תמונות בעמוד
PDF
ePub

cipiunt, salutarem habent effectum, idque non ex opere (ut quidam loquuntur) operato ; quæ vox ut peregrina est & sacris literis ignota, sic parit sensum minime pium, sed admodum superstitiosum : qui vero indigne percipiunt damnationem (ut inquit Paulus) sibi ipsis acqui

runt.

Sacramenta per Verbum Dei instituta, non tantum sunt notæ professionis Christianorum, sed certa quædam potius testimonia &'efficacia signa gratiæ atque bonæ in nos voluntatis Dei, per quæ invisibiliter ipse in nobis operatur, nostramque fidem in se non solum excitat, verum etiam confirmat.

Ministrorum malitia, non tollit efficaciam institutionum divi

narum. Quamvis in Ecclesia visibili, bonis mali sint semper admixti, atque interdum ministerio verbi & Sacramentorum administrationi præsint, tamen cum non suo sed Christi nomine agant, ejusque mandato & authoritate ministrent, illorum ministerio uti licet, cum in Verbo Dei audiendo, tum in Sacramentis percipiendis: neque per illorum malitiam effectus institutorum Christi tollitur, aut gratia donorum Dei minuitur quoad eos, qui fide & rite sibi oblata percipiunt, quæ propter institutionem Christi & promissionem efficacia sunt, licet per malos administrentur. Ad Ecclesiæ tamen disciplinam pertinet, ut in eos inquiratur, accusenturque ab iis, qui eorum flagitia noverint, atque tandem justo convicti judicio, deponantur.

De Baptismo. Baptismus, non est tantum signum professionis ac discriminis nota, qua Christiani à non Christianis discernuntur, sed etiam est signum regenerationis, per quod tanquam per instrumentum recte Baptismum suscipientes, Ecclesiæ inferuntur, promissiones de remissione peccatorum atque adoptione nostra in filios Dei per Spiritum Sanctum visibiliter obsignantur, fides confirmatur, & vi divinæ invocationis, gratia augetur. Mos Ecclesiæ baptizandi parvulos & laudandus & omnino in Ecclesia retinendus.

De Cana Domini. Cena Domini non est tantum signum mutuæ benevolentiæ Christianorum inter sese, verum potius est Sacramentum nostræ per mortem Christi redemptionis. Atque adeò rite, digne & cum fide sumentibus, panis quem frangimus est communicatio corporis Christi : Similiter poculum benedictionis, est communicatio sanguinis Christi.

Panis & vini transubstantiatio in Eucharistia, & sacris literis probari non potest, sed apertis Scripturæ verbis adversatur & multarum superstitionem dedit occasionem.

Quum naturæ humanæ veritas requirat, ut unus ejusdemque hominis corpus in multis locis simul esse non posset, sed in uno aliquo & definito loco esse oporteat, idcirco Christi corpus, in multis & diversis locis, eodem tempore, præsens esse non potest. Et quoniam, ut tradunt Sacræ literæ, Christus in Cælum fuit sublatus, & ibi usque ad finem seculi est permansurus, non debet quisquam fidelium carnis ejus & sanguinis Realem & Corporalem (ut loquuntur) præsentiam in Eucharistia vel credere vel profiteri.

Sacramentum Eucharistiæ ex institutione Christi non servabatur, circumferebatur, elevabatur, nec adorabatur.

De unica Christi oblatione in cruce perfecta. Oblatio Christi semel facta, perfecta est redemptio, propitiatio & satisfactio pro omnibus peccatis totius mundi, tam originalibus quàm actualibus : neque præter illam unicam est ulla alia pro peccatis expiatio. Unde Missarum sacrificia, quibus vulgo dicebatur, Sacerdotem offerre Christum in remissionem pænæ aut culpæ pro vivis & defunctis, figmenta sunt, & perniciosæ imposturæ.

Cælibatus ex verbo Dei præcipiter nemini. Episcopis, Presbyteris & Diaconis non est mandatum ut coelibatum voveant: neque jure divino coguntur matrimonio abstinere.

Excommunicati vitandi sunt. Qui per publicam Ecclesiæ denunciationem rite ab unitate Ecclesiæ præ cisus & ex communicatus, is ab universa fidelium multitudine, donec per pænitentiam publice reconciliatus fuerit arbitrio Judicis competentis, habendus est tanquam Ethnicus & Publicanus.

