תמונות בעמוד
PDF
ePub

sepulto, successit Abdon Ephraimita, Hillelis Pirathonita filius: qui octo annis Israelem judicavit.

2848. a. Mortuus est Abdon, et Pirathone in monte Ephraimi sepultus". Post eum, Eli summus sacerdos (in quo, ab Eleazari ad Ithamaris familiam translatum est summum sacerdotium) judicavit Israelem annos quadraginta. Peccantes vero iterum Israelitæ, in manus Philistæorum a Deo traditi sunt. Quæ sexta oppressio, annorum itidem quadraginta fuit; quos, sicut cum reducta arca mensibus post mortem Eli septem terminamus, ita, pari ratione, totidem post initium principatus ipsius mensibus inchoamus; circa tertii videlicet mensis exordium, qui Sivan postea dictus est.

Uxori Manoæ Danita Zoræ apparens angelus, eam, licet hucusque sterilem, filium parituram edocet; qui perpetuus Nazaræus esset futurus, et Israelem e Philistæorum manu liberare cœpturus.

2849. c. Samson, Nazaræus, uti angelus prædixerat, Zoræ natus estc. Cum enim post cœptos annos 40. oppressionis Philistæorum conceptum illum fuisse constet; et ipsum viginti annis vindicasse Israelem in diebus Philistæorum, expresse doceamur: ultra hoc tempus nativitatem ejus non esse differendam apparet; nisi ante decimum octavum ætatis suæ annum, vindicis eum officium suscepisse statuerimus.

2854. a. Jubilæus sextus.

2867. d. Eli Sacerdote summo judicis officium in rebus forensibus, sub Philistæorum dominatu, exequente; e nuptiis cum fœmina Timnathana contractis quæsita occasione, vindicis quoque partes agere Samson cœpit, quasi duodeviginti annorum tunc existens. Cum enim die sponsalium leonem inermis occidisset, indeque ænigmatis argumentum arripuisset; in nuptiali convivio invitatis illud proposuit, sponsione interposita. Cujus mentem cum ab uxore re

* Jud. cap. 12. ver. 12, 13, 14. 11 Sam. cap. 4. ver. 18.

b Jud. cap. 13. ver. 5.

d Jud. cap. 5. ver. 1. et 5. f Jud. cap. 14. ver. 4.

y Ibid. cap. 12. ver. 15.
a Jud. cap. 13. ver. 1.

c Ibid. ver. 24.

Ibid. cap. 15. ver. 20.

tectam videret; ira accensus, triginta Ascalonitis interemptis, spolia eorum expositoribus ænigmatis tradidit, et ad domum patris rediit.

2868. c. Samson, tempore messis triticeæ, cum hædo visitaturus uxorem ad domum soceri venit: sed eam sibi ademptam, et alteri traditam comperit. Unde vindictæ occasione arrepta, trecentas cepit vulpes: et tirionibus ad caudas earum alligatis, Philistæorum segetes, vineas et oliveta succendit. Quo irritati Philistæi, uxorem ipsius, simul cum socero, combusserunt. Quos ultus Samson, inimicos magna affecit cæde: et in Etami petra consedit. Unde a tribus Judæorum millibus abductus, et Philistæis traditus, eorum mille maxilla asini percussos e medio sustulit. In quo loco, a maxilla illa Lechi nomen adepto, a Samsone invocatus Deus, fisso cavo quodam terræ, fontem produxit, (Enhakkore, sive fontem invocantis, appellatum) qui e labore sitientem et fatiscentem refocillarets.

2887. c. Samson a Dalila concubina proditus, abraso Nazaræatus sui capillitio, Philistæis deditur: qui, erutis oculis, Gazam eum abduxerunt, et carceri compedibus ænæis vinctum manciparunt. Crescentibus deinde capillis, et viribus recuperatis, Dagonis ædem, in qua Philistæorum primores omnes et maxima populi turba convenerant, dejecit: pluribus eo casu secum oppressis, quam in tota vita prius interemerat. Sepultusque est cum patre inter Zoram et Eshtaolem: quum Israelem vindicasset 20. annish.

