תמונות בעמוד
PDF
ePub

patriæ meæ amator, ut non plurima hic videam quæ vel penitus sublata vel in melius mutata quovis pretio vellen, tamen aliqua etiam in hac temporum fæce occurrere, optimis etiam seculis digna, et quæ ipsa primæva Ecclesia Christiana probare, ne dicam et laudare, potuisset, et tu, æquissime, agnoscis et nos nobis gratulamur.

NO. XXII.

TO PROFESSOR TURRETIN,

Speaking of Bishop Davenant's opinion as agreeable to his own.

July, 1718. UTINAM sic sentiremus omnes! Et, fundamentalibus religionis articulis semper salvis, nihil ultra ab aliquo subscribendum requireremus, quod bonorum hominum conscientiis oneri esse potest, certe Ecclesiæ utilitatem parum promovebit. Ut enim de hac Ecclesiarum Reformatarum utilitate paucis dicam. Primum earum stabilimentum in hoc consistere ut omnes sese, quantum fieri possit, contra Papalem potentiam ac tyrannidem tueantur, nemini, credo, dubium esse possit. Út in hunc finem quam arctissime inter se uniantur, et in idem corpus coalescant; adeo ut siquid aliqua ex iis Ecclesiæ damni aut detrimenti a communi hoste fuerit illatum, id ab omnibus tanquam suum haberetur, concedi etiam necesse est.

Ut denique pax et concordia cujuslibet Ecclesiæ Reformatæ inter suos, ac cum aliis omnibus ejusmodi Ecclesiis conservetur; unicuique viro bono, sed præsertim Ecclesiarum illarum magistratibus atque ministris totis viribus enitendum esse, adeo clare apparet, ut nulla probatione firmiori indigeat.

Afterward. Quid in hac re aliud faciendum restat, nisi ut tua et amicorum tuorum auctoritate primo facultas vestra Theologica, Magistratus, Ministri, Cives Genevenses; deinde eorum exemplo atque hortatu reliqua etiam foederis Helvetici membra Reformata omnem lapidem moveant, ut pacem Ecclesiis Bernensibus restituant? Neque id ego sic fieri vellem, ut non simul et religionis veritati et doctrinæ puritati consulatur. Subscribant Ministri, Professores, Theo

logi, confessioni vestræ veteri, anno edita. Prohibeantur, sub quavislibet pæna, ne ullam in concionibus, scriptis, thesibus, prælectionibus sententiam publice tueantur illi confessioni quovis modo contrariam. Id solum caveatur, ne multiplicentur hujusmodi subscriptiones absque necessitate ; neque stricte nimis inquiratur in privatas hominum eruditorum sententias; modo suis opinionibus frui pacifice velint; et neque docendo, neque disputando, neque scribendo, a publica confessione secedere, aut errores suos, si tamen errores revera fuerint, in scandalum cujusvis, multo magis Ecclesiæ aut Reipublicæ divulgare. Habes, vir spectatissime, sententiam meam.

NO. XXIII.

EXTRACT FROM A LETTER OF ARCHBISHOP WAKE TO PROFESSOR
SCHURER AT BERNE.

July, 1719.

Quæ de formula Consensus mihi narras, abunde placent; qui uti nolim laqueum absque causa injici conscientis bonorum atque eruditorum hominum ; ita neque fræna laxanda censeo quibuscunque novatoribus ad pacem publice turbandam ; eaque vel scribenda vel docenda, quæ viris piis jure scandalum præbeant, quæque Confessioni vestræ olim stabilitæ falsitates notam injuria inurere videantur. Intra hos igitur limites si steterint Magistratus vestri, neque aliquid amplius a Lausannensibus requirant, nisi ut hoc demum fine formulæ Consensus subscribant; sperandum est nullum schisma, ea de causa, inter vos exoriturum. Pacem publicam tueri, etiam in rebus ad fidem spectantibus, Magistratus Christianus et potest et debet. Conscientiis hominum credenda imponere, nisi in rebus claris et perspicuis, et ad salutem omnino necessariis nec potest, nec debet. Quod si contra faciat, subditis tamen semper licebit ad Apostolorum exemplar, si quidem aliquid falsi, aut incertæ veritatis iis subscribendum injunxerint, obedire Deo potius quam hominibus.

