תמונות בעמוד
PDF
ePub
[blocks in formation]

DE EPISCOPI S.

Sequuntur in hoc libello certi quidam articuli de sacro ministerio,

& procuratione Ecclesiarum, in quos plene consensum est in Synodo a Domino Matthæo Archiepis. Cantuar. & totius Anglia Primate of Metropolitano, & reliquis omnibus ejus Provinciæ Episcopis, partim personaliter presentibus, partim procuratoria manu subscribentibus in synodo inchoatu Londini in æde Divi Pauli, tertio die Aprilis. 1571.

MNES EPISCOPI diligenter doceburt Evangelium, non tantum in Ecclesiis Cathedralibus quibus præsunt, sed etiam passim, per omues Ecclesias suæ cujusque diæcescos, ubi maxine putabunt expedirt'.

Imprimis auiem cohortabuntur populum ad lectionem, & auditionem Sacrarum Seripturarum : utque statis temporibus conveniant ad suas quique Ecclesias, & diligenter ascultent Sacris Concionatoribus, utque submisse & audiant pias preces, quæ à Ministro dicentur, & una precentur ipsi, & coelestium Mysteriorum, ut nunc in Ecclesiis nostris authoritate, & jussu totius Regni legitime, & pie procurantur, sint participes.

Episcopus quisq; ante Calendas Septembris proximas, advocabit ad se omnes publicos Concionatores, quicunque erunt in sua cujusque diæcesi, & ab illis repetet facultatas concionandi, quas habent authentico sigillo consignates, easque vel retinebit apud se vel extinguet. Deinde, delectu illorum prudenter facto, quoscunque ad illam tantam functionem, ætate, doctrina, judicio, innocentia, modestia, gravitate, pares invenerit, illis novas facultates ultro dabit: ita tamen ut prius subscribant articulis christianæ religionis publice in synodo approbatis, fidemque dent, se velle tueri, & defendere doctrinam eam, quæ in illis continetur, ut consentientissimam veritati divini verbi.

Episcopus etiam atque ctiam considerabit, quod genus hominum admittat in famulitium. Fit enim interdum, ubi hæc cautio & diligentia non adhibetur, ut homines impios & veræ religionis inimicos, & criminosos, & tota vita impuros, & sceleratos admittamus. Ex eo adversarius facile capiet maledicendi occasionem.

Episcoporum famuli in omni yestis genere, ita se modeste & composite ornabunt, ut fratres suos, quos Paulus appellat domesticos fidei, non offendant.

Episcopus nemini posthac manum imponet, nisi instituto in bonis literis, vel in Academia, vel in inferiore aliqua schola : aut qui satis commode intelligat latinam linguam, & probe versatus sit in sacris literis : nec nisi attigerit ætatem illam legitimam, quæ statutis & legibus est constituta ; nec nisi cujus vita & innocentia gravium, & piorum hominum & Episcopo notorum fuerit testimonio commendata : nec si in agricultura, vel in vili aliquo & sedentario artificio fuerit educatus : nec nisi qui titulum (quem appellant) aliquem habeat, ut șit unde vitam tueatur, si Dei permissu, vel in cæcitatem, vel in gravem corporiş infirmitatem, vel in morbum diuturnum incidat : nec nisi qui intra ipsius dioecesim sacro ministerio functurus sit, nec unquam nisi ubi sacrum aliquod ministerium in eadem dicecesi vacare contigerit, Neminem autem peregrinum, & ignotum vel ad sacerdotiorum proventus, vel Ecclesiasticum ministerium recipiet, nisi ab illo Episcopo, è cujus diæcesi discessit, literas commendatitias, quas appellant dimis, sorias, secum afferat.

Episcopus præbendarum, & beneficiorum suorum proximas secundaş aut tertias advocationes, quas vocant, nulli dabit. Sunt enim & a bonis moribus, & a Christiana charitate alienæ : nec dimissiones fructuum, aut redditum cujuscunque rectoriæ, aut Ecclesiastici beneficii quacunque ratione in plurimos confirmabit.

Episcopus neminem, qui se otioso nomine Lectorem vocet, et manus impositionem non acceperit in Ecclesiæ ministerio versari patietur.

Quivis Archiepiscopus, et Episcopus habebit domi suæ sacra Biblia in amplissimo volumine, uti nuperrime Londini excusa sunt, & plenam illam historiam quæ inscribitur Monumenta Martyrum, & alios quosdam similes libros ad religionem appositos. Locentur autem isti libri, vel in aula, vel in grandi conaculo, ut & ipsorum famulis, & advenis usui esse possint.

Decani Ecclesiarum Cathedralium. EOSDEM illos libros quos proxime diximus, Decanus quisque cyrabit emi, & locari in Ecclesia sgą Cathedrali, ejusmodi in loco,

ut a Vicariis & minoribus canonicis, & Ministris Ecclesiæ, & ab advenis, & peregrinis commode audiri, & legi possint.

