תמונות בעמוד
PDF
ePub

riano novam aliunde temporum lucem mutuari conatus sum. Primæ quatuor alphabeti literæ, ad annos mundi appositæ, annorum ineuntium, currentium, et desinentium sunt indices : autumnali seu primo anni quadrante per a, brumali per b, verno per c, æstivo per d designato. Reliqua prudens lector ipse per se intelliget: quem hisce frui cupio, et valere.

Lond. 13. Kal. Julias, Julianas; anno vulgaris æræ Christianæ 1650.

a vero Domini natali, 1654.

[ocr errors][ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors]

Sæpe audivi narrare Capnionem, cum apud PHILIPPUM, principem palatinum electorem, essent Dalburgius episcopus Vangionum, Rudolphus Agricola et ipse, et non solum in familiaribus colloquiis, sed etiam in deliberationibus de republica, sæpe narrarent insignia exempla vel Persica, vel Græca, vel Romana ; mirifice accensum esse principem studio cognoscendæ historiæ, sed dixisse, se animadvertere, distinctione temporum, gentium et imperiorum opus esse: eamque ob causam petivisse, ut sibi ex tota antiquitate, quantum nota esset, ex Hebræis fontibus, etex Græcis ac Latinis scriptoribus, ordine contexerent monarchias; ut mente complecti tempora mundi, et seriem mazimarum mutationum posset. Nullie tunc extabant scripti lingua Germanica libri de veteribus imperiis. Nec Latina, præter Justini confusaneam epitomen, quæ tamen distinctione temporum caret, habebantur. Erat otium tunc

a Circa annum Christi 1480.

12

VET

illis doctis viris, et hoc labore delectabantur. Ordine igitur, ex Hebræis, Græcis et Latinis monumentis, monarchias recensent, et maxime digna memoria suo loco, adhibita temporum et gentium distinctione, inserunt. Legit avidissime id scriptum princeps ingeniosus, seque lætari dicebat, divinitus conservatam esse temporum seriem, et rerum præcipuarum memoriam. Ostenderant enim ei continuatam esse mundi historiam, ita, ut Herodotus inchoet suas narrationes paulo ante finem propheticæ historiæ. Nam et ante regnum Persicum, de quo narrationes luculentæ extant in Daniele, Esdra et Nehemia, regum Assyriorum et Ægyptiorum aliquot nomina sunt eadem in prophetis et Herodoto. Apryi prædicit exitium Jeremias, quod describit Herodotus. Postquam Jeremiam interfecit Apryes, postea Amasis captum regem superbum strangulat. Agnoscere etiam se princeps palatinus dicebat testimonia præsentiæ Dei in constitutione monarchiarum, quia solis humanis viribus constitui et retineri non potuerint, et eo divinitus constitutæ sint, ut essent custodes humanæ societatis, conjungerent multas gentes, restituerent leges, judicia, pacem, ut docere homines de Deo possent. Sæpe igitur repetebat Danielis verba: “ Deusb imperia transfert et stabilit." Mutationibus etiam et tyrannorum poenis dicebat conspici judicium Dei, et moneri totum genus humanum illustribus exemplis, ut agnoscat Deum, sciat ordinasse eum et velle justa, et vere irasci violantibus ipsius ordinem. Tales erant ejus principis sermones considerantis ordine imperiorum incrementa et ruinas.

[ocr errors]

b Dan, cap. 2. ver. 21.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

1. a. In principio creavit Deus cælum et terram”, quod temporis principium, juxta nostram chronologiam, incidit in noctis illius initium, quæ vigesimum tertium diem Octobris præcessit, in anno periodi Julianæ 710.

Primo igitur sæculi die, Octobris vigesima tertia, feria prima, cum supremo cælo creavit Deus angelos: deinde summo operis fastigio primum perfecto, ad ima mundanæ hujus fabricæ fundamenta progressus mirandus artifex, infimum hunc globum ex abysso et terra conflatum constituit; concinentibus et collaudantibus eum simul omnibus ipsius angelis“. Cumque terra esset inanis et vacua, et tenebræ essent in superficie abyssi: in ipso primi diei medio creata est lux; quam a tenebris distinguens Deus, illam appellavit diem, has noctem.

Secundo die, Octobris vigesimo quarto, feria secunda, creato expanso, quod cælum est appellatum, distinctio est facta inter aquas superiores, et inferiores terræ circumfusas.

Tertio die, Octobris vigesimo quinto, feria tertia, aquis inferioribus in locum unum confluentibus, emersit terra

[blocks in formation]
« הקודםהמשך »