2888. a. Tanta inimicorum clade animati (ut videtur) Israelitæ, ad bellum cum Philistæis gerendum progressi, juxta Eben-Ezer (ita postea a Samuele nominatam; quando anno abhinc 21. Philistæi eodem ipso in loco ab eo devicti sunt',) castra posuerunt: ubi infeliciter pugnantes, quatuor suorum millia amiserunt. Shilunte deinde arca foederis Dei accersita, tanquam de summa rerum jam decertaturi Philistæi, se invicem ut viriliter agerent sunt cohortati; "ne servi Hebræis fiamus," inquientes, "sicut

Jud. cap. 15.

1 Sam. cap. 7. ver. 12.

h Ibid. cap. 16. ver. 30, 31.
k 1 Sam. cap. 4. ver. 1.

nobis fuerant illi." Unde in prælio illo altero, ex parte Israelitarum 30. peditum millia ceciderunt, arca Dei capta est, Hophni et Phineas sacerdotes filii Eli sunt occisi. Quarum rerum nuntio perculsus Eli, fracta cervice, mortuus est: nurus quoque ejus, uxor Phineasi, Ichabodem enixa expiravitTM. Philistæi vero arcam captivam abducentes, Azoti in templo Dagonis collocarunt. Sed bis coram ea idolo eorum concidente, et civibus partim morte, partim pudendo hæmorrhoidum morbo percussis"; hinc ad Gittæos, atque inde ad Ekronitas eam transtulerunt. Verum et illis eodem modo afflictis; post septem tandem mensium moram, ex sacerdotum suorum consilio, cum munere honorario arcam in terram Israelitarum remiserunt. Ubi Bethshemeshitis, tempore messis triticeæ (ingruente videlicet Pentecoste, circa initium mensis tertii,) in arcam Dei curiosius introspicientibus, 50070. e populo morte mulctati sunt. Inde vero deducta arca, collocata est in domo Abinadabi in Gibea sive colle urbis Kiriathjearim', quæ in tribu Judæ posita, Baalæ etiam et Kiriathbaal nomen obtinuit. Adhuc tamen domus Dei, id est tabernaculum, cum cultu in eo peragi solito, Shilunte in tribu Epraimitica permansit".

2894. c. Barzillai Gileadita natus est: quippe octogenarius, tempore conjurationis Absalomicæ.

2903. a. Jubilæus septimus.

2908. c. Annis viginti postquam arca fœderis Kiriathjearimis collocata est', Israelitæ a Philistæis graviter oppressi, et Samuelis opera ad Dominum conversi, abjectis omnibus idolis suis, Mizpæ convenerunt: ubi aquam hausisse, id est, lachrymarum rivos ex intimo fonte cordis eduxisse, et Domino dicuntur effudisse"; adhibito etiam fortasse, huic resipiscentiæ significandæ, externo effusi

1 1 Sam. cap. 4. ver. 9.

n Psal. 78. ver. 66.

⚫ 1 Sam. cap. 5. et cap. 6. ver. 1. 13. 19.

m 1 Sam. cap. 4.

P 1 Sam. cap. 7. ver. 1. 2 Sam. cap. 6. ver. 3, 4.

