תמונות בעמוד
PDF
ePub

octo denariorum quoquo modo accipiet, cujus dimidium Judici, & dimidium ejusdem Curiæ Registrario cedet.

133. Procuratorum vox importunior in Curiis, cohibita. Quoniam experientia compertum est, Procuratorum vociferationes, & clamores in Curiis Archiepiscopi non modò Judicibus & Advocatis molestiam & offensionem parere ; sed & aştantibus causam contemptus & calumniæ adversus Curiam ipsam præbere; quo melius dignitati Judicis consulatur, causæque facilius & commodiùs tractentur, & expediantur : mandamus, & præcipimus, ut Procuratores in Cariis prædictis præcipuè in id intendant, ut juxta consilium Advocatorum acta per Registrarium bonâ fide conscribantur, ut ab omni strepitu, & verborum contentione abstineant, & mindestè se gerant, ac loquentibus Judicibus aut Advocatis, vel eorum aliquo, protinus conticescant, sub pena silentii imponendi per duos terminos inde sequentes. Etsi eorum aliquis pluries deliquerit, neque debitâ interpositâ admonitione se emendaverit, à prædicti muneris exercitio in perpetuum arceatur.

De Registrariis. 134. Registrariorum excessus coerciti. SIQUIS Registrarius vel ipsius assignatus, aut Deputatus qualiscunque certificatoria receperit sine consensu Judicis, quem pro tribunali sedere contigerit ; vel sponte omiserit præconizari facere quemlibet citatum aut assignatum ad comparendum die aliquo juredico ; aut testes in diem à Judice præstitutum examinandos indebitè distųlerit; aut judiciali & legitimæ monitioni Judicis non paruerit; aut si neglexerit citationes & decreta ante proximum diem juridicum exequenda, & per nuncios speciales emittenda transcribere ; aut non curaverit testamenta omnia infra tempus idoneum in Registrum conscribi ; vel siquid falsum & ex se commentum, ac non per Judicem pronunciatum, tanquàm Judicis decretum in acta retulerit; aut in transmissione processuum ad Judicem ad quem aliquid falsi inseruerit, aut quicquam sive dolo malo, sive latâ negligentia omiserit; aut munera in favorem alterutrius partis in causis instantiæ, vel promotis ex officio acceperit ; aut alterutri partium litigantium à consiliis directè, vel indirectè fuerit ; aut in executione Officii sui aliud malitiosè aut subdolè fecerit, unde Judex Ecclesiasticus aut ejus jurisdictio possit infamari: volumus & ordinamus eundem Registrarium aut ejus Assignatum & Deputatum in præmissis, aut eorum aliquo delinquentem à suo munere ac Officio per unum, duo, tres, aut plures menses (pro delicti ratione) per Episcopum Diæcesanum suspendi; publicumque aliquem Notorium per Episcopum deputari, qui (durante ejusmodi poenâ) omnia dicti Registrarii Officium contingentia exequatur.

135. Feodorum, quæ juris Ecclesiastici administris debentur,

census debet esse statarius. Nullus Episcopus, Suffraganeus, Cancellarius, Commissarius, Archidiaconus, Officialis, aut alius Ecclesiasticam jurisdictionem quamcunque exercens, nec ullus cujuslibet Curiæ Ecclesiasticæ Registrarius, vel administer quicunque dictis Officiariis vel Curiis subserviens, pro qualibet causâ in illorum Curiis promotâ alia aut majora feoda sive salaria deinceps recipiet, quàm ea quæ, anno 1597. Reverendissimo patri D. Joanni nuper Cantuariensi Archiepiscopo certificata, & ab eodem rata sunt, & approbata. Quòd siquis Judex aut Registrarius, vel eorum Minister aliquis contrà fecerit, pro singulis ejusmodi delictis per sex menses Officii sui exercitio privabitur. Proviso semper, quòd si dubium aliquod de talium feodorum, aut eorum cujuslibet certa summa oriri contigerit, tùm ea feoda pro legitimis judicabuntur, quæ per Archiepiscopum Cantuariensem pro tempore existentem sub manus suæ subscriptione erunt approbata, nisi Statuta hujus regni hactenus edita in particulari aliquo casu alia expressè præstituerint. Proviso etiam, quòd nihil salarii aut pecuniæ recipietur, vel per Archiepiscopum, vel per Episcopum, aut Suffraganeum ullum directè aut indirectè pro quolibet in sacros Ordines suscipiendo : nec quod aliqua persona vel persone eisdem Archiepiscopo, Episcopo, vel Suffragano subservientes, pro membrana, scriptione, cera, sigillatione, vel alia quavis causa hoc negotium contingente, supra decem solidos percipient, sub pænis hac in parte lege constitutis.

