis ad ædem sacram pro more accedentibus, publice preces vernacula lingua, secundum formam dicti Statuti recitare. In præmissorum autem fidem & testimonium, has literas nostras fieri fecimus patentes.

Dat. apud Palatium nostrum de Westmonasterio, Sexto

die Aprilis. Anno regni nostri secundo, 1560.

[merged small][ocr errors]

AD cujusque termini finem Commendatio fiat Fundatoris, aliorumque Clarorum virorum, quorum beneficientia Collegium locupletatur.

Ejus hæc sit forma.
Primum recitetur clara voce Oratio Dominica.
Pater noster qui es in Cælis, &c.

Exaltabo te Deus, Psalm 144.
Deinde recitentur

Lauda anima mea Do. Psalm 145. tres Psalmi.

Laudate Dominum quoniam bonus, Psalm 146.

Post hæc legatur Cap. 44. Ecclesiastici. His finitis, sequatur Concio : in qua Concionator Fundatoris amplissimam munificentiam prædicet : quantus sit literarum usus ostendat : quantis laudibus afficiendi sunt qui literarum studia beneficientia sua excitent: quantum sit ornamentum Regno doctos viros habere, qui de rebus controversis vere judicare possunt, quanta sit Scripturarum laus, & quantum illæ omni humani Authoritati antecedant, quanta sit ejus Doctrinæ in vulgus utilitas, & quam late pateat: quam egregium & regium sit (cui Deus universæ plebis suæ curam commisit) de multitudine Ministrorum verbi laborare, atque hi ut honesti atque eruditi sint, curare : atque alia ejus generis, quæ pii & docti viri cum laude illustrare possint.

Hac concione perorata decantetur.
Benedictus Dominus Israel.
Ad extremum hæc adhibeantur.

Minister.
In memoriam æternam erit justus.

Responsio.
Ab auditu malo non timebit.

Minister.
Justorum animæ in manu Dei sunt.

Responsio.
Nec attingit illos cruciatus.

Oremus. DOMINE DEUS, Resurrectio & Vita Credentium, qui semper es laudandus, tam in viventibus quam in defunctis, agimus tibi gratias, pro Fundatore nostro N. cæterisque Benefactoribus nostris, beneficiis hic ad pietatem & studia literarum alimur: rogantes ut nos, his donis ad tuam gloriam recte utentes, una cum illis, ad resurrectionis gloriam immortalem perducamur: per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

quorum

Celebratio Cænæ Domini in Funebribus, si Amici &

vicini defuncti communicare velint.

Collecta. MISERICORS DEUS, pater Domini nostri Jesu Christi, qui es Resurrectio & vita, in quo qui credidit etiamsi mortuus fuerit, vivet ; &, in quo qui crediderit & vivit non morietur in æternum : quique nos docuisti per sanctum Apostolum tuum Paulum, non debere mærere pro dormientibus in Christo, sicut ii qui spem non habent resurrectionis, humiliter petimus, ut nos a morte peccati resuscites ad vitam justitiæ, ut cum ex hac vita emigramus, dormiamus cum Christo, quemadmodum speramus hunc fratrem nostrum, & in generali resurrectione, extremo die, nos una cum hoc fratre nostro resuscitati &, receptis corporibus, regnemus una tecum in vita æterna; per Dominum nostrum Jesum Christum. Amen.

Epistola. I. Thess. 4. NOLQ vos ignorare fratres de his qui obdormierunt, ne doleatis quemadmodum & cæteri non habentes spem. Nam si credimus quod Jesus mortuus est & resurrexit, sic & Deus eos qui obdormierunt, per Jesum, adducet cum illo. Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quod nos qui vivimus, & reliqui erimus in adventum Domini, nequaquam præveniemus eos qui dormiunt. Quoniam ipse Dominus cum hortatu & voce Archangeli, ac tuba Dei descendet de cælo : & mortui in Christo resurgent primum : deinde nos qui vivemus, qui reliqui erimus, simul cum illis rapiemur in nubibus in occursum Domini in

aere, & sic semper cum Domino erimus. Proinde consolemini vos mutuo sermonibus liis.

Evangelium. Joan. 6. DIXIT Jesus Discipulis suis, & Turbis Judæorum. Omne quod dat mibi pater ad me veniet : & eum qui venit ad me, non ejicio foras. Quia descendi de Cælo, ut taciam non quod ego volo, sed quod vult is qui misit me. Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris, ne quid perdam ex omnibus quæ dedit mihi, sed resuscitem illa in novissimo die. Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, ut omnis qui videt filium & credit in eum, habeat vitam æternam, & ego suscitabo eum novissimo die.

Vel hoc Evangelium. Joan. 5. DIXIT Jesus discipulis suis & Turbis Judæorum: Amen, Amen dico vobis, qui sermonem meum audit, & credit ei qui misit me, habet vitam æternam, & in condemnationem non veniet, sed transivit a morte in vitam. Amen, Amen dico vobis, quòd veniet hora & nunc est, quando mortui audient vocem filii Dei: & qui audierint, vivent. Sicut enim pater habet vitam in semetipso, sic dedit & filio habere vitam in semetipso : & potestatem dedit ei judicandi quoque, quią Filius hominis. Nolite mirari hoc: quia veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, & prodibunt, qui bona fecerunt in resurrectionem vitæ : qui vero mala egerunt, in resurrectioneni condemnationis.

« הקודםהמשך »