1 Chron. cap. 13. ver. 6. Josu. cap. 15. ver. 9. 60.

Jud. cap. 18. ver. 31. cum

2 Sam. cap. 19. ver. 35.

1 Sam. cap. 7. ver. .6.

1 Sam. cap. 14. ver. 3.

1 Sam. cap. 7. ver. 2.

onis aquæ symbolo, ex 2 Sam. cap. XIV. ver. 14. exponendo: quod de ipsorum tamen resipiscentium baptismo, ex Genes. cap. XXXV. ver. 2. et Exod. cap. XIX. ver. 14. alii malunt accipere. Hinc Deus ipse, e cœlo tonitru edito, Israelitas ab invadentibus Philistæis immediate servavit. Quo divino terrore perculsi Philistæi, deseruerunt civitates Israelitarum prius occupatas: quibusdam stationariis militibus alicubi tantum relictis2: neque perrexerunt deinceps invadere terminum Israelitarum: quandoquidem manus DoMINI contra eos erat omnibus diebus Samuelis, antequam regnum obtineret Saul, scilicet: sub quo Israelitas denuo (ut videbimus) miserrima servitute oppresserunt. Interim vero Samuel, jam senex, ad pacis et quietis studia conversus, in partem sollicitudinis duos filios ascivit; ut populum Beersheba judicarent: qui tamen non ambularunt in viis patris sui, sed munera accipientes, perverterunt judicium. Sed integrum officii onus in filios suos nequaquam Samuelem rejecisse, manifestum est: ubi mos judicandi populum ab eo, ad mortis usque tempus, observatus, declaratur: postquam regimini admoti fuissent non filii solum illius, sed etiam rex ipse Saul.

2909. c. Israelitæ, sanctissimi senis labore insuper habito, (quod male et illum, et Deum ipsum habuit ;) occasione ex pravis moribus filiorum ipsius (qui in præfecturæ ipso exordio, quo maxima a magistratibus etiam minime bonis præstari solet moderatio, mature eruperunt) avide arrepta, novum et reliquis gentibus conforme regimen expetierunt. Cujus rei altera, et verior, causa fuit; quod cum nondum a stationariis Philistæorum militibus regio eorum plene fuisset liberata, nova accessit fama apparatus bellici Nahashi Ammonitarum regis adversus eos facti: qua territi, neque Samuelis prudentiæ, neque Dei virtuti, per se regis et vindicis illis officium præstantis (cujus

* 1 Sam. cap. 7. ver. 10. 12. collat, cum Josu. cap. 10. ver. 10, 11.

[blocks in formation]

recens in debellatis Philistæis jam habuerant experimentum) confisi; utrumque rejecerunt, regem novum postulantes. Unde Deus regem illis in ira sua dedits: Saulem filium Kis, e tribu Benjamin, per spatinm annorum quadraginta; quot annorum quum filius quoque ipsius Isboseth fuisse dicatur, in regno illi succedensi: eodem tempore et illum in lucem fuisse editum intelligimus. Saul vero a Samuele (qui a morte Eli hucusque annos 21. cum dimidio judicaverat) privatim primum unctus, deinde publice coram toto populo Mizpaæ rex declaratus est. Nec longo post tempore (ut ex cap. XII. ver. 12. apparet) quasi post mensem scilicet (ut expresse habetur apud Septuaginta interpretes, et Josephum') Jabesh Gilead a Nahasho obsessa est; et a Saule, profligatis Ammonitis, liberata. Unde totius populi conventu Gilgale habito, regnum Sauli renovatum estm: Samuele integritatem suam in munere suo exequendo confirmante; de injuria sibi illata conquerente, pluvia et tonitru messis triticeæ tempore populum terrente, atque Dei misericordia deinde proposita eundem consolante"; unde apparet, circa festum Pentecostes et initium tertii mensis gesta hæc fuisse: annis 21. post arcam a Philistæis, ejusdem messis tempestate, reductamo, e quibus ut 20. inter reductam arcam et subactos Philistæos effluxisse, ex capitis VII. vers. 2. 13. ita et unum inter terram a Philistæis liberatam et Saulem regem declaratum intercessisse, ex verbis illis colligimus: "Filius anni erat Saul cum regnaret ipse; et duobus annis regnavit super Israelem :" quorum commodior sensus reddi non potest, quam íste: post Philistæos a Samuele subactos, unum actum esse annum, quum Saul regnare inciperet; et duobus deinde annis regnavisse illum, a jugo Philistæorum liberum. Temporibus enim insecutis,

f 1 Sam. cap. 12. ver. 12. 17. 19.

Hos. cap. 13. ver. 10, 11.

12 Sam. cap. 2. ver. 10.

1 Lib. 6. antiqu. cap. 5.

1 Sam. cap. 12. ver. 17.

P 1 Sam. cap. 13. ver. 1.

h Act. cap. 13. ver. 21.

k 1 Sam. cap. 10. ver. 1. 24, 25.
m 1 Sam. cap. 11. ver. 14, 15.
Ibid. cap. 6. ver. 13.

« הקודםהמשך »