[ocr errors]

136. Statarius Feodorum census in tabulas relatus publicè in

Consistoriis & Archivis proponendus. Statuimus porrò & ordinamus, ut cujusque Judicis Ecclesiastici Registrarius tabulas binas, in quibus certæ singulorum feodorum summæ separatim exprimentur, publicè figi curet & proponi; unam in Consistorio, vel loco consueto, ubi dicta Curia teneri solet ; alteram in suo Archivo ; utramque in loco ita congruo, ut quilibet (cujus intererit) ejusdem inspiciendæ, & legendæ, vel etiam transcribendæ liberam habeat facultatem ; quod ante Festum Nativitatis proximè futurum perfici volumus. Quod siquis Registrarius dictas tabulas juxta tenorem præmissorum publicè figendas non curaverit, ab executione Officii sui eousque suspendetur, quoad premissa (modo & forma specificatis) perfecerit; easque tabulas semel fixas siquando vel auferet, vel (in fraudem hujus Constitutionis) ex loco, in quo primum positæ erant, removeri, vel quovis pacto occultari patietur : tunc pro singulis ejusmodi delictis ab exercitio muneris sui per semestre spatium suspendetur.

137. Feoda pro ordinum literis, aliisque licentiis Episcopo

exhibendis, tantùm dimidia (præterquam in prima Episcopi visitatione) persolvenda.

Cum non minima sit Visitationis causa & effectus, ut, Episcopus, Archidiaconus, aut alius Visitans de statu, sufficientia, & facultatibus Cleri, & aliorum visitandorum perfectiorem aliquem notitiam consequantur; æquum duximus, ut quilibet Rector, Vicarius, Curatus, Ludimagister, & alius quicunque licentiatus literas Ordinum, Institutionis, & Inductionis, itemque Dispensationes, Licentias, & Facultates suas quascunque in Visitatione prima illius Episcopi, vel in proxima post ejus admissionem exhibeat, per dictum Visitantem approbandas, (aut si justa fuerit causa) rejiciendas; & si approbatæ fuerint, per Registrarium (uti moris est) consignandas ; quodque feoda in Visitationibus (intuitu præmissorum) consueta solvi, semel duntaxat tempore alicujus Episcopi integra persolvantur; in reliquis verò ejusdem Visitationibus, quamdiu in ea sede permanserit, dictorum feodorum dimidium tantùm exigatur.

JOB, Chap. XIII., v. I.

“Lo, mine eye hath seen all this, mine ear hath heard and understood it."

[ocr errors]

SIVE

CANONES ECCLESIASTICI,

PER EPISCOPUM

LONDINENSEM,

Præsidem Synodi pro CANTUARIENSI Provincia, ac

reliquos Episcopos, & Clerum ejusdem Provinciæ ex

Regia Authoritate tractati, & conclusi.
In ipsorum Synodo inchoata Londini, Anno salutis millesimo,

sexcentesimo tertio, regnique Serenissimi Principis, Cle-
mentissimi Domini nostri JACOBI Dei gratia Angliæ,
Francie, & Hiberniæ Regis primo, & Scotiæ tricesimo

septimo. Ab eadem Regia Majestate deinceps approbati, rati, habiti, ac con

firmati, ejusdemque Authoritate sub magno Sigillo Angliæ promulgati, per utramque Provinciam tam Cantuariensem quàm Eboracensem diligenter observandi.

LONDINI,
Excudebat Johannes Norton, Serenissimæ Regiæ Majestatis in Latinis,

Græcis, & Hebraicis Typographus. Anno 1604.

« הקודםהמשך »