Traditiones Ecclesiastice. Traditiones atque cæremoniæ casclem non oinnino necessarium est esse ubique, aut prorsus consimiles, nam variæ & semper fuerunt & mutari possunt pro Regionym & morum diversitate ; modo nihil contra Dei verbum instituatur.

Traditiones & cæremonias Ecclesiasticas, quæ cum Verbo Dei non pugnant & sunt authoritate publica instituţæ atque probatæ, quisquis privato consilio volens & data opera publicæ violaverit, is, ut qui peccat in publicum ordinem Lcclesiæ; quique lædit authoritatem Magistratus, & qui infirmorum fratrum conscientias vulnerat, publice, ut cæteri timeant, arguendus e$t.

Homilie, Homiliæ nuper Ecclesiæ Anglicane per injunctiones Regias traditæ atque commendatæ, piæ sunt atque salutares, doctrinamque, ab omnibus amplectandam continent : quare populo diligenter, expedite clareque recitandæ sunt.

De Libra Præcationum & cæremoniarum Ecclesia Anglicanæ.

Liber qui nuperrime authoritate Regis & Parliamenti Ecclesiæ Anglicanze traditus est, continens modum & formam orandi, & Sacramenta administrandi in Ecclesia Anglicana : similiter & libellus eadem authoritate editus de ordinatione ministrorum Ecclesiæ, quoad doctrinæ veritatem, pii sunt, & salutari doctrinæ Evangelii in nullo repugnant sed congruunt, & eandem non parum promovent & illustrani, atque ideo ab omnibus Ecclesia Anglicanæ fidelibus membris, & maximè à ministris verbi cum omni promptitudine animorum & gratiarum actione, recipiendi, approbandi, & populo Dei commendandi sunt.

De civilibus Magistratibus. Rex Angliæ est supremum caput in terris, post Christum, Ecclesiæ Anglicanæ & Hibernicæ.

Romanus Pontifex nullam habet jurisdictionem in hoc Regno Angliæ. Magistratus civilis est à Deo ordinalus atque probatus, quamobrem illi, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam, obediendum est.

Leges civiles possunt Christianos propter capitalia & gravia crimina morte punire.

Christianis licet ex mandato Magistratus arma portare & justa bella administrare.

Christianorum bona non sunt Communia. Facultates & bona Christianorum non sunt communia, quoad jus & possessionem, ut quidam Anabaptistæ falsò jactant, debet tamen quisque de his quæ possidet pro facultatum ratione, pauperibus eleemosynas benigne distribuere.

Licet Christianis jurare. Quemadmodum juramentum vanum & temerarium à Domino nostro Jesu Christo & ab Apostolo ejus Jacobo, Christianis hominibus interdictum esse fatemur, ita Christianam religionem minime prohibere censemus, quin jubente Magistratu, in causa fidei & charitatis jurare liceat, modo id fiat juxta Prophetæ doctrinam, in Justitia, in Judicio & Veritate.

Resurrectio mortuorum nondum est facta. Resurrectio mortuorum non adhuc facta est, quasi tantum ad animum pertineat, qui per Christi gratiam à morte peccatorum excitetur, sed extremo die quoad omnes qui obierunt, expectanda est ; tunc enim vita defunctis (ut Scripturæ manifestissime testantur) propria corpora, carnes & ossa restituentur, ut homo integer, prout vel recte vel perdite vixerit, juxta sua opera, sive præmia sive pænas reportet.

Defunctorum animæ neque cum corporibus intereunt, neque otiose

dormiunt. Qui animas defunctorum prædicant usque ad diem judicii absque omni sensu dormire, aut illas asserunt uua cum corporibus mori, & extrema die eum illis exeitandas, ab orthodoxa fide, quæ nobis in sacris literis traditur, prorsus dissentiunt.

Millenarii. Qui Millenariorum fabulam revocare conantur, sacris literis adversantur, & in Judaica deliramenta sese præcipitant.

Non omnes tandem servandi sunt. Hi quoque damnatione digni sunt, qui conantur hodie perniciosam opinionem instaurare, quòd omnes, quantumvis impii, servandi sunt tandem, cum definito tempore à justitia divina pænas de admissis flagitiis luerunt.

Excusum Londini, apud Reginaldum Wolfium, Regiæ Majestatis in Latinis

Typographum, Anno Dom. 1553.

« הקודםהמשך »