NO. XXIV.

EXTRACT FROM ARCHBISHOP WAKE'S LETTER TO PROFESSOR TURRETIN

IN ANSWER TO ONE FROM HIM, DATED

December 1, 1718. Res Bernensium Ecclesiasticas nondum penitus tran.

quillas esse et doleo et miror; eoque magis, quod hisce temporibus hæ decretis divinis altercationes ubique fere alibi ad exitum sint perductæ. Quæ mea sit de iis sententia, nec adhuc cuiquam aperte declaravi, neque, ut deinceps patefaciam, facile me patiar induci. Hoc apud nos, tum ex mandatis regiis, tum ex diu servata, utinam semper servanda, consuetudine fixum est atque stabilitum, neque a quoquam exquirere puid de his rebus sentiat, modo articulis religionis, publica auctoritate constitutis, subscribat; neque in concionibus aut etiam disputationibus theologicis, aliquid amplius de iis determinare, quam quod illi articuli expresse statuant et ab omnibus ad Ministerii munus admittendis profitendum requirant.

Then follows an historical narrative of the rise, and occasion, and

censure, of the Lambeth articles; as also of the rise and progress of Arminianism under the reign of James I. and Charles I. and of the subsiding of all disputes of that kind under Charles II. He then subjoins :

Et quidem illud imprimis observatu dignum æstimo, quam moderate, quam prudenter, in hac tam difficili disquisitione, optimi illi viri, martyres ac confessores Christi constantissimi, quos Divina Providentia ad Reformandam hanc nostram Ecclesiam seligere dignatus est, se gesserunt. Non illi curiositati cujusvis aliquid indulgendum putarunt; non sed incertis hominum hypothesibus de decretis divinis alicujus fidem alligare fas esse censuerunt. Sciebant quam inscrutabilia sint consiliæ Dei; et quanto intervallo omnes nostras cogitationes exuperent. Ideoque non religiose minus quam sapienter inter justos terminos sese continuerunt; neque in necessarjis ad fidem nostram de hisce mysteriis stabiliendam deficientes ; neque in non-necessariis determinandis officiosi; unde forte pro vera fide errorem, pro pace discordiam, pro fraterna unione ac charitate divisionem, odia, inimicitias in Ecclesiam Christi idnucere poterant.

Hæc fuit eorum simplicitas vere evangelica; pietate non minus quam sapientia commendabilis ; eoque magis suspicienda, ac fere pro divina habenda, quod tot annorum experientia reperta sit non solum optimam fuisse pacis ac concordiæ regulam, verum etiam unicum contra schismata et divisiones remedium.

Speaking afterward of the Consensus, he adds;

Sunt igitur horum articulorum pars maxima illius generis, in quibus ab invicem dissentirenobis omnibus liceat, absque dispendio veritatis. Quia sunt ejusmodi de quibus Deus consilium suum non adeo clare aut præcise revelaverit, quin etiam eruditissimi atque perspicacissimi viri in suis de iis determinationibus errare possint, aut potius nunquam certi esse possunt se non errasse. Quid vero imprudentius, quid arrogantius, quid denique humilitate, non jam dico Christianorum, sed et hominum non nimium sibi blandientium indignius esset, quam de rebus adeo obscuris, adeo incertis, adeo interipsos ejusdem Communionis Symmystas adhuc litigatis, distincte aliquid definire; et ab aliis auferre eam quam nos nobis quasi jure nostro asserimus sentiendi libertatem, O quantum potuit insana pinxuriæ ! Et in aliorum conscientias, quam omnes verbis rejicimus, plerique re exserere cupimus, dominandi libido ! Benedictus Deus, qui alium plerumque, in hoc nostro orbe, animum indiderit !

NO. XXV.