Eosdem libros illos, Decanus & Primarius quisque residentarius, quos appellant Ecclesiæ dignitates, emeht suo quisque famulitio, eosque opportuno aliquo in loco, vel in aula, vel in cænaculo locabunt.

Decanus & Præbendarii diligenter docebunt sacrum Dei verbum, non tantum in Ecclesiis Cathedralibus ubi vivunt, sed etiam in aliis Ecclesiis in eadem divecesi, maxime vero in illis locis, unde ipsis redditus annui, & stipendia suppeditantur. Quod nisi fecerint, pro Episcopi arbitrio puniantur.

Nullus nec Decanus, nec Archidiaconus, nec Residentarius, nec Præpositus, nec Custos, nec Præfectus, alicujus Collegii, aut Ecclesiæ Cathedralis, nec Præses, nec Rector, nec quisquam ex illo ordine, quocunque nomine censeatur, utetur posthac amictu illo quem appellant Graium Amicium, aut alia ulla veste simili superstione contaminata. Sed in Ecclesiis quisque suis utentur tantum linea illa veste, quæ adhuc Regio mandato retinetur & Scholastica Epomide, quæ suo cujusque Scholastico gradui & loco conveniat.

Quivis Decanus in singulos annos ad minimum quater residebit in Ecclesia sua Cathedrali, ibique singulis bujusmodi vicibus mensem integrum (si fieri potest) docendo verbum Dei & hospitalitatem servando moram faciet, nisi forte gravibus & urgentibus causis impedietur. Eas autem causas in singulas vices indicabit Episcopo suo. Ubi autem venerit, una cum Præbendariis residentibus curabit, ut statuta illius Ecclesiæ, nisi contraria sint (ut multa sunt) verbo Dei, & statuta hujus regni quæcunque sunt, quæ Ecclesiasticum ordinem attingunt, & sacræ injunctiones, vel à Regia Majestate editæ, vel Episcopi in visitationibus illius Ecclesiæ Cathedralis impositæ, diligenter observentur. Præterea Decanus, & Residentiarii quantum maxime possint dabunt operam, ut minores Canonici, aut Vicarii & Ministri Ecclesiae, ignavi, & inutiles vitam ducant in ocio, & illicitis lusibus se exerceant, adigantur ad studia Scripturarum, utque illorum quisque habeat novum Testamentum, non tantum Latino sermone scriptum, sed etiam Anglico.

Decanus & Residentiarii curabunt, ne qua alia forma observetur in canendis aut dicendis sacris precibus, aut in administratione sacramentorum, præterquam quæ proposita, & præscripta est in Libro publicarum precum: nec nullum admittent peregrinum ad habendam sacram

ne

concionem ad populum nisi ei, aut Regia Majestas, aut Archiepiscopus illius Provinciæ, aut illius diceceseos Episcopus facultatem indulserit. Et si ejusmodi aliquis Concionator, ita vel à Regia Majestate, vel ab Archiepiscopo, vel ab Episcopo approbatus, publicabit ad populum pro concione doctrinam aliquam peregrinam, & impiam, & pugnantem, vel cum sacro Dei verbo, vel cum articulis religionis nostræ approbatis in Synodo, haud dubie cum eodem verbo Dei consentientibus, vel cum libro publicarum precum : Decanus aut Residentiarii primo quoq; tempore indicabunt id Episcopo literis suis, & eorum aliquot qui concionantem audiverunt manu consignatis, ut ille statuat quod videbitur.

[ocr errors]

e

Archidiaconi. QUIVIS Archidiaconus habebit domi suæ, & alios libros, & nominatim cos, qui inscribuntur Monumenta Martyrum.

Archidiaconus qui vel jure communi, vel præscriptione habet protestatem visitandi, semel in singulos annos in persona sua, visitabit Provinciam suam, neque quenquam sibi substituet officialem, nisi qui in Academia fuerit educatus, & juri civili operam dederit, & annum ætatis vicesimum quartum compleverit, & non solum doctrina, sed etiam gravitate, & modestia par sit, obeundo illi muneri.

Archidiaconi, & illorum substituti, quos appellant officiales, in visitationibus suis vocabunt clerum ad rationem, quantum quisque promoverit in studio scripturarum, & quicunque ex illo ordine Magisterium Artium in Academiis non attigerint, illis proponent partem aliquam novi Testamenti memoriter ediscendam, eosque in proxima synodo ad repetitionem adigent, & contumaces, & negligentes Episcopo indicabunt.

Peracta visitatione Archidiaconus significabit Episcopo, quos invenerit in quoque decanatu, ea doctrina, & judicio præditos ut digni sint qui pro concione doceant populum, & præsit aliis. Ex illis Episcopus potest delectum facere, quos velit esse Decanos rurales.

Archidiaconi in omnes delinquentes severe, & graviter animadvertent, neque connivebunt ad vitia, aut quenquam quem constat offendisse, impune abire patientur.

Archidiaconi curabunt, ut forensium suorum actorum memoriæ fideliter & tuto conserventer, & semel in singulos annos adferent ad Episcopum suum originalia exemplaria omnia Testamentorum, quæ

« הקודםהמשך »