ARCHBISHOP WAKE'S LETTER TO MR. JABLONSKI, IN ANSWER TO THE TWO

FOLLOWING QUESTIONS ;

An de Unione Evangelicorun cum Ecclesia Romana agendum sit ?

Vel,
An omnis ea de Re Tractatio tanquam periculosa et fallax omnino sit evitanda ?

Quod de fædere nescio quo cum Pontificiis ineundo scribis somniare temeriaros quosdam apud vos homines suæ tranquillitatis magis quam veritatis amatores; non possum non mirari ecquod inde commodi Ecclesiis Reformatis proponunt. Adeone ulli e nostris aut incognita aut inexperta est Romanensium superbia atque tyrannis, ut credatur vel illos a suo fastigio potestatis, ac infallibilitatis nostri gratia, sese dimissuros, vel nos eorum causa ad servitutem tam diu rejectam ultro iterum redituros ? Hoc tam perniciosum, tam infame facinus, ab animis omnium nostrorum longe avertat Deus! Imo potius bona, patriam, parentes, omnia relinquamus quam ut sic inveniamur ετεροζυγαντες απίσοις ; quidni enim ipsis hic Apostoli vocibus utar?

Neque tamen sic in elligi vellem quasi omnem omnino de pace tractatum etiam cum Pontificiis refugiendum pu

concessam.

tarem. Tractemus, si libet ; sed ut decet, cum æqualibus. Neque aut nos in illos potestatem indebitam nobis arrogemus, neque illis in nos concedamus. Christiani sunt illi? et nos Christiani. Catholici? et nos Catholici. Errare nos possumus ? etiam illi possunt errare. Liberi sunt illi a dominio nostro? neque nos illis ulla in re subditi sumus. Si igitur cum illis omnino 'sit agendum, ante omnia necesse fuerit in prævias conditiones tractandi convenire; utque mutuo statuatur, nullam esse inter eos vel inter nos infallibilitatis prærogativam, alterutri nostrum a Christo

Posse utrinque errari, forte et utrinque erratum esse. Utrorumque ergo dogmata libere examinanda, et ad amussim verbi Dei exigenda. Renuntiandum insuper pretensæ auctoritati tum summi quem vocant Pontificis, tum Ecclesiæ Romanæ in alias Christi Ecclesias ; ut sic, ab eorum dominatione tuti, ex æquo cum illis agere possimus. De pluribus atque præcipuis Doctrinæ Christianæ capitibus, in quibus utrinque consentimus, nulla lis erit. De cæteris consideretur imprimis quousque invicem concordari valeat; et in quibus nondum in eandem sententiam concurri potest, quæratur porro, an talia sint, quæ salva pace mutuo tolerari nequeant. Si hoc conveniatur, quæratur denique de Liturgia Publica, an talem nobis exhiberi curabunt, ut omnes simul ad eundem Dei cultum amice accedere valeamus. Si qui sint Romanæ Ecclesiæ Symmystæ adeo æqui, ut his conditionibus sincere nobiscum agere velint, non video cur ab eorum colloquio abstineamus. Absque hujusmodi stipulatione præmissa frustra cum iis tractabimus ; nisi sub pacis conciliandæ prætextu veritatem renuntiare decreverimus.

Habes, vir clarissime, meam qualemcunque hac de re sententiam. Extemporaneam quidem illam, nec pro materiæ dignitate satis ponderatam ; sed tamen justam, et, nisi ego plurimum fallor, talem a qua absque extremo periculo nunquam a nostris discedi possit. Faxit Deus, ut in hisce considerandis non tam nostra quæramus quam ea quæ

sint Jesu Christi! Nec adeo hujus seculi pacem amemus, ut futuri præmia amittamus. Tibi, vir præstantissime, sapientiam, prudentiam, eruditionem non vulgarem concessit Deus; etiam constantiam in veritate tuenda, pro qua tanta et huc usque passus fueris, et deinceps pati te paratum ostendis. Tuo itaque exemplo alios instruas, neque concordiam atque unionem cum illis Christi discipulis,

36

1 VOL. IV.

« הקודםהמשך »